ὑδαρεῖ ... φιλότητι
Ὑδαρεῖ φιλότητα
Schutzius de benevolentia humore ex oculis stillante prodita dictum putabat, non ille quidem recte, sed tamen ut, qui aliter senserunt, ostendere debuerint, quomodo
ὑδαρὴς φιλότης
hic ita dici potuerit de parum sincera amicitia, ut verbi usus postulat, a P. Victorio Var. Lect. I. 13. Aristotelis verbis in Polit. II. S. (4. p. 27, 19. Bekk.) confirmatus,
ἐν δὲ τῇ πόλει τὴν φιλίαν ἀναγκαῖον ὑδαρῆ γίνεσθαι διὰ κοινωνίαν τὴν τοιαύτην
. Exspectes enim propter
τὰ δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
contrarium, oculos, qui videantur sinceram prodere amicitiam, quae tamen non sit talis, aut omissis
δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
simpliciter
τὰ ὑδαρεῖ σαίνοντα φιλότητι
. Quare sic statuendum est, in recitando hanc vocem
ὑδαρεῖ
brevi ante et post pausa facta a ceteris verbis separari, ut non ad
δοκοῦντα εὐφρόνως ἐκ διανοίας
referatur, sed ipse quid de ea sentiat chorus indicet. Attii memorantur Agamemnonidae, quae fabula, si quid ex nomine divinari licet, vel idem argumentum quod Aeschyli Choephori et Sophoclis Electra habuit, vel totius Aeschyleae trilogiae quaedam epitome fuit. In ea apud Nonium in v. componere p. 260. non dissimilis sententia his versibus dicta est,
multi, animus quorum atroci vinctus malitia est, composita dicta e pectore evolvunt suo, quae quum componas dicta factis discrepant.
Comparari etiam licet Plautum in Colace apud Frontonem Ep. ad M. Caesarem II. 9.
qui data fide firmata fidentem fefellerint subdoli subsentatores, regi qui sunt prorumi, qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animis habent.
Editum est
in animo
.