καὶ ξυγχαίρουσιν
καὶ ξυγχαίρουσιν
Flor. Farn. Vict. Apud Stobaeum
καὶ νυκτὶ δὲ χαίρουσιν
. Id ego quum deleto
καὶ
probassem, Blomfieldius ea correctione locum penitus enervari pronuntiavit: nam manifesto coniungi homines qui ridentibus adrideant et flentibus adfleant, qui parati sint
τῷ δυςπραγοῦντι ἐπιστενάχειν καὶ τῷ χαίροντι ξυγχαίρειν
. De sententia loci recte iudicavit: verum non debebat eam enervari illa lectione dicere, auget enim priorem partem sententiae, sed privari altera parte, nisi quis eam excidisse statueret. Id vero facere debebam. Moverat enim me et scriptura Stobaei, et quod
ἀγέλαστα πρόςωπα βιάζεσθαι
potius fingere vultum ad ostendendam coactam tristitiam, quam tristem vultum cogere ut laetus appareat significare videretur.
Νυκτὶ ὁμοιοπρεπεῖς
autem defendi poterat Homerico
νυκτὶ ἐοικώς
. Aliud vero, quod maxime debebat, non reprehendit Blomfieldius. Nam si
νυκτὶ δὲ χαίρουσιν ὁμοιοπρεπεῖς
legitur, verbum principale
χαίρουσιν
positu suo male obscuratur, quod isto si loco poneretur, praecedere debebat
ἔνδον
vel
κρύβδα
, quod probe sentiens Humboldtus vertit quasi ita scriptum esset. Ob eam caussam repudiavi ego quidem iam dudum istam coniecturam rediique ad Aeschyli librorum lectionem, sed aliter quam Blomfieldius. Primo ipsa loci ratio ostendit, omnium maxime necessarium esse, ut memorentur qui gaudere se aliorum rebus bene gestis simulant. Nam rege et sospite et victore reverso gaudere quum Clytaemnestram, tum chorum par erat, qui quod non tanta quanta exspectari poterat laetitia exsultat, hac excusatione utitur: idque sic facit ut simul, quoniam non vacuus metu est propter reginam, quam et scit et modo vidit non sincero animo laetari, moneat regem ne fidat simulato gaudio. Quae autem dicit de simulatione, ea apertum est male nexa esse cum praegressis, si legitur
τῷ δυςπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστενάχειν πᾶς τις ἕτοιμος
. Nam quod aiunt
δέ
pro
γάρ
poni, quum per se vanum sit, tum falsum esse apparet ex diverso genere probandi. Nam
γάρ
simpliciter rationem reddit,
δέ
autem vel repetenda eadem re vel nova addenda modo graviter asseverat, modo leviter comprobat, non etiam explicat et dividit praegressa. Ex quo patet hic
τῷ δυσπραγοῦντί τ'
dicendum fuisse, tantoque magis, quod ei respondet mox
καί
. Deinde etsi quem hiatum facit
βιαζόμενοι
defendi fortasse possit propter aliquam pausam in dicendo factam, tamen non esse ab Aeschylo admissum dubitari non potest. Amat Aeschylus brevia anapaestorum systemata, et quum etiam saepius quam necesse sit utatur paroemiaco, quis sibi persuadeat adhibitum esse in media sententia,
οὐδὲν ἐφ᾽ ἧπαρ προςικνεῖται,
non esse autem adhibitum, ubi maxime debebat, in fine totius sententiae? Quin egregie confirmat omissi paroemiaci suspicionem universa descriptio carminis huius anapaestici, quae non temere ut casus ferebat, sed quadam ratione proodica facta esse videtur, ut primum systema, quod est versuum sex, duo sibi respondentia trium versuum systemata exciperent, quarto systemati autem, quod quattuor versuum est, duo subiicerentur systematum paria, utrumque ex duobus systematis constans duum et trium versuum cum dimidiato, hac forma, 6. 3. 3. 4. 2. 3½. 2. 3½. Quam ob caussam in carminis fine dimidiati istius versus omissionem, etsi ad sententiam nihil deest, notandam signis putavi. Quod si deest aliquid post
βιαζόμενοι
, illud incertum manet, utrum
ξυγχαίρουσιν
participium sit constructum cum
ὁμοιοπρεπεῖς
, an sit verbum,
ὁμοιοπρεπεῖς
autem dictum pro
ὁμοίως
, i. e. pari, ut qui dolere se cum dolentibus videri volunt, simulatione, quae Elberlingii sententia est. Si tertiae personae est
ξυγχαίρουσιν
, suspicari licet excidisse
δυσαρεσκόμενοι
γελάσαντι
. Certe
δυσαρεσκόμενοι
apud Hesychium, et fortasse etiam
δυσαρεσκομένην
, non minus Aeschylea esse credam quam
δυςτετίμηται
in Septem c. Thebas v. 1031.