784.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-471
χρεῖος Libri
χειρός
. Casaubonus
χερσός
. Aliis placuit Pauwianum
πρηνής
. Legrandius
χωρίς
. Porsonus vocem suspectam habuit. Merito. Est enim inutilis, sive educturam calculos ex urna manum, ut Schützius, sive immissuram, ut alii, intelligas. Nam quod Blomfieldio in mentem venit,
χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
dictum esse ut sit
ὑπὸ χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
, certo non inveniet a quo probetur. Eidem tamen non displicebat Bothii coniectura,
προσίει χεῖρας
. Scripsi
χρεῖος
, indiga.
784
785.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-472
ἔτι Diversa sunt
ἔτι
, quod est hoc ipso tempore adhuc, et
ἔτι νῦν
, quod est etiamnum.
785
786.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-473
ἄτης θυηλαὶ ζῶσι Difficultatem explicationis, quam hic locus habet, plerique ne animadvertisse quidem videntur. Partem eius aliquam perspexit Heathius. Nam
συνθνῄσκουσα
requirit aliquid quicum mori favilla dicatur. Is igitur
σὺν τῷ πλούτῳ θνῄσκουσαν
intelligebat, ac proinde
προπέμπει
significare volebat deducit, viae comitem se adiicit. At vel si
πλούτῳ
legeremus, parum apta haec ratio dicendi esset, nisi praeposita illa voce,
πλούτῳ δὲ συνθνῄσκουσα
. Neque vero
προπέμπειν
hic aliud quam emittere significat. Quo igitur referemus
συνθνῄσκουσα
? Num ad
ἁλοῦσαν πόλιν
? At et perobscure id dictum esset, et obstant quae in medio posita sunt
ἄτης θύελλαι ζῶσι
, tantoque magis, quod hoc verbum
ζῶσι
contrariam notionem continet: quis enim
θυέλλαις ζώσαις συνθνῄσκειν
τὴν
σποδόν
dicat? An respici putabimus rapiendi atque auferendi notionem, quae fere cum isto nomine
θύελλα
est coniuncta? At hoc quoque tam est obscurum, ut non possit magis esse. Praeterea vero ipsum etiam nomen
θύελλα
hic quidem, ubi de fumante urbe sermo est, non satis aptum videtur. Prorsus alienum est quod Stanleius comparavit Tryphiodori dictum v. 559.
παννυχίη δ' ἐχόρευεν ἀνὰ πτόλιν, οἷα θύελλα, κύμασι παφλάζουσα πολυφλοίσβου πολέμοιο, αἵματος ἀκρήτοιο μέθης ἐπίκωμος Ἐνυώ.
Nam is de caedibus et strage loquitur, quam Graeci noctu in urbe capta ediderunt. Apud Aeschylum vero potius
θυηλαί
, quam quas libri habent
θύελλαι
, exspectantur. Sic Sophocles El. v. 1421.
φοινία δὲ χεὶρ στάζει θυηλῆς Ἄρεος
. Itaque scripsi
ἄτης θυηλαὶ ζῶσι
, sacrificia et victimae perniciei vivunt: quod quum sit consumi igne omnia, recte potuit
συνθνῄσκουσα σποδός
adiungi.
786
789-790.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-474
ἐπράξαμεν Libri
καὶ πάγας ὑπερκότους ἐπραξάμεσθα
, nisi quod
ἐπραξάμεθα
est in edd. Vict. Cant. Etiam scholiastes
καὶ πάγας
legit. Tyrwhittus autem et Orellius ad Isocr. p. 371. coniecerunt
ἁρπαγάς
. Hoc si scripsisset Aeschylus, inepte adiecisset epitheton
ὑπερκότους
vel
ὑπερκόπους
. Et Blomfieldius quidem ex Heathii sententia
ὑπερκόπους
edidit, totam vocem
ὑπέρκοτος
ex lingua Graeca expellendam censens: de qua re dictum est ad v. 447. Nobis iracunda retia multo et significantius et aptius dici videntur, quam
ὑπέρκοποι πάγαι
, quod ne satis quidem patet quomodo sit intelligendum. Scribendum vero erat
πράξαντες
. Infra v. 1334.
πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος.
791.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-475
Ἀργεῖον Porsonus dubitationis notam ad
Ἀργεῖον
apposuit, qua commotus Blomfieldius
ἄγριον
scribendum esse coniecit. Recte vero hic, ut Graecorum laudetur virtus,
Ἀργεῖον
dicit poeta.
791
792.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-476
ἀσπιδηφόρος
ἀσπιδηστρόφος
Flor. Vict.
ἀσπιδοστρόφος
Farn. recte, quod ad formam vocabuli attinet. Nam
ἀσπιδηστρόφος
iure in dubitationem vocatum a Lobeckio ad Phryn. p. 683. et Blomfieldio, quem v. in glossario ad Sept. c. Th. v. 415. Comparari potest Homeri illud II. VII. 238.
οἶδ᾽ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾽ ἐπ' ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν ἀζαλέην
. Sed multo hic quidem aptius est quod Blomfieldio debetur,
ἀσπιδηφόρος
.
792
793.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-477
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
ὁμήρους
Flor. De tempore captae urbis copiose dixit Stanleius. Conf. schol. Euripidis ad Hec. v. 914. (892. Matth.) et quos citavit C. G. Müllerus de cyclo epico p. 113. Magno cum doctrinae apparatu hanc rem disputavit Boeckhius in Corp. Inscr. vol. II. p. 328-330. Hic, quod ea tempestate anni, qua capta putabatur Troia, Vergiliae non occiderint noctu, Aeschylus autem vix aliam anni tempestatem in mente habuerit, audacius eum nocturnum tempus
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
, antequam ortae essent matutino Vergiliae, dixisse censet. Haec quidem Aeschyli verborum explicatio manifesto non potest admitti; ut recte dixerit O. Müllerus in Notitiis litt. Gotting. a. 1834. n. 198. 199. nondum satis explicatum esse hunc locum. Credibile est autem Aeschylum eorum aliquem veterum poetarum, qui
Ἰλίου πέρσιν
scripserunt, secutum esse. Fabulam de Electra tetigit scholiastes Arati ad v. 257. et 259.
793
794.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-478
ὑπερθορὼν
ὑπερθορών
Vict.
ὑπερθορῶν
Flor. Farn.
794
795.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-479
ὠμὴς
ὠδὶς
Farn. quod neglexit Elmsleius.
795
796.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-480
NA Athenaeus XIII. p. 573. Β.
καταλέξω δέ σοι, Κύνουλκε, Ἰωνικήν τινα ῥῆσιν ἐκτείνας κατὰ τὸν Αἰσχύλου περὶ ἑταίρων
. Meinekius Philol. Exerc. II. p. 29.
κατὰ τὸν Αἰσχύλου Ἀγαμέμνονα
. Respicitur enim ad v. 796. 883.
796
797.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-481
φρόνημα τοὐμὸν Non recte quidem Schützius
φρόνημα, ὃ μέμνημαι κλύων
coniecerat: sed qui id ei ut ineptissimum exprobrat Wellauerus, num quid aptius protulit, quum his verbis explicavit sententiam, quod vero ad tuum erga me animum attinet, memini me audire? Hoc dicit, memini, neque obliviscor, quae audivi.
797
798.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-482
τἄλλα Libri
ταῦτα
. Emendavit primus Auratus.
798
799.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-483
NA Hic et sequens versus exstant apud Stobaeum XXXVIII. 25.
799
800.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-484
φίλων Consentiunt et Stobaeus et Aeschyli libri in
φίλον
, quod Elmsleius aliquando in
φίλων
mutandum esse censuit. Mutavit tamen postea sententiam. Vide quae dixi ad Soph. Αi. v. 998.
φθόνων Deinde
φθόνου
Farn. Vict. Apud Stobaeum est
ψόγου
. In Flor.
φθόνων
, quod ut exquisitius recipiendum duxi. Plato leg. VII. p. 801. Ε.
