κελαινόχρων δὲ πάλλεται πρὸ καρδίας: Libri
μελανόχρως δὲ πάλλεται μου καρδία
. Haec bonos dochmios praebent, si
μου
, quod inutiliter additum est, deletur. Quum in stropha trimeter iambicus sit, recte Lachmannus
κελαινόχρως
. Sed
μου
etiam trimetrum facit tam turpem, ut eiusmodi versus non possit ab Aeschylo profectus putari. Neque vero est quod apte in locum pronominis succedere possit. Quare aut putandus erit versus ex tribus iambis et dochmio constare, ut in strophico scribendum sit
τί πεισόμεσθα; ποῖ φύγω δ᾽ Ἀπίας
, aut, si versus est trimeter iambicus, alia opus est emendatione. Hoc iudicavi veri similius, etsi scholiastes adscripsit
αντὶ τεταραγμένη. ἡ μεταφορὰ ἀπὸ τῆς θαλάσσης, ἥτις ἐν τῷ ταράσσεσθαι μελαίνεται
. Ac dixit sane Aeschylus
μελαγχίτων φρήν
in Persis 113. et
σπλάγχνα δέ μοι κελαινοῦται
in Choeph. 408. Sed non minus ei usitatum est
πρὸ καρδίας
. Quod si recte
νόαρ
posui in praecedente versu, facile intelligi poterit, quo modo
μελανόχρως δὲ πάλλεταί μου καρδία
scribendum esse putaverint librarii, qui non intelligerent quid esset
κελαινόχρων δὲ πάλλεται πρὸ καρδίας
, de spectro isto praecone dictam. In Agam. 166.
στάζει ἐν ὕπνῳ πρὸ καρδίας μνησιπήμων πόνος
. 943.
δεῖμα προστατήριον καρδίας τερασκόπου ποτᾶται
. Choeph. 385.
φρενὸς οἷον ἔμπας ποτᾶται πάροιθε πρώρας δριμυστάκτου κραδίας θύματος ἔγκοτον στύγος
.