681.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-419
τίνοντας Quod libri habent,
τίοντας
, quum visum esset honorantes significare, non mirum est de scriptura dubitatum esse. Male vero Blomfieldius
τοίας
, Schützii coniecturam, recepit, id ut esset punientis. Id Graece diceretur
τισομένου
. Intelligendum est luentes. Hoc autem vereor ne Aeschylus non dixerit insolenter
τίοντας
, sed
τίνοντας
.
ἐκφάτως Adverbium
ἐκφάτως
Blomfieldio idem quod
ἀφάτως
esse videbatur. Invenitur
ἔκφατος
apud Maximum v. 451.
ἢ διχόμηνον ἄγοι σέλας ἔκφατον
. Sed non ut
ἐκνόμως
atque alia huic similia
ἐκφάτως
dici potuit. Magis crediderim supra modum dicendum significare, sicut in malam partem
ἐκτόπως
dictum est a Manethone III. 331.
681
682.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-420
ἐπέπρεπεν
ἐπέπρεπεν
, cum glossa
ἥρμοζεν
, Farn.
ἐπέρρεπεν
Flor. Recte
ἐπέπρεπεν
Vict. Hoc verbo supra v. 236. activo, hic neutrali poeta usus est. Nescio autem an scribendum sit
ὑμέναιον οἷς τότ' ἐπέρρεπεν γαμβροῖσι θεῖναι
, luentes laudem nuptialem, quibus tum hoc incubuit ut hymenaeum sponsis canerent.
682
685.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-421
γέρων Auratus
γεραιόν
. Apte Stanleius comparavit Horatii Carm. I. 15, 18. et regnum Priami vetus.
685
688.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-422
παμπορθῆ πολύθρηνον αἰῶνα Libri
παμπρόσθη πολύθρηνον
. Posteriorem vocem Schützius aliquando censuit in
πολύδακρυν
mutandam esse, quoniam apud Hesychium scriptum est
πολύδακρυ, πολύθρηνον
. Ad priorem emendandam quae allata sunt, ut inepta et aperte falsa omittam, sensum certe praebent
παμπενθῆ
Aurati et
παμπηδὴν
Schützii. In Opusc. IV. p. 337. hanc protuli emendationem,
κικλήσκουσα Πάριν τὸν αἰνόλεκτρον πάμπορθ', ἢ πολύθρηνον αἰῶνα
. Melior tamen est et, ut puto, vera Seidleri emendatio,
κικλήσκουσα Πάριν τὸν αἰνόλεκτρον, παμπορθῆ πολύθρηνον αἰῶνα
.
688
689-690.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-423
αἰῶνα, φίλον πολιτῶν μέλεον αἷμ' ἀνατλᾶσα Libri
αἰῶν' ἀμφὶ πολίταν
. Genitivum
πολιτῶν
Auratus, Scaliger, alii restituerunt. Deinde
μέλεον
Flor. ex correctione pro ante scripto
μέλαιον
. Meam emendationem Humboldtus expressit,
αἰῶνα, φίλον πολιτῶν μέλεον αἷμ' ἀναπλᾶσα
. Non norat
ἀμφί
scholiastes, qui haec adscripsit,
αἰῶνα πολύθρηνον καὶ μέλεον αἷμα ἀνατλᾶσα
.
693.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-424
αὖθ'
οὕτως ἄΐστος
Flor. Vict. sed in Flor. ad ultimam
οὕτως
vocabuli syllabam
ος
supra adscriptum est, habetque
οὕτως
Farn. Id Auratus coniectura assecutus erat. Non est illa tamen, ut ex metro cognoscitur, vera scriptura, sed
αὖθ'
. Id et sic et
αὖθ'
esse videtur scriptum, ut alii
οὗτος
, alii
οὕτως
interpretandi caussa apponerent.
693
697.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-425
ἔχων Libri
ἔχων
. In Farn. glossae adscriptae
πρόσεχε, προσεῖχεν
. Casauboni Pearsonique coniecturam
ἔχων
a Blomfieldio, Wellauero, Scholefieldio receptam videas quod ea forma in Persis v. 658. inveniatur. At nec veri simile est hic tam exili forma dicendi usum esse poetam, et quid tandem reprehendat quis in librorum scriptura, quum a neutrali significatu non raro dicatur? Supra v. 176.
Ἀχαϊκὸς λεώς, Χαλκίδος πέραν ἔχων παλιρρόθοις ἐν Αὐλίδος τόποις.
697
698.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-426
νεότροφον
νεοτρόφον
Flor.
698
702.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-427
τοκέων
τοκήων
Flor. Vict.
τοκέων
recte Farn.
702
703.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-428
χάριν τροφᾶς γὰρ
χάριν γὰρ τροφᾶς
Flor. Vict.
χάριν γὰρ τροφεῦσιν
Farn. quod receperunt Blomfieldius et Scholefieldius, quia, si v. 693.
οὕτως
legitur, metra exaequantur. Corrupit hunc locum Wellauerus, quum
ἔθος τὸ πρόσθε τοκήων
scripsit, quod ipsi sensus poscere est visus. Altero in versu ex Pearsoni Heathiique sententia
χάριν τροφᾶς γὰρ
posuit. Hoc ego quoque probandum censui, qui
τροφεῦσι
Triclinii coniecturam esse credam, numeros quidem eosdem praebentem quos servatum in stropha
οὕτως
habet, sed eos, si quid video, non satis concinnos.
703
704.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-429
ἀρχαῖς
ἄταις
Farn. Vict.