μετά γε μὴν ταῦτ᾽ ἤδη νόμος ἄνευ φθόνων εὐθὺς γίγνοιτ' ἂν ὁδε.
800
801.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-485
καρδίᾳ Libri
καρδίαν
. Casaubonus, Grotius in Excerptis, Pearsonus
καρδίᾳ
, quod Blomfieldius recepit. Defendendam putavit librorum scripturam Lobeckius ad Ai. v. 191. p. 151. ed. sec. Ei qui assentitur Wellauerus, male memoravit Reisigii Enarrationem Oed. Col. ad v. 1162. qui prorsus de alio genere constructionis loquitur. In eadem sententia est Matthiae in Gramm. Gr. §. 409. 4. b. p. 748. sed hic quoque dissimilia consocians. Multo magis omnia conturbavit G. Bernhardy in Syntaxi p. 266. ut vel Sophoclis illud in Trach. v. 836.
δεινοτάτῳ μὲν ἕδρας προςτετακὼς φάσματι
in exemplis accusativi cum verbis e
πρός
compositis constructi afferret. Sed etiam cetera quae memoravit incredibili quodam modo confudit: quorum
προςτρέπεσθαι, προςέρπειν
ne possunt quidem aliter pro significatione sua construi; alia autem accusativum propter subiectam notionem non verbi per se propriam poscunt, ut
προςκυνεῖν, προςεύχεσθαι, προςπαίζειν, προςκύρειν, προςερεύγεσθαι
; alia denique eadem necessitate, quum de accessione ad aliquid dicuntur, accusativum requirunt, ut
προςκαθέζεσθαι
. Thuc. I. 61.
προςκαθεζόμενοι δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν Πύδναν ἐπολιόρκησαν μέν
. Demosthenis quem locum dicat, nescio: si talem qualis p. 193, 5. ed. Reisk. de Samo,
τὴν δέ, προςκαθεζόμενος καὶ βοηθήσας, ἠλευθέρωσε
, ambiguum est accusativusne an dativus intelligi debeat. Plane autem fieri nequit ut
προςπασσαλεύειν
ita construatur. Nam quod affert Herodoti IX. 120.
ἀπαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐς τὴν ἀκτὴν ἐς τὴν Ξέρξης ἔζευξε τὸν πόρον, οἳ δὲ λέγουσι ἐπὶ τὸν κολωνὸν τὸν ὑπὲρ Μαδύτου πόλιος, σανίδα προςπασσαλεύσαντες ἀνεκρέμασαν
, id scripsit ille
σανίδι
vel, ut Schweighaeuserus edidit,
πρὸς σανίδα
, praesertim quum de eadem re eodemque homine VII. 33. dicat
πρὸς σανίδα διεπασσάλευσαν
, quod etiam
πρὸς σανίδα προςδιεπασσάλευσαν
legitur. Nam
σανίδα προςπασσαλεύσαντες
non potest aliter intelligi quam, quod non credibile est dicere Herodotum voluisse,
σανίδα αὐτῷ προςπασσαλεύσαντες
. Quamquam fuisse videntur qui hoc probarent. Eustathius enim p. 1923, 43. scribit
ἰστέον δὲ ὅτι εὑρόντες τινὲς παρὰ Ἡροδότῳ κείμενον τὸ “ζῶντα” τὸν δεῖνα “πρὸς σανίδα διεπαττάλευσαν,” ἐβιάσαντο κἀνταῦθα ὅμοιόν τι νοῆσαι καὶ ἐπὶ τοῦ “σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν…” ἀλλὰ κρεῖττόν ἐστι νοεῖν ἁπλούστερον αὐτὸ ἀντὶ τοῦ τὰς θύρας κλείσαντες ἐκδῆσαι αὐτὰς μετὰ ταῦτα
. Dicit hoc de poena Melanthii Od. XXII. 173.
σφῶν δ᾽ ἀποστρέψαντε πόδας καὶ χεῖρας ὕπερθεν ἐν θαλάμῳ βαλέειν, σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν.
