μητρὸς δὲ πηγὴν τίς κατασβέσει δίκη;: Libri
μητρός τε πηγὴν τίς κατασβέσει δίκη
, nisi quod
μητρός τε πηγὰς
habet G. sed scholio
πηγήν
praefixum est.
κατασβέσει δίκην
L. et
δίκην
erat ante correctionem etiam in G. Non verum est Par. B. habere
μητρὸς δέ
. Brunckius codices suos
τε
habere testatur, Faehsius autem, dum scholion affert, ipsius Aeschyli verba adscripsit ut Brunckius ea dedit:
μητρὸς δὲ
scripserunt Grotius in Excerptis p. 21. Brunckius, Schutzius, Porsonus, Blomfieldius. Turnebus post
πηγήν
colon posuit, ut haec cum praecedentibus coniungerentur, quam interpunctionem memorat scholiastes codicis G. qui haec adscripsit,
μητρός τε πηγήν. τινὲς μέχρι τούτου στίζουσι, νοοῦντες τὸ πηγήν διὰ τὸν Ἰσμηνὸν ποταμὸν καὶ τὴν Δίρκην πηγήν, ἀνάγοντες πρὸς τὸ πορθεῖν. τὸ δὲ μητρὸς διὰ τὴν γῆν τῶν Θηβῶν κοινὴν οὖσαν μητέρα. τὸ δὲ κρεῖττον διὰ τὴν Ἰοκάστην λέγειν ταῦτα, καὶ τὴν πηγὴν τῶν δακρύων τῆς μητρὸς ποία δίκη κατασβέσει;
In M. hoc scholion adscriptum est,
τὰ δάκρυα τῆς πατρίδος ποία παύσει τιμωρία;
Iocastae quidem nulla hic mentio fieri potuit. Patriam vero quis umquam simpliciter
μητέρα
vocavit? Neque enim comparari possunt talia quale hoc Platonis est in Menexeno p. 237. Β.
τρεφομένους οὐχ ὑπὸ μητρυιᾶς, ὡς ἄλλοι, ἀλλ' ὑπὸ μητρός, τῆς χώρας ἐν ᾗ ᾤκουν
, aut quod Isocrates dicit Paneg. §. 25.
μόνοις γὰρ ἡμῖν τῶν Ἑλλήνων τὴν αὐτὴν τροφὸν καὶ πατρίδα καὶ μητέρα καλέσαι προςήκει
. Si autem patriam simpliciter ita appellare licuisset, quis eam sic vocaturus esset, ubi statim sequeretur
πατρίς τε γαῖα
, tamquam diversum quid? Schützii coniectura,
μητρὸς δὲ πηγή τις κατασβέσει δίκην;
quam ita interpretatur, matris vero (caesue) vindictam num fons aliquis restinguet, quam dura sit et contorta, mani-