ἄτας
Flor. In Farn. adscripta interpretatio
ἤγουν πολέμοις
. Fuerunt qui
ἄγραισιν
aut
σὺν ἄταις
scribendum esse putarent. Quod ego in El. doctr. metr. p. 326. proposueram,
ἄγαν
, receperunt Blomfieldius aliique, sed non explicuerunt. Patet autem non esse dictam eam vocem ut v. 126. ubi invidiam atque indignationem significat, sed eandem vim habere atque
ἄγος
. Proprie enim stuporem significat admiratione ortum, quae quum rei malae atque infandae magnitudine excitatur, coniuncta est cum indignatione atque aversione animi. Inde
ἄγη
etiam de ipsa re, quae eos sensus excitat, dictum esse videri potest. Sic in Choeph. v. 820.
ἔνδοθεν φοινίαν ἄγαν τιθείς
, nam ibi quoque male legitur
ἄταν
. Sed fateor id et mirum videri nec satis aptum huic loco. Quare non dubito quin ab
ἄγη
diversum fuerit
ἄτη
, factum ab
ἅζω
, quod significaret consecrationem, sacrificium. Nam
ἅζεσθαι
est sibi sacrum reddere, ut, si
ἅζειν
activum umquam in usu fuit, id consecrare alii aliquid esse debuerit. Conspirat autem
ἁγνός
, quod consecratum proprie significavit. Simul ex hac duarum vocum confusione explicari potest interpretationis apud grammaticos fluctuatio.
704
707.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-430
κακὸν ἦθος
κακὸν δ' ἦθος
Flor. Vict. Particulam, quam Pauwius vidit delendam esse, omittit Farn.
707
710.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-431
προσεθρέφθη Libri
προσεθράφη
. Heathius
πρὸς ἐτράφη
, qui videtur scribere voluisse
προσεθρέφθη
, quod reposuit Porsonus.
710
711.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-432
παράυτα
πάραυτα δ' ἐλθεῖν
Flor.
παραυτὰ δ᾽ οὖν ἐλθεῖν
Farn. Vict. Et
οὖν
quidem atque in antistrophico versu
τοῖς
iam ante cognitam Flor. codicis scripturam a me deleta erant. In
πάραυτα
hunc accentum tenui, quo hodie quoque Graecos uti testatus est Coraes in dissertatione Prodromo bibliothecae Graecae praemissa p. 50. Hesychius
πάραυτα, παραχρῆμα, εὐθέως, παραυτίκα
. Vitiosam eam prosodiam putabat Dorvillius ad Char. p. 311 (388).
711
713.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-433
ἀκασκαῖον μὲν Libri
ἀκασκαῖον ἄγαλμα
. Post
ἄγαλμα
distinctionem addidit Stanleius. Porsonus
ἀκασκαῖον δ'
edidit: quem omnes secuti sunt. Porsonus enim si praesul soloecismum facit, quis non redamtruet olli?
Δὲ
non habet locum nisi aut verbo vel novo addito vel repetito priore, aut rebus quae per
μὲν
et
δὲ
distinguuntur sibi oppositis, ut paullo post v. 730. de quo genere dixit Boeckhius ad Pindari Pyth. XI. 1. Itaque in Aiace v. 624. scribendum est
ἢ που παλαιᾷ μὲν ἔντροφος ἡμέρᾳ λευκῷ τε γήραι μάτηρ νιν ὅταν νοσοῦντα φρενομόρως ἀκούσῃ,
quamvis libri omnes
δὲ
habeant. Eodem modo Aeschyli versus corrigendus erat. Illud
μὲν — τε
vel
μὲν — καὶ
frequens est apud Pindarum.
Ἀκασκαῖον
explicandum ex Hesychio,
ἄκασκα, ἡσύχως, μαλακῶς, βραδέως
. Grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 371, 1.
ἄκασκα, ἥσυχα, βραδέα
(legitur
φαρδέα
). Κρατῖνος Νόμοις.
ἢ πρεσβύται πάνυ γηραλέοι, σκήπτροισιν ἄκασκα προβῶντες.
Eustathius p. 665, 29.
τὸ δὲ ἀκήν, περὶ οὗ ἀλλαχοῦ εἴρηται, εὕρηται λεγόμενον καὶ ἀκασκᾶ. Αἴλιος δὲ Διονύσιος καὶ χρῆσιν παράγει Κρατίνου ταύτην “σκηπτροῖσιν ἀκασκᾶ προβιβῶντα.”
713
716.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-434
παρακλίνασ'
παρακλίνουσ'
Farn. Vict. Coli signo post hanc vocem interpungunt Vict. Cant. Auratus
παρακινοῦσ᾽ ἐπέκρανεν
, si recte notavit Spanhemius. Certe viderat Auratus verbum hoc cum sequentibus coniungendum esse, quod monuerunt deinde etiam alii, non illi tamen rem apertissimam persuadentes Porsono Blomfieldioque. In Flor. scriptum est
παρακλίνασ'
, idque propter codicis auctoritatem praetuli. Dictum id est neutraliter, declinans, i. e. a pristina via decedens.
716
717-721.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-435
γάμου πικρὰς τελευτάς, δύσεδρος καὶ δυσόμιλος πέλει ξυνέταις Πριαμίδαισι, πομπᾷ Διὸς ξενίου, νυμφόκλαυτος Ἐρινύς.
πικράς
Farn. Vict.
πικροῦ
, sed
ας
supra scripto, Flor. Idem liber
τελευτᾶς
, sed circumflexo in gravem mutato. Obscuram atque ambiguam reddiderunt horum versuum interpretationem qui sic interpunxerunt,
γάμου πικρὰς τελευτάς, δύςεδρος καὶ δυςόμιλος, συμένα Πριαμίδαισι, πομπᾷ Διὸς ξενίου, νυμφοκλαυτὸς Ἐριννύς
. In Vict. Cant. nulla post
τελευτὰς
et
δυςόμιλος
interpunctio est. Haec posterior si omittitur, Helena dicitur
δύςεδρος καὶ δυςόμιλος συμένα Πριαμίδαισι
, postremis autem verbis significatur eam Iovis missu pro Furia esse. Rectius videtur virgula interpungi post
τελευτάς
, cetera autem omnia sine interpunctione continuari, Helena ut dicatur tamquam Furia
δύςεδρος καὶ δυςόμιλος
ab Iove missa Priamidis venisse. Ipsumque eo ducit
συμένα
, verbum convenientissimum Furiae, quas magnis et rapidis gressibus ruere constat.