Nam hoc qui Herodoto auctore usi interpretabantur, male quidem, de asseribus alligatis Melanthio, eos non verba Herodoti quae in septimo, sed quae in nono sunt libro, spectasse apparet. Ut ad Aeschylum redeam, si is
καρδίᾳ προςήμενος
dixit, assidentem cordi invidiam, sin
καρδίαν προςήμενος
, accedentem ad cor ibique locum occupantem intelligi voluit. A quo genere plane diversum est, quod Matthiae apposuit, Sophocli in Oed. Col. v. 1166. dictum
τίς δῆτ᾽ ἂν εἴη τήνδ᾽ ὁ προςθακῶν ἕδραν;
Nam
πόλις
refertur ad
τῷ βωμῷ
, quod ex re ipsa intelligitur: ad Neptuni enim aram consederat Polynices:
ἕδραν
autem eo modo additum est, quo
πονεῖν πόνον
et innumerabilia alia dicuntur. Apud Aeschylum dativum praetuli.
801
802.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-486
διπλάζει Male Stanleius coniecit
διπλάσα
. V. Lob. ad Phryn. p. 616.
πεπαμένοι Deinde libri
πεπαμένοι
, quod Porsonus correxit.
ἄχθος Denique perelegans est et nescio an verum quod in excerptis Aurati adnotatum est,
νόσου
, credo ut,
ἄχθος νόσου
iunctis, ad
τῷ πεπαμένῳ
suppleatur
τὸν ἰόν
.
802
803.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-487
αὐτῶν πήμασιν
αὐτοῦ πήμασι
Flor.
803
805-807.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-488
λέγοιμ' ἂν ... ὁμιλίας κάτοπτρον, εἴδωλον σκιᾶς In editionibus veteribus coli signo post
λέγοιμ' ἄν
distinctum, cetera usque ad
ἐμοί
sine interpunctione continuata. Porsonus commata post
λέγοιμ' ἄν
et
κάτοπτρον
posuit, cum Schutzio haec verba,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι ὁμιλίας κάτοπτρον
, in parenthesi dicta volens. Blomfieldius parenthesin fecit haec tantum,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι
. Ad explicandam sententiam alius alio magis incredibilia attulerunt. Orellius ad Isocr. p. 202.
κάτοπτρον
nominativum esse putabat, ut eo nomine sese appellaret Agamemno: eaque videtur scholiastae sententia fuisse, qui sic scribit,
ἤγουν καλῶς οἶδα διακρίνειν τὰς ὁμιλίας τῶν συνόντων μοι, ὡς τὰς ἐμφάσεις τῶν προςώπων τὸ κάτοπτρον
. At id et ad dictionem valde durum et molestum est, ad sensum autem ne aptum quidem, quia quae sequuntur verba,
εἴδωλον σκιᾶς
, contrarium de speculo praedicant. Duplex enim speculi vis est, una, ut veram speciem ostendat, quo sensu dictum est illud Aeschyli
κάτοπτρον εἴδους χαλκός ἐστ', οἶνος δὲ νοῦ
, quod Abreschius et Blomfieldius, quamvis alienissimum ab hoc loco, attulerunt; altera, quod imaginem rei, non rem ipsam exhibet, id quod hic erat spectandum. Absurdus ergo esset Agamemno, si se, quod veram speciem amicorum animo impressam haberet, speculum appellaret, et tamen statim speciem illam, quam referret speculum, inanem et vanam esse diceret. Immo quod in speculo nihil cernitur nisi imago rei,
ὁμιλίας κάτοπτρον
sic dicit ut imaginem specularem amicitiae significet, quam deinde apertius
εἴδωλον σκιᾶς
vocat. Verba autem illa,
εἴδωλον
et
σκιά
, fere eadem potestate usurpantur. Sophocles Ai. v. 125.
ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν εἴδωλ᾽, ὅσοιπερ ζῶμεν, ἢ κούφην σκιάν.
Idem Phil. v. 946.
