816.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-631
μεθέσθαι σ᾽ ἔχαρ:
βίαμε θέσθαι
Μ. Inserui
σε
. Lobeckius, qui in Paralip. p. 205.
ἔχαρ
apud Theognostum
τῷ α παραληγόμενα δύο πίαρ καὶ ἔλεαρ
dicentem reponi volebat, vocabulum illud suspectum habuit in
Ρηματικῷ
p. 313. ut, quoniam scholiastes
ἐπιθυμίαν
interpretatur, quaereret an ille
λίγαρ
vel
γλίχας
scriptum invenisset. Videtur scholiastes recte sensisse. Apud Homerum
ἰσχανάαν
et cohibere et cupere significare putant. Sed fuerunt qui
ἰχανάαν
ab
ἰσχανάαν
distinguerent. Choeroboscus in Crameri Anecd. Oxon. II. p. 222, 6.
ἰχανόω· ῖ κατὰ τὴν ἀφαίρεσιν τοῦ λ παρὰ τὸ λίαν ἔχεσθαι
. ἢ
ἰσχανόω ἦν, καὶ ἐπὶ τῇ ἐνδείᾳ τοῦ σ τέταται τὸ ι, ὡς καὶ τὸ γινώσκω, γνώσκω
. Multa nugatur Etym. Μ. p. 478, 44. in quo p. 568, 7.
ἰχαίνειν, ὃ ἐστιν ἐπιθυμεῖν
, ut. ex
λίαν χαίνειν
factum affertur. Apud Hesychium habemus
ἰχανάᾳ, ἐπιθυμεῖ. ἰχανάαν, ἐπιθυμεῖν, γλίχεσθαι, θέλειν, ἥδεσθαι
, sed etiam
ἰσχανόων, ἀσθμαίνων, πνευστιῶν, ἐπιθυμῶν, γλιχόμενος. ἰσχανῶν, ἐπιθυμῶν. ἰσχανῶσα, ἐπιθυμοῦσα. ἰσχανῶ, ἐπιθυμῶ
. Accedit his Stephanus Byzantius, apud quem legimus,
Ἴχανα, πολίχνιον τῆς Σικελίας, διὰ τὸ τῇ αὐτοῦ ἁλώσει πολλὰ προςλιπαρῆσαι τοὺς Συρακουσίους. ἰχανᾶν δὲ τὸ ἐπιθυμεῖν
. Credo ego quidem ut
ἰσχανῶν
, sic etiam
ἰχανᾶν
cum
ἔχειν
vel
ἴσχειν
, cognatum esse, sed tamen ut forma inter se differant haec verba: confirmatque id non solum
ἔχαρ
, sed etiam affinis significationis vocabulum
ίχνος
. Atque ut aliquo modo, si
ἰσχανῶν
sit aliquid firmiter et cupide tenere, dici potuerit, tamen non videtur isto significatu hoc verbum recte construi cum infinitivo. Quod si Il. XVII. 572. de musca potius
ἠχανάᾳ δακέειν
quam
ἰσχανάᾳ
dictum est, probandum erit etiam XXIII. 300. de equa
μέγα δρόμου ἐχανόωσαν
, et od. VIII. 288. de Vulcano
'χανόων φιλότητος εϋστεφάνου Κυθερείης
.
816
817.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-632
φρενὸς ἄφρονά τ' ἄγαν: Libri
φρενὶ τ᾿ ἄταν
, versu tribus syllabis quam debebat breviore. Quum scholiastes scribat
τὴν ἐπιθυμίαν ἔχαρ εἶπεν, τὴν ἄτην τῆς φρενός
, nec dubitari possit quin, ut in antistrophico
θέλεος ἀθέλεος
, hic quoque similia inter se verba composita fuerint, posui
φρενὸς ἄφρονά τ' ἄγαν
. Significat autem
ἄγη
invidiam, indignationem, et quae his cognata sunt. In tali loco non potest dici quid scripserit poeta, sed quiescendum est in eo quod potuerit scribere, donec verum certo indicio reperiatur.
817
818.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-633
ἰοὺ, ἰοὺ:
ἰὼ τὸν
Μ. G.