719.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-436
Πριαμίδαισι
πριαμίδαισιν
Bekkero teste Farn.
πριαμίδαισι
Flor. Vict.
719
721.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-437
Ἐρινύς
ἐρινὺς
Flor.
ἐριννύς
Farn. Vict.
721
722.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-438
ἐν βροτοῖς
ἐν βροτοῖς
Flor.
ἐν τοῖς βροτοῖς
Farn. Vict. Patet Triclinium voluisse trimetrum facere.
722
726.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-439
ὀϊζὺν Libri
ὀϊζύν
. Correxit Pauwius.
726
728.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-440
τὸ δυσσεβὲς γὰρ ἔργον Libri
τὸ γὰρ δυσσεβὲς ἔργον
. Emendarunt Pauwius et Heathius.
728
729.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-441
μετὰ
μετὰ
libri. Male Auratus
τέκνα
coniiciebat. Satius erat per anastrophen indicare
μετὰ
esse post.
729
731.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-442
γάρ Recte libri
γάρ
. Malam Aurati aliorumque coniecturam
δ᾽ ἄρ᾽
Porsonus aliique receperunt, non animum advertentes ad usum eum quo
γάρ
in sententia parenthetice inserta dicitur: nam illud quidem non dubium est, iustae domus prosperam sortem esse. Ac
δ᾽ ἄρ᾽
ne potuit quidem dici.
731
736-737.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-443
τόθ' ἢ τόθ', ἕως ἂν ἐς τὸ κύριον μόλῃ νέα ῥαφά.
τότ' ἢ τόθ᾽ ὅταν τὸ κύριον μόλῃ νεαρὰ φάους. κότον
Flor. Farn. et omissa post
φάους
interpunctione Vict. Improbabilia multa de his versibus prolata sunt, neque nunc probo quae ipse olim proposui.
Κότον
explicatio esse videtur, adscripta ad
δαίμονα τὸν ἄμαχον
. Aeschylum autem scripsisse puto
τότ᾽ ἢ τότ᾽, ἔςτ᾽ ἂν ἐπὶ τὸ κύριον μόλῃ νέα ῥαφᾷ.
738-740.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-444
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον, θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομέναν τοκεῦσιν.
δαίμονά τε τὸν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομένων τοκεῦσιν
Vict. Sic etiam Flor. nisi quod
μελάθροις
et
τοκεῦσι
habet. In Farn.
μελάθροισιν εἰ τοκεῦσιν
scriptum est, omissum autem
ἄμαχον
, quod Triclinius expulit, atque ad
ἀπόλεμον
adscripta glossa
τὸν ἄμαχον, ἀντὶ μιᾶς
. Scribendum esse
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον
, dixi in adnotationibus ad Humboldti interpretationem. Quod additur
θράσος ἄτας
idem est quod
θρασεῖα Ἄτη
, neque opus est ut
εἰδομέναν
cum Casaubono et Heathio in
εἰδομένας
muletur, neque ut cum Aurato
μέλαιναν ἄταν
scribatur.
742.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-445
δώμασι
δώμασιν
Farn.
δώμασι
Flor. Vict.
742
744.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-446
ἔδεθλα
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἐσθλὰ
Flor. Vict.
τὰ χρυσόπαστ᾽ ἐσθλὰ
Farn. Praeclare Auratus
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἔδεθλα
, quod suum fecit Stanleius. Recepit Schützius, non etiam alii, quamquam evidentissime verum. Usus ea voce Callimachus h. Apoll. v. 71. qui ibidem v. 61. et in hymno Deli v. 228.
ἐδέθλιον
dixit.
744
745.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-447
παλιντρόποις
παλιντρόποις
, quod Flor. Vict. habent, Elmsleius etiam ex Farn. attulit, Bekkerus autem
παλίντροπο
, eumque verum vidisse puto. Volebat enim Triclinius haec verba,
παλίντροπ᾽ ὄμμασι
, respondere illis,
νεαρὰ φάους κότον
. Non potest autem dubitari quin verum sit
παλιντρόποις
.
745
746.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-448
προσέμολε Libri
προσέβα τοῦ
. Articulus iste huc ex sequente versu venisse videtur, quum supra scriptus esset ad
πλούτου
. Pro
προσέβα
in adnotationibus ad Humboldti interpretationem scribendum esse conieci
προσέβαλε
, quo verbo attendendi reputandique significatu usus est Sophocles in Trach. v. 580.
χιτῶνα τόνδ᾽ ἔβαψα, προςβαλοῦσ᾽ ὅσα ζῶν κεῖνος εἶπε
, et iterum v. 844.
τὰ μὲν οὔτι προσέβαλε
. Sed et artificiosius quaesitum et non satis aptum huic loco, qui simplicius ideoque gravius verbum desiderat,
προςβάλλειν
est. Scribendum potius erat
προςέμολε
.
746
748.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-449
πᾶν δ' ἐπὶ τέρμα νωμᾷ Libri
πᾶν δ᾽ ἐπὶ τέρμα νωμᾷ
. Duplicem Stanleius explicationem proposuit, omnia dirigit ad finem, et omnium rerum exitum dirigit et disponit. Prior interpretatio vel propter ambiguitatem admitti non potest, dicique hoc sensu debuit
πάντα
. Altera non congruit cum verbis, nisi voluit omnem exitum intelligi. Nec placet tmesis. Aperte
πᾶν τέρμα
coniungendum,
ἐπὶ
autem, quod sine nomine positum retractionem accentus requirit, dictum est ita ut referatur ad utrosque qui ante sunt commemorati. Nam quum chorus, a communi opinione dissentiens, recte factis prospera, male factis funesta gigni ostendat, Iustitiam, quae humilis casae probitati faveat, opulentae autem domus impuras manus aversetur, omnem attribuere ait exitum, i. e. bonum et malum, ut quisque sit meritus. Haec omnia etsi chorus cogitatione malorum, quibus Troiani raptum Helenae luerunt, commotus dicit, tamen simul referuntur ad metum, quo ab ipso in orchestram accessu plenum se esse prodit, ne Iphigeniae immolatio alicuius tristis eventus caussa exsistat. Hinc intelligitur cur sic, ut mox facit, Agamemnonem alloquatur.
