799.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-483
NA Hic et sequens versus exstant apud Stobaeum XXXVIII. 25.
799
800.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-484
φίλων Consentiunt et Stobaeus et Aeschyli libri in
φίλον
, quod Elmsleius aliquando in
φίλων
mutandum esse censuit. Mutavit tamen postea sententiam. Vide quae dixi ad Soph. Αi. v. 998.
φθόνων Deinde
φθόνου
Farn. Vict. Apud Stobaeum est
ψόγου
. In Flor.
φθόνων
, quod ut exquisitius recipiendum duxi. Plato leg. VII. p. 801. Ε.
μετά γε μὴν ταῦτ᾽ ἤδη νόμος ἄνευ φθόνων εὐθὺς γίγνοιτ' ἂν ὁδε.
800
801.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-485
καρδίᾳ Libri
καρδίαν
. Casaubonus, Grotius in Excerptis, Pearsonus
καρδίᾳ
, quod Blomfieldius recepit. Defendendam putavit librorum scripturam Lobeckius ad Ai. v. 191. p. 151. ed. sec. Ei qui assentitur Wellauerus, male memoravit Reisigii Enarrationem Oed. Col. ad v. 1162. qui prorsus de alio genere constructionis loquitur. In eadem sententia est Matthiae in Gramm. Gr. §. 409. 4. b. p. 748. sed hic quoque dissimilia consocians. Multo magis omnia conturbavit G. Bernhardy in Syntaxi p. 266. ut vel Sophoclis illud in Trach. v. 836.
δεινοτάτῳ μὲν ἕδρας προςτετακὼς φάσματι
in exemplis accusativi cum verbis e
πρός
compositis constructi afferret. Sed etiam cetera quae memoravit incredibili quodam modo confudit: quorum
προςτρέπεσθαι, προςέρπειν
ne possunt quidem aliter pro significatione sua construi; alia autem accusativum propter subiectam notionem non verbi per se propriam poscunt, ut
προςκυνεῖν, προςεύχεσθαι, προςπαίζειν, προςκύρειν, προςερεύγεσθαι
; alia denique eadem necessitate, quum de accessione ad aliquid dicuntur, accusativum requirunt, ut
προςκαθέζεσθαι
. Thuc. I. 61.
προςκαθεζόμενοι δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν Πύδναν ἐπολιόρκησαν μέν
. Demosthenis quem locum dicat, nescio: si talem qualis p. 193, 5. ed. Reisk. de Samo,
τὴν δέ, προςκαθεζόμενος καὶ βοηθήσας, ἠλευθέρωσε
, ambiguum est accusativusne an dativus intelligi debeat. Plane autem fieri nequit ut
προςπασσαλεύειν
ita construatur. Nam quod affert Herodoti IX. 120.
ἀπαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐς τὴν ἀκτὴν ἐς τὴν Ξέρξης ἔζευξε τὸν πόρον, οἳ δὲ λέγουσι ἐπὶ τὸν κολωνὸν τὸν ὑπὲρ Μαδύτου πόλιος, σανίδα προςπασσαλεύσαντες ἀνεκρέμασαν
, id scripsit ille
σανίδι
vel, ut Schweighaeuserus edidit,
πρὸς σανίδα
, praesertim quum de eadem re eodemque homine VII. 33. dicat
πρὸς σανίδα διεπασσάλευσαν
, quod etiam
πρὸς σανίδα προςδιεπασσάλευσαν
legitur. Nam
σανίδα προςπασσαλεύσαντες
non potest aliter intelligi quam, quod non credibile est dicere Herodotum voluisse,
σανίδα αὐτῷ προςπασσαλεύσαντες
. Quamquam fuisse videntur qui hoc probarent. Eustathius enim p. 1923, 43. scribit
ἰστέον δὲ ὅτι εὑρόντες τινὲς παρὰ Ἡροδότῳ κείμενον τὸ “ζῶντα” τὸν δεῖνα “πρὸς σανίδα διεπαττάλευσαν,” ἐβιάσαντο κἀνταῦθα ὅμοιόν τι νοῆσαι καὶ ἐπὶ τοῦ “σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν…” ἀλλὰ κρεῖττόν ἐστι νοεῖν ἁπλούστερον αὐτὸ ἀντὶ τοῦ τὰς θύρας κλείσαντες ἐκδῆσαι αὐτὰς μετὰ ταῦτα
. Dicit hoc de poena Melanthii Od. XXII. 173.
σφῶν δ᾽ ἀποστρέψαντε πόδας καὶ χεῖρας ὕπερθεν ἐν θαλάμῳ βαλέειν, σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν.
Nam hoc qui Herodoto auctore usi interpretabantur, male quidem, de asseribus alligatis Melanthio, eos non verba Herodoti quae in septimo, sed quae in nono sunt libro, spectasse apparet. Ut ad Aeschylum redeam, si is
καρδίᾳ προςήμενος
dixit, assidentem cordi invidiam, sin
καρδίαν προςήμενος
, accedentem ad cor ibique locum occupantem intelligi voluit. A quo genere plane diversum est, quod Matthiae apposuit, Sophocli in Oed. Col. v. 1166. dictum
τίς δῆτ᾽ ἂν εἴη τήνδ᾽ ὁ προςθακῶν ἕδραν;
Nam
πόλις
refertur ad
τῷ βωμῷ
, quod ex re ipsa intelligitur: ad Neptuni enim aram consederat Polynices:
ἕδραν
autem eo modo additum est, quo
πονεῖν πόνον
et innumerabilia alia dicuntur. Apud Aeschylum dativum praetuli.
