988.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-748
NA: Finem tragoediae faciunt duo carmina metri genere ita discreta, ut, quum prius totum ex Ioniis a minore sit, in altero autem trochaicus numerus regnet, chorum, priusquam alterum carmen caneret, stationes mutasse appareat, brevemque inter utrumque carmen pausam canendi intercessisse oporteat. Prioris carminis tria sunt stropharum paria, quorum duo priora strophas habent in duas partes divisas, quarum quaeque in primo pari stropharum finitur versu
ἀνακλωμένῳ
, qui in priore parte spondeum, in altera puros trochaeos habet; in altero stropharum pari altera pars terminatur versu puris trochaeis
ἀνακλωμένῳ
. Tertium par stropharum duas habet virgines alternis inter se colloquentes, quae duces esse videntur hemichoriorum. Earum dicta sine anaclasi ita se excipiunt, ut omnia accuratissime inter se sint aequata. Tum sequitur alterum carmen, quod ab hemichoriis, ut prioris carminis duo priora stropharum paria, canitur.
988
989.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-749
μάκαρας θεοὺς γονυάζοντες: Libri
μακρὰς θεοὺς γανάεντες
. Emendavit
μάκαρας
Stanleius. Sed etiam
γανάεντες
aperte vitiosum est. Non potest enim participii istam terminationem, quae est
έντες
, praecedere
ā
, nisi est pars radicis, ut in
ἀέντες, δαέντες
. Quare
γανάοντες
restitui. Α
γαίω
, quod nitere potius et splendere quam gaudere esse puto,
γαίνω
, quod non est in usu, ex hoc autem
γανάω, γανόω, γανύω, γάνυμι
factum videtur. Praeter haec verba grammatici etiam
γανάσσαι
memorant, quod incertum est utrum a
γανάω
an a
γανάζω
sit, et
γανεῖν
, quod Hesychius
λευκαίνει
, Etymologicum M. p. 223, 45. et Gudianum p. 121, 25.
λευκᾶναι
interpretantur, quasi aoristi infinitivus a
γαίνω
sit.
989
990.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-750
οἳ χεῦμ᾽:
οἱ χεῦμ᾽
Μ. Rob.
οἳ χεῖρ
G.
990
991.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-751
περιναίονται:
περιναίετε
M. E. Rob. et a pr. manu G.
περιναίεται
G. ex correctione.
Περιναίονται
scripsi in Elem. doctr. metr. p. 492. Non est quod quis de medio verbo dubitet. Sic v. 390.
ῥεπομένων
dixit. Complura huiusmodi apud Sophoclem adnotavit Eustathius p. 694, 20.
991
992.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-752
ὑποδέξασθε δ᾽ ὀπαδοί: Libri
ὑποδέξασθε ὀπαδοί
. Correxit Heathius. Falsi sunt interpretes, qui haec ita distinxerunt, ut
ὀπαδοί
vocativus esset, ancillas vocari a Danaidibus putantes, quod et per se indecorum fuisset et refutatur toto carmine, in quo ubique ipsas Danaides verba facere apertum est. Immo quae hic dicunt
ὑποδέξασθε δ᾽ ὀπαδοὶ μέλος
, sese compellant hortanturque ut sociae in eandem sententiam canant, quam prioris hemichorii virgines praeierant, Argivorum iam deos colendos esse.
992
993.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-753
μέλος: Libri
μένος
. Correxit Lucas Legrandius.
993
993.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-754
αἶνος δὲ:
αἰνὸς δὲ
Μ.
ἑνὸς δὲ
G. Emendate Rob.
993
995.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-755
προχοὰς:
πρὸς χοὰς
M. G. E. P.
προχοὰς
Rob.
995
995.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-756
σέβωμεν ὕμνοις:
σέβομεν ὕμνους
G.
995