ἰὼ ἰοὺ
Rob.
ἰὼ τοῦ
Turn.
818
819.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-634
λεῖφ᾽ ἕδρανα, κι' ἐς δόρυ:
λεῖρ᾽ ἵδρανα κι ἐς
Μ.
λεῖς ἱδρανακίδες
G. Emendate Rob.
819
820.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-635
ἀτίετος ἀνὰ πόλιν ἀσεβῶν:
ἀτιέτανα πόλιν εὐσεβῶν
Μ.
ἀτίετ᾽ ἀναπόλιν εὐσεβῶν
G.
ἀτίταν ἄπολιν εὐσεβῶν
ex P. Fachsius affert.
ἀτίετ᾽ ἀνάπολιν εὐσεβῶν
Rob. Quum hi tres versus praeconis esse putarentur, non mirandum est quod emendari non potuerunt. Scripsi
ἀτίετος
, quod est impune, et
ἀσεβῶν
. Abire iubent ab sedibus suis praeconem, impune in urbe sacratas sedes violantem.
820
821.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-636
ἴδοιμ᾽:
εἴδοι
Μ. G.
ίδοι
Ε. P. Correxit Butlerus.
821
822.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-637
ἀλφεσίβοιον ὕδωρ:
ἀλφεσίβοιον ὕδωρ
dixit etiam Alexander Aetolus in Parthenii Eroticis cap. 14. v. 8.
822
823.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-638
ἀεξόμενον: Libri
δεξόμενον
, praeter Rob. qui
δεξώμενον
habet. Correxerunt Scaliger et Porsonus.
823
825.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-639
γεῖος ἔχω βαθυχάϊος βαθρείας, βαθρείας, γέρον:
ἅγειος ἐγὼ βαθυχαῖος
Μ.
ἄγειος ἐγὼ βαθχαῖος
G. unde
βακχαῖος
Ald.
ἄγειος ἐγὼ βαθυχαῖος
Rob.
ἄγειος ἐγὼ
etiam E. Scholiastes
ἐγὼ ἡ βαθυχαῖος ἀναξία ταύτης τῆς βαθρείας, ὦ γέρον
. Patet eum
βαθρείας
pro genitivo habuisse, ut
βαρείαν
chorus vel accessionem ad se praeconis, vel suam ab simulacris discessionem dixerit. Videtur enim illud
ἅγειος
putasse per errorem scriptum esse pro
ἁγνός
. At id
ἁγνά
dictum esset. Dubitari non potest quin
αὐθρείας
idem quod
βάθρα
significet, gradus in quibus et signa deorum posita erant et virgines consederant, scriptumque fuerit
ἔχω βαθρείας
. Nam ut sacrum esse hunc quem tenent locum asseverent, iterant hanc vocem: ad quod respondens praeco acerba cum ironia
ἐν ναΐ, καΐ
dicit, ipse quoque
βαθρείας
nominans eum locum in quo mox sint sessurae.
Ἄγειος
Lobeckius in Paralip. p. 552. in
γέγειος
mutandum suspicabatur. At id metro non convenit. Ego
γεῖος
scripsi. Stephanus Byzantius
γῆ ἀπὸ τοῦ γέα κραθέν· ἀφ' ου τὸ γέγειος κτητικὸν πλεονασμῷ τοῦ γε
. Antiquum κτητικόν necesse est
γεῖος
fuerit, possessorem terrae et in ea natum significans, diversumque a
γάϊος
, quod oppositum est marino, ut supra v. 794.
ὁ νάϊος γάϊος
. Debent autem hae virgines caussam memorare, cur iure suo istos gradus teneant: itaque dicunt
γεῖος βαθυχάϊος ἔχω βαθρείας
, ut indigenae ab antiquissima nobilitate generis hunc locum sibi vindicantes.
825
827.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg001-hermann1852-appcrit-lat1-640
σὺ δ᾽ ἐν ναΐ, καὶ βάσει: Libri
σὺ δὲ καὶ ναΐ
. Addidi
ἐν
.
βάση
M. Rob.
βάσῃ
G.
827