τὸ προκλύειν δ᾽ ἐπιγνοιη· προχαιρέτω Libri
τὸ δὲ προκλύειν
, nisi quod in Farn. haec verba omissa sunt. In M. ab alia manu adiecta sunt. Deinde post
προκλύειν
sequitur
ἐπιγένοιτ' ἂν κλύοις
(sic M. G.
ἀνκλύοις
Rob.)
προχαιρέτω
M. G. Rob. et Ald. nisi quod haec
ἀνηλύοις
habet.
ἐπεὶ γένοιτ᾽ ἂν κλύοις προχαιρέτω
Bess. Flor. et sic etiam Farn.
ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις προχαιρέτω
Turn. Vict. Triclinius, cuius recensionem codex Farn. exhibet, videtur haec sic constituisse,
τὸ μέλλον, ἐπεὶ γένοιτ', ἂν κλύοις
. Aurati coniectura est
ἤλυσις
, in quam Schutzius quoque incidit. Elmsleius quum
τὸ δὲ προκλύειν
in Farn. omissum videret, non satis caute
τὸ προκλύειν
ab interprete adiectum esse iudicavit, quod verbum minime redolet interpretem, aperteque ad haec verba refertur quod sequitur
ἴσον δὲ τὸ προστένειν
. Secutus eum tamen Blomfieldius exhibuit
δίκα δὲ τοῖς μὲν παθοῦσιν μαθεῖν ἐπιρρέπει· τὸ μέλλον δ᾽ ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν λύσις, προχαιρέτω
, atque
ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις
iam alii coniecerant. Sed haec, sive numeros, sive sententiam spectes, non habent quo commendentur. Ad sensum quidem reprehendi non potest
τὸ προκλύειν δ᾽, ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις, προχαιρέτω
: sed ita si legitur, debet aliquid omissum ab librariis in strophicis putari, in quibus tamen nulla est omissionis suspicio. Ego non dubitavi reponere, quod in adnotationibus ad Humboldti versionem conieci,
τὸ προκλύειν δ᾽ ἤλυσιν προχαιρέτω.
Nam illud potius
ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις
ab interprete adscriptum fuerat.