748
749.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-450
πολύπρακτος Libri
πολίπρακτος
. Recte Blomfieldius formam Homeri usu stabilitam posuit.
749
751.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-451
σεβίσω
σεβίσω
Farn. Vict. Doricam formam
σεβίζω
Flor. habet, nescio an recte. Usitatior certe est in deliberatione de eo quod agendum sit aoristi coniunctivus. Quamquam aliquando etiam praesenti utuntur,
τί δρῶ; τί δρῶμεν; τί λέγω;
et similia dicentes.
751
753.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-452
τοῦ δοκεῖν εἶναι
Τὸ δοκεῖν
ita significare
esse videri
monui ad Vigerum adn. 20. Philemo apud Stobaeum IX. 22.
ἀλλ' ὅςτις ἄδολον γνησίαν τ' ἔχων φύσιν, εἶναι δίκαιος κοὺ δοκεῖν εἶναι θέλει.
753
754.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-453
παραβάντες
παραβάντες
Flor. Vict.
παραβαίνοντες
Farn. Triclinius enim male saeviit in huius carminis paroemiacos.
754
755.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-454
τῷ δυσπραγοῦντί τ' Hunc et quattuor sequentes versus affert Stobaeus CXII. 12. apud quem, ut in Aeschyli libris,
τῷ δυσπραγοῦντι δ'
est scriptum. At id, quoniam quae sequuntur explicandis per duo opposita praegressis inserviunt,
τῷ δυσπραγοῦντί τ'
erat scribendum. Sic infra v. 803.
755
756.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-455
δάκος
ὀδύνη
Flor. Vict.
δάκος
Farn. ut apud Stobaeum legitur, quod Stephano probatum primus recepit Canterus. In codicibus Stobaei A. B. nihil amplius scriptum legitur quam
τῷ δυσπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστεναχεῖν πᾶς τις ἕτοιμος
, omissis reliquis.
756
757.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-456
προσικνεῖται Farn. ex Triclinii iudicio
προσεικνεῖται
.
757
758.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-457
καὶ ξυγχαίρουσιν
καὶ ξυγχαίρουσιν
Flor. Farn. Vict. Apud Stobaeum
καὶ νυκτὶ δὲ χαίρουσιν
. Id ego quum deleto
καὶ
probassem, Blomfieldius ea correctione locum penitus enervari pronuntiavit: nam manifesto coniungi homines qui ridentibus adrideant et flentibus adfleant, qui parati sint
τῷ δυςπραγοῦντι ἐπιστενάχειν καὶ τῷ χαίροντι ξυγχαίρειν
. De sententia loci recte iudicavit: verum non debebat eam enervari illa lectione dicere, auget enim priorem partem sententiae, sed privari altera parte, nisi quis eam excidisse statueret. Id vero facere debebam. Moverat enim me et scriptura Stobaei, et quod
ἀγέλαστα πρόςωπα βιάζεσθαι
potius fingere vultum ad ostendendam coactam tristitiam, quam tristem vultum cogere ut laetus appareat significare videretur.
Νυκτὶ ὁμοιοπρεπεῖς
autem defendi poterat Homerico
νυκτὶ ἐοικώς
. Aliud vero, quod maxime debebat, non reprehendit Blomfieldius. Nam si
νυκτὶ δὲ χαίρουσιν ὁμοιοπρεπεῖς
legitur, verbum principale
χαίρουσιν
positu suo male obscuratur, quod isto si loco poneretur, praecedere debebat
ἔνδον
vel
κρύβδα
, quod probe sentiens Humboldtus vertit quasi ita scriptum esset. Ob eam caussam repudiavi ego quidem iam dudum istam coniecturam rediique ad Aeschyli librorum lectionem, sed aliter quam Blomfieldius. Primo ipsa loci ratio ostendit, omnium maxime necessarium esse, ut memorentur qui gaudere se aliorum rebus bene gestis simulant. Nam rege et sospite et victore reverso gaudere quum Clytaemnestram, tum chorum par erat, qui quod non tanta quanta exspectari poterat laetitia exsultat, hac excusatione utitur: idque sic facit ut simul, quoniam non vacuus metu est propter reginam, quam et scit et modo vidit non sincero animo laetari, moneat regem ne fidat simulato gaudio. Quae autem dicit de simulatione, ea apertum est male nexa esse cum praegressis, si legitur
τῷ δυςπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστενάχειν πᾶς τις ἕτοιμος
. Nam quod aiunt
δέ
pro
γάρ
poni, quum per se vanum sit, tum falsum esse apparet ex diverso genere probandi. Nam
γάρ
simpliciter rationem reddit,
δέ
autem vel repetenda eadem re vel nova addenda modo graviter asseverat, modo leviter comprobat, non etiam explicat et dividit praegressa. Ex quo patet hic
τῷ δυσπραγοῦντί τ'
dicendum fuisse, tantoque magis, quod ei respondet mox
καί
. Deinde etsi quem hiatum facit
βιαζόμενοι
defendi fortasse possit propter aliquam pausam in dicendo factam, tamen non esse ab Aeschylo admissum dubitari non potest. Amat Aeschylus brevia anapaestorum systemata, et quum etiam saepius quam necesse sit utatur paroemiaco, quis sibi persuadeat adhibitum esse in media sententia,
οὐδὲν ἐφ᾽ ἧπαρ προςικνεῖται,
non esse autem adhibitum, ubi maxime debebat, in fine totius sententiae? Quin egregie confirmat omissi paroemiaci suspicionem universa descriptio carminis huius anapaestici, quae non temere ut casus ferebat, sed quadam ratione proodica facta esse videtur, ut primum systema, quod est versuum sex, duo sibi respondentia trium versuum systemata exciperent, quarto systemati autem, quod quattuor versuum est, duo subiicerentur systematum paria, utrumque ex duobus systematis constans duum et trium versuum cum dimidiato, hac forma, 6. 3. 3. 4. 2. 3½. 2. 3½. Quam ob caussam in carminis fine dimidiati istius versus omissionem, etsi ad sententiam nihil deest, notandam signis putavi. Quod si deest aliquid post
βιαζόμενοι
, illud incertum manet, utrum
ξυγχαίρουσιν
participium sit constructum cum
ὁμοιοπρεπεῖς
, an sit verbum,
ὁμοιοπρεπεῖς
autem dictum pro
ὁμοίως
, i. e. pari, ut qui dolere se cum dolentibus videri volunt, simulatione, quae Elberlingii sententia est. Si tertiae personae est
ξυγχαίρουσιν
, suspicari licet excidisse
δυσαρεσκόμενοι
γελάσαντι
. Certe
δυσαρεσκόμενοι
apud Hesychium, et fortasse etiam
δυσαρεσκομένην
, non minus Aeschylea esse credam quam
δυςτετίμηται
in Septem c. Thebas v. 1031.
