736-737.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-443
τόθ' ἢ τόθ', ἕως ἂν ἐς τὸ κύριον μόλῃ νέα ῥαφά.
τότ' ἢ τόθ᾽ ὅταν τὸ κύριον μόλῃ νεαρὰ φάους. κότον
Flor. Farn. et omissa post
φάους
interpunctione Vict. Improbabilia multa de his versibus prolata sunt, neque nunc probo quae ipse olim proposui.
Κότον
explicatio esse videtur, adscripta ad
δαίμονα τὸν ἄμαχον
. Aeschylum autem scripsisse puto
τότ᾽ ἢ τότ᾽, ἔςτ᾽ ἂν ἐπὶ τὸ κύριον μόλῃ νέα ῥαφᾷ.
738-740.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-444
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον, θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομέναν τοκεῦσιν.
δαίμονά τε τὸν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομένων τοκεῦσιν
Vict. Sic etiam Flor. nisi quod
μελάθροις
et
τοκεῦσι
habet. In Farn.
μελάθροισιν εἰ τοκεῦσιν
scriptum est, omissum autem
ἄμαχον
, quod Triclinius expulit, atque ad
ἀπόλεμον
adscripta glossa
τὸν ἄμαχον, ἀντὶ μιᾶς
. Scribendum esse
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον
, dixi in adnotationibus ad Humboldti interpretationem. Quod additur
θράσος ἄτας
idem est quod
θρασεῖα Ἄτη
, neque opus est ut
εἰδομέναν
cum Casaubono et Heathio in
εἰδομένας
muletur, neque ut cum Aurato
μέλαιναν ἄταν
scribatur.
742.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-445
δώμασι
δώμασιν
Farn.
δώμασι
Flor. Vict.
742
744.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-446
ἔδεθλα
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἐσθλὰ
Flor. Vict.
τὰ χρυσόπαστ᾽ ἐσθλὰ
Farn. Praeclare Auratus
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἔδεθλα
, quod suum fecit Stanleius. Recepit Schützius, non etiam alii, quamquam evidentissime verum. Usus ea voce Callimachus h. Apoll. v. 71. qui ibidem v. 61. et in hymno Deli v. 228.
ἐδέθλιον
dixit.
744
745.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-447
παλιντρόποις
παλιντρόποις
, quod Flor. Vict. habent, Elmsleius etiam ex Farn. attulit, Bekkerus autem
παλίντροπο
, eumque verum vidisse puto. Volebat enim Triclinius haec verba,
παλίντροπ᾽ ὄμμασι
, respondere illis,
νεαρὰ φάους κότον
. Non potest autem dubitari quin verum sit
παλιντρόποις
.
745
746.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-448
προσέμολε Libri
προσέβα τοῦ
. Articulus iste huc ex sequente versu venisse videtur, quum supra scriptus esset ad
πλούτου
. Pro
προσέβα
in adnotationibus ad Humboldti interpretationem scribendum esse conieci
προσέβαλε
, quo verbo attendendi reputandique significatu usus est Sophocles in Trach. v. 580.
χιτῶνα τόνδ᾽ ἔβαψα, προςβαλοῦσ᾽ ὅσα ζῶν κεῖνος εἶπε
, et iterum v. 844.
τὰ μὲν οὔτι προσέβαλε
. Sed et artificiosius quaesitum et non satis aptum huic loco, qui simplicius ideoque gravius verbum desiderat,
προςβάλλειν
est. Scribendum potius erat
προςέμολε
.
746
748.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-449
πᾶν δ' ἐπὶ τέρμα νωμᾷ Libri
πᾶν δ᾽ ἐπὶ τέρμα νωμᾷ
. Duplicem Stanleius explicationem proposuit, omnia dirigit ad finem, et omnium rerum exitum dirigit et disponit. Prior interpretatio vel propter ambiguitatem admitti non potest, dicique hoc sensu debuit
πάντα
. Altera non congruit cum verbis, nisi voluit omnem exitum intelligi. Nec placet tmesis. Aperte
πᾶν τέρμα
coniungendum,
ἐπὶ
autem, quod sine nomine positum retractionem accentus requirit, dictum est ita ut referatur ad utrosque qui ante sunt commemorati. Nam quum chorus, a communi opinione dissentiens, recte factis prospera, male factis funesta gigni ostendat, Iustitiam, quae humilis casae probitati faveat, opulentae autem domus impuras manus aversetur, omnem attribuere ait exitum, i. e. bonum et malum, ut quisque sit meritus. Haec omnia etsi chorus cogitatione malorum, quibus Troiani raptum Helenae luerunt, commotus dicit, tamen simul referuntur ad metum, quo ab ipso in orchestram accessu plenum se esse prodit, ne Iphigeniae immolatio alicuius tristis eventus caussa exsistat. Hinc intelligitur cur sic, ut mox facit, Agamemnonem alloquatur.
748
749.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-450
πολύπρακτος Libri
πολίπρακτος
. Recte Blomfieldius formam Homeri usu stabilitam posuit.
749