230-232.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-148
ἔμελψεν M. Bess. Flor. Farn. Vict.
ἔμελθεν
G. Ald. Rob.
ἔμελλεν
Turn. Ἔμελψεν aperte ineptum est. Neque enim illo aevo in conviviis cantabant virgines, quaeque id Aeschyli tempore faciebant, tibicinae erant et saltatrices, et arte illa et corpore quaestum facientes. Scribendum
ἤνυσεν
, quoniam illi saepe in hospitali domo patris ad mensam convenerant.
ἁγνᾷ Schutzius: libri
ἁγνά
.
αὐδᾷ M. Bess. Turn. Ceteri
αὐδᾷ
.
τριτόσπονδον
τριτοσποδον
Rob.
εὔποτμον Μ. G. Bess. et edd.
εὐπόταμον
Flor.
εὔποτον
Farn. Elmsleium secutus Blomfieldius
εὔποτμόν τ'
addita copula scripsit. Scribendum potius videtur
εὐπότμαν
. Codicis Flor. scriptura ex
εὔποτμον
orta est. De his formis v. Lobeckium ad Ai. v. 604. In explicando hoc loco mirum quantum a vero aberraverint interpretes. Scholiastes
ἀταύρωτος
interpretatur
ἄζευκτος, παρθενική
. Hesychius
ἀταύρωτος, ἄζυγος, καὶ παρθένος, παρ᾽ ὅσον ἐξεῖχθαι γάμοις αἱ γεγαμημέναι λέγονται
. Vide etiam Eustathium p. 259, 9. 1554, 28. et Valckenarium animadv. ad Ammonium p. 40. seq. Non negaverim hoc significatu potuisse hanc vocem ab aliquo tragico usurpari. Sic Aeschylus infra v. 1054.
ἄπεχε τῆς βοὸς τὸν ταῦρον
, et Horatius
nondum subacta ferre iugum valet cervice, nec tauri ruentis in Venerem tolerare pondus
. Eiusmodi locum in mente habuisse videtur Aristophanes in Lysistrata v. 217. quem versum afferens Suidas scripsit
σταυρώτη, ἀντὶ τοῦ ἁγνὴ καὶ ἄμικτος. ταῦρος γὰρ τὸ αἰδοῖον τοῦ ἀνδρός, καὶ διὰ τοῦτο ἀταυρώτη ἡ ἁγνὴ ἢ ἄζευκτος γάμου καὶ ἀζυγής
: quam obscenam explicationem mirum est probare potuisse Blomfieldium. Idem Suidas mox addit
ἐπειδὴ οἱ ταῦροι κατωφερεῖς· “οἴκοι δ᾽ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον.”
Ab Aeschyli loco haec significatio tam aliena est quam quod maxime. Quid enim attinebat hic virginem incorruptam vocari Iphigeniam? Immo
ἀταύρωτος
est non efferata. Hoc enim dicit poeta, puellam, non indignatam quod immolaretur, pio silentio honorasse sortem patris, faustam futuram per hoc sacrificium. Euripides Med. v. 91.
ἤδη γὰρ εἶδον ὄμμα νιν ταυρουμένην τοῖςδ'
. Et v. 190.
καίτοι τοκάδος δέργμα λεαίνης ἀποταυροῦται δμωσίν
. Eodem pertinent haec in Herc. fur. v. 867.
καὶ διαστρόφους ἑλίσσει σίγα γοργώπους κόρας, ἀμπνοὰς δ᾽ οὐ σωφρονίζει, ταῦρος ὡς ἐς ἐμβολήν, δεινὰ μυᾶται δέ
. Recte vero Schützius
ἁγνᾷ αὐδᾷ
, quod eodem modo dictum quo
τὸ τῆς εὐφήμου στόμα φροντίδος ἱέντες
apud Sophoclem Oed. Col. v. 131. Τριτόσπονδον autem
αἰῶνα
quum dicit, de quibus verbis videndum Blomfieldii glossarium, ad libationem respicit Iovi Servatori factam, qui scilicet servaturus sit classem adversis ventis ab destinato cursu prohibitam.
234.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-149
ἄκραντοι
ἄγραντοι
Ald.
ἄχραντοι
Turn. Dicit hoc universe, non vana est ars Calchantis. Respicit enim quae supra commemoraverat v. 126. seqq. non ex omni parte prospere successuram esse expeditionem, quumque modo de impio facto Agamemnonis dixisset, simul ex hoc aliquid mali nasciturum praesagit.
234
235-236.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-150
τοῖς μὲν παθοῦσιν μαθεῖν ἐπιρρέπει
δίκα δύς τοῖς
error Aldinae a Turnebo repetitus. Deinde omnes libri
παθοῦσι
. Sensus est, iustitia his quidem (eos dicit qui virginem immolarunt) experiundo admovet cognitionem futuri. Id supra dixerat
πάθει μάθος ἔχειν
. Activum est
ἐπιρρέπει
, ut Eum. v. 875.
οὔτἂν δικαίως τῇδ᾽ ἐπιρρέποις πόλει μῆνίν τιν ἢ κότον τίν ἢ βλάβην στρατῷ.
Et apud Theognidem v. 157.
Ζεὺς γάρ τοι τὸ τάλαντον ἐπιρρέπει ἄλλοτε ἄλλως
.