758
759.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-458
ἀγέλαστα πρόσωπα Grammaticus in Bekkeri Anecdotis p. 336, 29.
ἀγέλας πόνων Εὐριπίδης εἶπεν, ἀνδρῶν δὲ ἀγέλας Πλάτων, ἀγέλαστα δὲ πρόςωπα Αἰσχύλος.
Postrema verba ex alio articulo irrepsisse coniicias: sed videtur grammaticus legisse
ἀγέλας τὰ πρόςωπα
, uti scriptum est in Stobaei editione Trincavelliana,
τὰ πρόςωπα τῆς ἀγέλης
dixisse Aeschylum ratus, quod ille mox memorat
προβατογνώμονα
.
759
760.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-459
NA De omisso versu paroemiaco v. ad v. 758.
760
761.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-460
προβατογνώμων
προβατογνώμων
Flor. Etym. M. p. 236, 49.
γνώμων, ὁ ἰδοὺς τῶν ἀλόγων ζώων, ἔνθεν καὶ προβατογνώμων εἴρηται, ἀπὸ τοῦ τὸν χρόνον διαγιγνώσκεσθαι
. Mire scholiastes
ἤγουν ἁπλοῦς καὶ ἄκακος τὴν γνώμην
.
761
764.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-461
ὑδαρεῖ ... φιλότητι
Ὑδαρεῖ φιλότητα
Schutzius de benevolentia humore ex oculis stillante prodita dictum putabat, non ille quidem recte, sed tamen ut, qui aliter senserunt, ostendere debuerint, quomodo
ὑδαρὴς φιλότης
hic ita dici potuerit de parum sincera amicitia, ut verbi usus postulat, a P. Victorio Var. Lect. I. 13. Aristotelis verbis in Polit. II. S. (4. p. 27, 19. Bekk.) confirmatus,
ἐν δὲ τῇ πόλει τὴν φιλίαν ἀναγκαῖον ὑδαρῆ γίνεσθαι διὰ κοινωνίαν τὴν τοιαύτην
. Exspectes enim propter
τὰ δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
contrarium, oculos, qui videantur sinceram prodere amicitiam, quae tamen non sit talis, aut omissis
δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
simpliciter
τὰ ὑδαρεῖ σαίνοντα φιλότητι
. Quare sic statuendum est, in recitando hanc vocem
ὑδαρεῖ
brevi ante et post pausa facta a ceteris verbis separari, ut non ad
δοκοῦντα εὐφρόνως ἐκ διανοίας
referatur, sed ipse quid de ea sentiat chorus indicet. Attii memorantur Agamemnonidae, quae fabula, si quid ex nomine divinari licet, vel idem argumentum quod Aeschyli Choephori et Sophoclis Electra habuit, vel totius Aeschyleae trilogiae quaedam epitome fuit. In ea apud Nonium in v. componere p. 260. non dissimilis sententia his versibus dicta est,
multi, animus quorum atroci vinctus malitia est, composita dicta e pectore evolvunt suo, quae quum componas dicta factis discrepant.
Comparari etiam licet Plautum in Colace apud Frontonem Ep. ad M. Caesarem II. 9.
qui data fide firmata fidentem fefellerint subdoli subsentatores, regi qui sunt prorumi, qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animis habent.
Editum est
in animo
.
764
766.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-462
οὐκ ἐπικεύσω Libri
οὐ γὰρ ἐπικεύσω
. Vitii signo notavit Porsonus. Musgravius et Butlerus
τ'
inseruerunt, quos secutus est Wellauerus. Quod Pauwio auctore posuit Blomfieldius,
οὐ γὰρ ἐπικρύψω
, non scripsisset Aeschylus; multo minus
οὐ τἆρ᾽ ἐπικεύσω
, quod idem aliquando se coniecisse ait. Hic quoque versus paroemiacus in acatalectum mutatus est. Aeschylum enim non dubito scripsisse
οὐκ ἐπικεύσω
.
766
767-768.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-463
ἀπομούσως ἦσθα γεγραμμένος οὐδ' εὖ Elmsleius ad Med. v. 102. sine iusta caussa scribendum censebat
κάρτ' ἀπόμουσός τ᾽ ἦσθα γεγραμμένος, οὔτ᾽ εὖ πραπίδων οἴακα νέμων
. Peior etiam coniectura Blomfieldii in glossario putantis legendum esse
ἀπομούσων
.