801
802.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-486
διπλάζει Male Stanleius coniecit
διπλάσα
. V. Lob. ad Phryn. p. 616.
πεπαμένοι Deinde libri
πεπαμένοι
, quod Porsonus correxit.
ἄχθος Denique perelegans est et nescio an verum quod in excerptis Aurati adnotatum est,
νόσου
, credo ut,
ἄχθος νόσου
iunctis, ad
τῷ πεπαμένῳ
suppleatur
τὸν ἰόν
.
802
803.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-487
αὐτῶν πήμασιν
αὐτοῦ πήμασι
Flor.
803
805-807.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-488
λέγοιμ' ἂν ... ὁμιλίας κάτοπτρον, εἴδωλον σκιᾶς In editionibus veteribus coli signo post
λέγοιμ' ἄν
distinctum, cetera usque ad
ἐμοί
sine interpunctione continuata. Porsonus commata post
λέγοιμ' ἄν
et
κάτοπτρον
posuit, cum Schutzio haec verba,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι ὁμιλίας κάτοπτρον
, in parenthesi dicta volens. Blomfieldius parenthesin fecit haec tantum,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι
. Ad explicandam sententiam alius alio magis incredibilia attulerunt. Orellius ad Isocr. p. 202.
κάτοπτρον
nominativum esse putabat, ut eo nomine sese appellaret Agamemno: eaque videtur scholiastae sententia fuisse, qui sic scribit,
ἤγουν καλῶς οἶδα διακρίνειν τὰς ὁμιλίας τῶν συνόντων μοι, ὡς τὰς ἐμφάσεις τῶν προςώπων τὸ κάτοπτρον
. At id et ad dictionem valde durum et molestum est, ad sensum autem ne aptum quidem, quia quae sequuntur verba,
εἴδωλον σκιᾶς
, contrarium de speculo praedicant. Duplex enim speculi vis est, una, ut veram speciem ostendat, quo sensu dictum est illud Aeschyli
κάτοπτρον εἴδους χαλκός ἐστ', οἶνος δὲ νοῦ
, quod Abreschius et Blomfieldius, quamvis alienissimum ab hoc loco, attulerunt; altera, quod imaginem rei, non rem ipsam exhibet, id quod hic erat spectandum. Absurdus ergo esset Agamemno, si se, quod veram speciem amicorum animo impressam haberet, speculum appellaret, et tamen statim speciem illam, quam referret speculum, inanem et vanam esse diceret. Immo quod in speculo nihil cernitur nisi imago rei,
ὁμιλίας κάτοπτρον
sic dicit ut imaginem specularem amicitiae significet, quam deinde apertius
εἴδωλον σκιᾶς
vocat. Verba autem illa,
εἴδωλον
et
σκιά
, fere eadem potestate usurpantur. Sophocles Ai. v. 125.
ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν εἴδωλ᾽, ὅσοιπερ ζῶμεν, ἢ κούφην σκιάν.
Idem Phil. v. 946.
κοὐκ οἶδ᾽ ἐναίρων νεκρόν, ἢ καπνοῦ σκιάν, εἴδωλον ἄλλως.
Idemque in Tyro fr. XV. equam dicit in fluvio conspicere
σκιᾶς εἴδωλον
.
809.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-489
σειραφόρος
σειραφόρος
Flor. Farn.
σειρασφόρος
Vict.
809
811.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-490
τὰ δ' ἄλλα ... ἀγῶνας θέντες ἐν πανηγύρει Non distincta sic distinxit Schützius,
τὰ δ' ἄλλα, πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς, κοινούς etc.
Male Stanleius et Abreschius de ludis ob victoriam celebrandis sermonem esse putabant. Verum viderunt Pauwius, Schützius, alii. Negligentius locutus est poeta, quum proprium fuisset
τὰ δ᾽ ἄλλα, τὰ πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς
. De re publica, inquit, et si quid in sacris neglectum sit, convocato populo consulemus.
811
815-817.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-491
NA Cicero in Catil. II. 5, 11.
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manare.
817.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-492
ἀποτρέψω νόσον Porsoni in Adv. p. 158. coniecturam,
ἀποστρέψω νόσου
, comparantis
πῆμα νόσου
Sophoclis in Phil. v. 765. et
πῆμα ἄτης
in Ai. v. 363. receperunt Blomfieldius, Scholefieldius, et, qui se eam non potuisse non recipere dixit, Wellauerus. Quidni potuerat non recipere? Inutilis est ista coniectura, obsequium ridiculum. Philocteta morbo laborabat; Aiax culpam admiserat: itaque et morbi et culpae malum dici conveniebat. Aeschylus de malis loquitur, quibus quasi aegrotet res publica: itaque recte hic morbum dicit mali.
817