ἔμελψεν M. Bess. Flor. Farn. Vict.
ἔμελθεν
G. Ald. Rob.
ἔμελλεν
Turn. Ἔμελψεν aperte ineptum est. Neque enim illo aevo in conviviis cantabant virgines, quaeque id Aeschyli tempore faciebant, tibicinae erant et saltatrices, et arte illa et corpore quaestum facientes. Scribendum
ἤνυσεν
, quoniam illi saepe in hospitali domo patris ad mensam convenerant.
ἁγνᾷ Schutzius: libri
ἁγνά
.
αὐδᾷ M. Bess. Turn. Ceteri
αὐδᾷ
.
τριτόσπονδον
τριτοσποδον
Rob.
εὔποτμον Μ. G. Bess. et edd.
εὐπόταμον
Flor.
εὔποτον
Farn. Elmsleium secutus Blomfieldius
εὔποτμόν τ'
addita copula scripsit. Scribendum potius videtur
εὐπότμαν
. Codicis Flor. scriptura ex
εὔποτμον
orta est. De his formis v. Lobeckium ad Ai. v. 604. In explicando hoc loco mirum quantum a vero aberraverint interpretes. Scholiastes
ἀταύρωτος
interpretatur
ἄζευκτος, παρθενική
. Hesychius
ἀταύρωτος, ἄζυγος, καὶ παρθένος, παρ᾽ ὅσον ἐξεῖχθαι γάμοις αἱ γεγαμημέναι λέγονται
. Vide etiam Eustathium p. 259, 9. 1554, 28. et Valckenarium animadv. ad Ammonium p. 40. seq. Non negaverim hoc significatu potuisse hanc vocem ab aliquo tragico usurpari. Sic Aeschylus infra v. 1054.
ἄπεχε τῆς βοὸς τὸν ταῦρον
, et Horatius
nondum subacta ferre iugum valet cervice, nec tauri ruentis in Venerem tolerare pondus
. Eiusmodi locum in mente habuisse videtur Aristophanes in Lysistrata v. 217. quem versum afferens Suidas scripsit
σταυρώτη, ἀντὶ τοῦ ἁγνὴ καὶ ἄμικτος. ταῦρος γὰρ τὸ αἰδοῖον τοῦ ἀνδρός, καὶ διὰ τοῦτο ἀταυρώτη ἡ ἁγνὴ ἢ ἄζευκτος γάμου καὶ ἀζυγής
: quam obscenam explicationem mirum est probare potuisse Blomfieldium. Idem Suidas mox addit
ἐπειδὴ οἱ ταῦροι κατωφερεῖς· “οἴκοι δ᾽ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον.”
Ab Aeschyli loco haec significatio tam aliena est quam quod maxime. Quid enim attinebat hic virginem incorruptam vocari Iphigeniam? Immo
ἀταύρωτος
est non efferata. Hoc enim dicit poeta, puellam, non indignatam quod immolaretur, pio silentio honorasse sortem patris, faustam futuram per hoc sacrificium. Euripides Med. v. 91.
ἤδη γὰρ εἶδον ὄμμα νιν ταυρουμένην τοῖςδ'
. Et v. 190.
καίτοι τοκάδος δέργμα λεαίνης ἀποταυροῦται δμωσίν
. Eodem pertinent haec in Herc. fur. v. 867.
καὶ διαστρόφους ἑλίσσει σίγα γοργώπους κόρας, ἀμπνοὰς δ᾽ οὐ σωφρονίζει, ταῦρος ὡς ἐς ἐμβολήν, δεινὰ μυᾶται δέ
. Recte vero Schützius
ἁγνᾷ αὐδᾷ
, quod eodem modo dictum quo
τὸ τῆς εὐφήμου στόμα φροντίδος ἱέντες
apud Sophoclem Oed. Col. v. 131. Τριτόσπονδον autem
αἰῶνα
quum dicit, de quibus verbis videndum Blomfieldii glossarium, ad libationem respicit Iovi Servatori factam, qui scilicet servaturus sit classem adversis ventis ab destinato cursu prohibitam.