237.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-151
τὸ προκλύειν δ᾽ ἐπιγνοιη· προχαιρέτω Libri
τὸ δὲ προκλύειν
, nisi quod in Farn. haec verba omissa sunt. In M. ab alia manu adiecta sunt. Deinde post
προκλύειν
sequitur
ἐπιγένοιτ' ἂν κλύοις
(sic M. G.
ἀνκλύοις
Rob.)
προχαιρέτω
M. G. Rob. et Ald. nisi quod haec
ἀνηλύοις
habet.
ἐπεὶ γένοιτ᾽ ἂν κλύοις προχαιρέτω
Bess. Flor. et sic etiam Farn.
ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις προχαιρέτω
Turn. Vict. Triclinius, cuius recensionem codex Farn. exhibet, videtur haec sic constituisse,
τὸ μέλλον, ἐπεὶ γένοιτ', ἂν κλύοις
. Aurati coniectura est
ἤλυσις
, in quam Schutzius quoque incidit. Elmsleius quum
τὸ δὲ προκλύειν
in Farn. omissum videret, non satis caute
τὸ προκλύειν
ab interprete adiectum esse iudicavit, quod verbum minime redolet interpretem, aperteque ad haec verba refertur quod sequitur
ἴσον δὲ τὸ προστένειν
. Secutus eum tamen Blomfieldius exhibuit
δίκα δὲ τοῖς μὲν παθοῦσιν μαθεῖν ἐπιρρέπει· τὸ μέλλον δ᾽ ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν λύσις, προχαιρέτω
, atque
ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις
iam alii coniecerant. Sed haec, sive numeros, sive sententiam spectes, non habent quo commendentur. Ad sensum quidem reprehendi non potest
τὸ προκλύειν δ᾽, ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις, προχαιρέτω
: sed ita si legitur, debet aliquid omissum ab librariis in strophicis putari, in quibus tamen nulla est omissionis suspicio. Ego non dubitavi reponere, quod in adnotationibus ad Humboldti versionem conieci,
τὸ προκλύειν δ᾽ ἤλυσιν προχαιρέτω.
Nam illud potius
ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις
ab interprete adscriptum fuerat.
237
238.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-152
ἴσον
ἴσον
Farn. Ceteri
ἴσον
.
238
239.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-153
σύνορθρον αὐγαῖς
σύνορθὸν ἀνταῖς
(id est
αὐταῖς
) Μ.
σύνορθὸν αὐταῖς
Rob.
σὺν ὀρθὸν αὐταῖς
G. Bess. Ald. Turn.
σύναρθρον αὔταις
Flor. Farn. Glossa in Farn.
συνηρμοσμένον βοαῖς καὶ θρήνοις
, et alia,
συνίζησις
. Blomfieldius
αὐταῖς
cum Stanleio ad artes Calchantis refert, quod patet quam putidum sit. Nec melius Elmsleii
αὐτᾷ
, scilicet
τῇ δίκῃ
. Mea coniectura est
αὐγαῖς
. Fallitur Wellauerus,
αὐγαῖς
de luce diei intelligi posse negans, nisi accesserit aliquid quod de his sermonem esse indicet. Quasi non
λεύσσειν ὑπ' αὐγάς
per se intelligatur, aut non in hac ipsa fabula v. 1140. legatur
ὥστε κύματος δίκην κλύζειν πρὸς αὐγὰς τοῦδε πήματος πολὺ μεῖζον
. Recte tamen, quamquam non recto usus argumento, coniecisse videtur Wellauerus
σύνορθρον αὐγαῖς
. Orietur, inquit, cum luce solis eventus.
239
240.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-154
πέλοιτο δ᾽ οὖν
πέλοι δ᾽ οὖν
Rob.
τούτοισιν
τούτοις
Flor. Vict. Sed
τούτοισιν
M. G. Bess. Farn. Ald. Rob.
εὔπραξις quod libri habent, non Graecum esse censuit Lobeckius ad Phryn. p. 501. Scribere possis
εὖ πρᾶξις
, ut dicitur v. 478.
εὖ γὰρ πρὸς εὖ φανεῖσι προσθήκη πέλοι
. Sed
εὔπραξις
defensum est in Parisina editione Thesauri Stephani in v.
εὐθεράπευσις
.
240
241-242.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-155
NA Vix credas fuisse qui his verbis chorum semet ipsum dicere existimarent, scholiastam secuti, nec viderent quam haec stolida et importuna esset iactatio, praesertim quum in eo sit, ut alloquantur reginam illi, qui se
ὄναρ ἡμερόφαντον ἀλαίνειν
supra dixerunt. Diversae et originis et significationis esse Homeri
ἀπίην γαῖαν
, ex praepositione
ἀπό
dictam, et tragicorum
Ἀπίαν
, appellatam ab antiquissimo rege Apide, bene animadvertit Buttmannus in Lexilogo c. 19. vol. I. p. 67. sed ille quae de aliquot aliorum nominum cum isto Apide cognatione dixit, cur falsa sint, non opus videtur demonstrare.
Ἄπις
, Doricae linguae nomen, cognatum esse cum
ὕδωρ
satis ostendunt quae de Apide praedicat Aeschylus in Suppl. v. 249. seqq.
243.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-156
Χορὸς Πρεσβυτῶν In G. Bess. Flor. Ald. Turn. Vict. et a sec. manu in M. praefixum
ἄγγελος
.
ἄγγελος φύλαξ
Farn.
φύλ.
Rob. Chori nomen apposuit Stanleius.
243