769-770.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-464
θάρσος ἑκούσιον
Θράσος ἑκούσιον
Flor. Vict.
θάρσος ἑκούσιον
Farn. Deinde Farn. ex inepta Triclinii mutatione
ἀνδράσιν εὖ θνήσκουσι κομίζων
. Canteri coniecturam,
θράσος ἀκούσιον
, Schützius, Porsonus, Blomfieldius, alii receperunt. Sed Blomfieldius vix satis se intelligere ait, quid sit
ἀκούσιον
, quod vertant ad mortem destinatis. Non tam in hoc verbo, quam in
κομίζων
caussa est dubitandi. Nam quod crediderunt interpretes, fortitudinem involuntariam allatam viris ab Agamemnone esse dici, id vereor ne non sit Graece dictum, si additam animis illam fortitudinem intelligunt. Aliud enim
κομίζειν
est, quod significat apportare vel adducere ad aliquem ita ut quod affertur vel adducitur prope illum statuatur, aliud
φέρειν
, quod latius patet atque sic dicitur ut res allata etiam inseri ei ad quem affertur significari possit. Quod si posset hoc sensu dici
κομίζειν
, sententia bona esset, si
θράσος ἀκούσιον
legitur. Recte vero Boissonadus recepit
θάρσος ἑκούσιον
. Hoc ita explicandum est, vehens (ad Troiam) spontaneam audaciam mori volentibus viris. Id acerbe dictum de mortifera expeditione.
772.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-465
πόνος
εὔφρων τὶς πόνος εὖ τελέσασιν
Farn. Vict.
τις
, quod a Triclinio additum esse apparet, non est in Flor. In
πόνος εὖ τελέσασι
libri conspirant. Bothii coniecturam,
πόνων
, in quam etiam Auratus inciderat, receptam olim ab Schützio, deinde reiectam, Blomfieldius et Boissonadus admiserunt. Interpretatur Blomfieldius hodie vero ex alta mente et vere benevolus videris, quum iam laborem feliciter perfecerint. Pessima vero ista mutatio est, qua dictio poetica in pedestrem eamque non expeditiorem, sed impeditiorem convertitur. Nam sic
εὔφρων
de Agamemnone dictum esset, quod perversum est in novo systemate, si
ἐστί
suppletur, perversiusque, si refertur ad
γεγραμμένος
. Nam et nomen sibi suum et verbum proprium poscit novum systema. Quare intelligendum quidem
ἐστί
, sed servandum etiam
πόνος
.
Εὖ τελέσασιν
autem est per eos qui perfecerunt, sive
πόνος
sive
πόνων
legas. Est autem
πόνος εὐφρων
acceptus.
772
773.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-466
775.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-467
NA De omisso monometro dictum ad v. 758. Poterat dici
σοῦ ἀφεστῶτος
.
775
778.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-468
μεταίτιος
Μεταίτιος
dixit, ut saepe solent, pro simplici
αἴτιος
. Luculentum exstat exemplum in Soph. Trach. v. 1234.
ἡ μοι μητρὶ μὲν θανεῖν μόνη μεταίτιος, σοί τ' αὖθις ὡς ἔχεις ἔχειν.
778
780.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-469
ἀπὸ γλώσσης De formula
ἀπὸ γλώσσης
vide Suidam in v.
ἀποστοματίζειν
et Abreschium ad hunc Aeschyli versum. Non de caussidicis cogitandum est, sed de eo quod verbis tantum dicitur, non re est, ut
οὐκ ἀπὸ γλώσσης
sit non obiter ac negligenter. Opponitur enim
ἀπὸ γλώσσης
fere ei quod de scripto recitatur.
780
781.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-470
ἀνδροθνῆτας Porsonus quum dubitationis signum ad
ἀνδροθνῆτας
appinxisset, non dubitavit Blomfieldius
ἀνδροκμῆτας
reponere, quod eam vocem amet Aeschylus. Quasi non potuerit alia voce eaque fortiore uti.
Ψήφους ἔθεντο Ἰλίου φθοράς
pro
ἐψηφίσαντο Ἰλίου φθοράς
dictum esse hodie neminem fugit.
781
784.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-471
χρεῖος Libri
χειρός
. Casaubonus
χερσός
. Aliis placuit Pauwianum
πρηνής
. Legrandius
χωρίς
. Porsonus vocem suspectam habuit. Merito. Est enim inutilis, sive educturam calculos ex urna manum, ut Schützius, sive immissuram, ut alii, intelligas. Nam quod Blomfieldio in mentem venit,
χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
dictum esse ut sit
ὑπὸ χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
, certo non inveniet a quo probetur. Eidem tamen non displicebat Bothii coniectura,
προσίει χεῖρας
. Scripsi
χρεῖος
, indiga.
784
785.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-472
ἔτι Diversa sunt
ἔτι
, quod est hoc ipso tempore adhuc, et
ἔτι νῦν
, quod est etiamnum.
785
786.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-473
ἄτης θυηλαὶ ζῶσι Difficultatem explicationis, quam hic locus habet, plerique ne animadvertisse quidem videntur. Partem eius aliquam perspexit Heathius. Nam
συνθνῄσκουσα
requirit aliquid quicum mori favilla dicatur. Is igitur
σὺν τῷ πλούτῳ θνῄσκουσαν
intelligebat, ac proinde
προπέμπει
significare volebat deducit, viae comitem se adiicit. At vel si
πλούτῳ
legeremus, parum apta haec ratio dicendi esset, nisi praeposita illa voce,
πλούτῳ δὲ συνθνῄσκουσα
. Neque vero
προπέμπειν
hic aliud quam emittere significat. Quo igitur referemus
συνθνῄσκουσα
? Num ad
ἁλοῦσαν πόλιν
? At et perobscure id dictum esset, et obstant quae in medio posita sunt
ἄτης θύελλαι ζῶσι
, tantoque magis, quod hoc verbum
ζῶσι
contrariam notionem continet: quis enim
θυέλλαις ζώσαις συνθνῄσκειν
τὴν
σποδόν
dicat? An respici putabimus rapiendi atque auferendi notionem, quae fere cum isto nomine
θύελλα
est coniuncta? At hoc quoque tam est obscurum, ut non possit magis esse. Praeterea vero ipsum etiam nomen
θύελλα
hic quidem, ubi de fumante urbe sermo est, non satis aptum videtur. Prorsus alienum est quod Stanleius comparavit Tryphiodori dictum v. 559.
παννυχίη δ' ἐχόρευεν ἀνὰ πτόλιν, οἷα θύελλα, κύμασι παφλάζουσα πολυφλοίσβου πολέμοιο, αἵματος ἀκρήτοιο μέθης ἐπίκωμος Ἐνυώ.
Nam is de caedibus et strage loquitur, quam Graeci noctu in urbe capta ediderunt. Apud Aeschylum vero potius
θυηλαί
, quam quas libri habent
θύελλαι
, exspectantur. Sic Sophocles El. v. 1421.
φοινία δὲ χεὶρ στάζει θυηλῆς Ἄρεος
. Itaque scripsi
ἄτης θυηλαὶ ζῶσι
, sacrificia et victimae perniciei vivunt: quod quum sit consumi igne omnia, recte potuit
συνθνῄσκουσα σποδός
adiungi.
786
789-790.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-474
ἐπράξαμεν Libri
καὶ πάγας ὑπερκότους ἐπραξάμεσθα
, nisi quod
ἐπραξάμεθα
est in edd. Vict. Cant. Etiam scholiastes
καὶ πάγας
legit. Tyrwhittus autem et Orellius ad Isocr. p. 371. coniecerunt
ἁρπαγάς
. Hoc si scripsisset Aeschylus, inepte adiecisset epitheton
ὑπερκότους
vel
ὑπερκόπους
. Et Blomfieldius quidem ex Heathii sententia
ὑπερκόπους
edidit, totam vocem
ὑπέρκοτος
ex lingua Graeca expellendam censens: de qua re dictum est ad v. 447. Nobis iracunda retia multo et significantius et aptius dici videntur, quam
ὑπέρκοποι πάγαι
, quod ne satis quidem patet quomodo sit intelligendum. Scribendum vero erat
πράξαντες
. Infra v. 1334.
πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος.
791.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-475
Ἀργεῖον Porsonus dubitationis notam ad
Ἀργεῖον
apposuit, qua commotus Blomfieldius
ἄγριον
scribendum esse coniecit. Recte vero hic, ut Graecorum laudetur virtus,
Ἀργεῖον
dicit poeta.
791
792.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-476
ἀσπιδηφόρος
ἀσπιδηστρόφος
Flor. Vict.
ἀσπιδοστρόφος
Farn. recte, quod ad formam vocabuli attinet. Nam
ἀσπιδηστρόφος
iure in dubitationem vocatum a Lobeckio ad Phryn. p. 683. et Blomfieldio, quem v. in glossario ad Sept. c. Th. v. 415. Comparari potest Homeri illud II. VII. 238.
οἶδ᾽ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾽ ἐπ' ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν ἀζαλέην
. Sed multo hic quidem aptius est quod Blomfieldio debetur,
ἀσπιδηφόρος
.
792
793.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-477
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
ὁμήρους
Flor. De tempore captae urbis copiose dixit Stanleius. Conf. schol. Euripidis ad Hec. v. 914. (892. Matth.) et quos citavit C. G. Müllerus de cyclo epico p. 113. Magno cum doctrinae apparatu hanc rem disputavit Boeckhius in Corp. Inscr. vol. II. p. 328-330. Hic, quod ea tempestate anni, qua capta putabatur Troia, Vergiliae non occiderint noctu, Aeschylus autem vix aliam anni tempestatem in mente habuerit, audacius eum nocturnum tempus
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
, antequam ortae essent matutino Vergiliae, dixisse censet. Haec quidem Aeschyli verborum explicatio manifesto non potest admitti; ut recte dixerit O. Müllerus in Notitiis litt. Gotting. a. 1834. n. 198. 199. nondum satis explicatum esse hunc locum. Credibile est autem Aeschylum eorum aliquem veterum poetarum, qui
Ἰλίου πέρσιν
scripserunt, secutum esse. Fabulam de Electra tetigit scholiastes Arati ad v. 257. et 259.
793
794.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-478
ὑπερθορὼν
ὑπερθορών
Vict.
ὑπερθορῶν
Flor. Farn.
794
795.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-479
ὠμὴς
ὠδὶς
Farn. quod neglexit Elmsleius.
795
796.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-480
NA Athenaeus XIII. p. 573. Β.
καταλέξω δέ σοι, Κύνουλκε, Ἰωνικήν τινα ῥῆσιν ἐκτείνας κατὰ τὸν Αἰσχύλου περὶ ἑταίρων
. Meinekius Philol. Exerc. II. p. 29.
κατὰ τὸν Αἰσχύλου Ἀγαμέμνονα
. Respicitur enim ad v. 796. 883.
796
797.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-481
φρόνημα τοὐμὸν Non recte quidem Schützius
φρόνημα, ὃ μέμνημαι κλύων
coniecerat: sed qui id ei ut ineptissimum exprobrat Wellauerus, num quid aptius protulit, quum his verbis explicavit sententiam, quod vero ad tuum erga me animum attinet, memini me audire? Hoc dicit, memini, neque obliviscor, quae audivi.
797
798.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-482
τἄλλα Libri
ταῦτα
. Emendavit primus Auratus.
798
799.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-483
NA Hic et sequens versus exstant apud Stobaeum XXXVIII. 25.
799
800.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-484
φίλων Consentiunt et Stobaeus et Aeschyli libri in
φίλον
, quod Elmsleius aliquando in
φίλων
mutandum esse censuit. Mutavit tamen postea sententiam. Vide quae dixi ad Soph. Αi. v. 998.
φθόνων Deinde
φθόνου
Farn. Vict. Apud Stobaeum est
ψόγου
. In Flor.
φθόνων
, quod ut exquisitius recipiendum duxi. Plato leg. VII. p. 801. Ε.
μετά γε μὴν ταῦτ᾽ ἤδη νόμος ἄνευ φθόνων εὐθὺς γίγνοιτ' ἂν ὁδε.
800
801.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-485
καρδίᾳ Libri
καρδίαν
. Casaubonus, Grotius in Excerptis, Pearsonus
καρδίᾳ
, quod Blomfieldius recepit. Defendendam putavit librorum scripturam Lobeckius ad Ai. v. 191. p. 151. ed. sec. Ei qui assentitur Wellauerus, male memoravit Reisigii Enarrationem Oed. Col. ad v. 1162. qui prorsus de alio genere constructionis loquitur. In eadem sententia est Matthiae in Gramm. Gr. §. 409. 4. b. p. 748. sed hic quoque dissimilia consocians. Multo magis omnia conturbavit G. Bernhardy in Syntaxi p. 266. ut vel Sophoclis illud in Trach. v. 836.
δεινοτάτῳ μὲν ἕδρας προςτετακὼς φάσματι
in exemplis accusativi cum verbis e
πρός
compositis constructi afferret. Sed etiam cetera quae memoravit incredibili quodam modo confudit: quorum
προςτρέπεσθαι, προςέρπειν
ne possunt quidem aliter pro significatione sua construi; alia autem accusativum propter subiectam notionem non verbi per se propriam poscunt, ut
προςκυνεῖν, προςεύχεσθαι, προςπαίζειν, προςκύρειν, προςερεύγεσθαι
; alia denique eadem necessitate, quum de accessione ad aliquid dicuntur, accusativum requirunt, ut
προςκαθέζεσθαι
. Thuc. I. 61.
προςκαθεζόμενοι δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν Πύδναν ἐπολιόρκησαν μέν
. Demosthenis quem locum dicat, nescio: si talem qualis p. 193, 5. ed. Reisk. de Samo,
τὴν δέ, προςκαθεζόμενος καὶ βοηθήσας, ἠλευθέρωσε
, ambiguum est accusativusne an dativus intelligi debeat. Plane autem fieri nequit ut
προςπασσαλεύειν
ita construatur. Nam quod affert Herodoti IX. 120.
ἀπαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐς τὴν ἀκτὴν ἐς τὴν Ξέρξης ἔζευξε τὸν πόρον, οἳ δὲ λέγουσι ἐπὶ τὸν κολωνὸν τὸν ὑπὲρ Μαδύτου πόλιος, σανίδα προςπασσαλεύσαντες ἀνεκρέμασαν
, id scripsit ille
σανίδι
vel, ut Schweighaeuserus edidit,
πρὸς σανίδα
, praesertim quum de eadem re eodemque homine VII. 33. dicat
πρὸς σανίδα διεπασσάλευσαν
, quod etiam
πρὸς σανίδα προςδιεπασσάλευσαν
legitur. Nam
σανίδα προςπασσαλεύσαντες
non potest aliter intelligi quam, quod non credibile est dicere Herodotum voluisse,
σανίδα αὐτῷ προςπασσαλεύσαντες
. Quamquam fuisse videntur qui hoc probarent. Eustathius enim p. 1923, 43. scribit
ἰστέον δὲ ὅτι εὑρόντες τινὲς παρὰ Ἡροδότῳ κείμενον τὸ “ζῶντα” τὸν δεῖνα “πρὸς σανίδα διεπαττάλευσαν,” ἐβιάσαντο κἀνταῦθα ὅμοιόν τι νοῆσαι καὶ ἐπὶ τοῦ “σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν…” ἀλλὰ κρεῖττόν ἐστι νοεῖν ἁπλούστερον αὐτὸ ἀντὶ τοῦ τὰς θύρας κλείσαντες ἐκδῆσαι αὐτὰς μετὰ ταῦτα
. Dicit hoc de poena Melanthii Od. XXII. 173.
σφῶν δ᾽ ἀποστρέψαντε πόδας καὶ χεῖρας ὕπερθεν ἐν θαλάμῳ βαλέειν, σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν.
Nam hoc qui Herodoto auctore usi interpretabantur, male quidem, de asseribus alligatis Melanthio, eos non verba Herodoti quae in septimo, sed quae in nono sunt libro, spectasse apparet. Ut ad Aeschylum redeam, si is
καρδίᾳ προςήμενος
dixit, assidentem cordi invidiam, sin
καρδίαν προςήμενος
, accedentem ad cor ibique locum occupantem intelligi voluit. A quo genere plane diversum est, quod Matthiae apposuit, Sophocli in Oed. Col. v. 1166. dictum
τίς δῆτ᾽ ἂν εἴη τήνδ᾽ ὁ προςθακῶν ἕδραν;
Nam
πόλις
refertur ad
τῷ βωμῷ
, quod ex re ipsa intelligitur: ad Neptuni enim aram consederat Polynices:
ἕδραν
autem eo modo additum est, quo
πονεῖν πόνον
et innumerabilia alia dicuntur. Apud Aeschylum dativum praetuli.
801
802.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-486
διπλάζει Male Stanleius coniecit
διπλάσα
. V. Lob. ad Phryn. p. 616.
πεπαμένοι Deinde libri
πεπαμένοι
, quod Porsonus correxit.
ἄχθος Denique perelegans est et nescio an verum quod in excerptis Aurati adnotatum est,
νόσου
, credo ut,
ἄχθος νόσου
iunctis, ad
τῷ πεπαμένῳ
suppleatur
τὸν ἰόν
.
802