κοὐκ οἶδ᾽ ἐναίρων νεκρόν, ἢ καπνοῦ σκιάν, εἴδωλον ἄλλως.
Idemque in Tyro fr. XV. equam dicit in fluvio conspicere
σκιᾶς εἴδωλον
.
809.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-489
σειραφόρος
σειραφόρος
Flor. Farn.
σειρασφόρος
Vict.
809
811.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-490
τὰ δ' ἄλλα ... ἀγῶνας θέντες ἐν πανηγύρει Non distincta sic distinxit Schützius,
τὰ δ' ἄλλα, πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς, κοινούς etc.
Male Stanleius et Abreschius de ludis ob victoriam celebrandis sermonem esse putabant. Verum viderunt Pauwius, Schützius, alii. Negligentius locutus est poeta, quum proprium fuisset
τὰ δ᾽ ἄλλα, τὰ πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς
. De re publica, inquit, et si quid in sacris neglectum sit, convocato populo consulemus.
811
815-817.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-491
NA Cicero in Catil. II. 5, 11.
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manare.
817.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-492
ἀποτρέψω νόσον Porsoni in Adv. p. 158. coniecturam,
ἀποστρέψω νόσου
, comparantis
πῆμα νόσου
Sophoclis in Phil. v. 765. et
πῆμα ἄτης
in Ai. v. 363. receperunt Blomfieldius, Scholefieldius, et, qui se eam non potuisse non recipere dixit, Wellauerus. Quidni potuerat non recipere? Inutilis est ista coniectura, obsequium ridiculum. Philocteta morbo laborabat; Aiax culpam admiserat: itaque et morbi et culpae malum dici conveniebat. Aeschylus de malis loquitur, quibus quasi aegrotet res publica: itaque recte hic morbum dicit mali.
817
826-827.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-493
NA In Porsoni editione servata interpunctio Vict. Cant. in quibus plene distinctum est post
βίου
, virgula autem post
ὑπ' Ἰλίῳ
. Correctus error iam in editione Stanleii.
ἐπ' Ἰλίῳ
male Farn.
830.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-494
κληδόνας Libri
κληδόνας
. Aurati emendationem,
κληδόνας
, suam fecit Stanleius.
830
834.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-495
ἀνὴρ Libri
ἀνήρ
. Scribendum
ἀνήρ
.
ᾠχετεύετο Deinde libri
ᾠχετεύετο
. Correxit Heathius.
834
835.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-496
836.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-497
ἐπλήθυον Libri
ἐπλήθυνον
. Atticum
ἐπλήθυον
restituit Porsonus.
836
837.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-498
ἂν Legebatur
τ' ἂν
, quod recentiores editores correxerunt. Nihil caussae est cur in suspicionem trahatur nominata tricorpora tergémini vis Geryonis: sed tamen non minus apte
Τρισώματος
hic ille appellaretur, quo vocabulo usum esse Aeschylum (fr. 428.) ex Etym. M. p. 279, 15. et appendice Etym. Gud. p. 585, 14. discimus,
καὶ τρισώματος (τρισόνος) παρὰ Αἰσχύλῳ.
837
838.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-499
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω, χθονός In Vict. Cant. haec verba,
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω χθονός
, signis parentheseos inclusa sunt. Eandem rationem interpungendi expresserunt alii, in iisque Porsonus. Recte distincta verba exhibuisse Ursinum in Virgilio cum Graecis scriptoribus collato ad Aen. VIII. 566. adnotavit Blomfieldius, qui haec,
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
, (quis credat?) sic interpretatur, non enim eam dico quae substernitur. Wellauerus, qui, nescio an meo monitu ad Vigerum p. 756.
οὐ λέγω
vidit dictum
nolo
significare, quae est malum omen avertentis formula, tamen Schützii est interpretationem amplexus,
τὴν κάτω
de corpore Geryonis quod apud inferos esset intelligentis: legebat autem ille
τὸν κάτω
. Boissonadus
χθονός
iunxit cum
ἄνωθεν
, in parenthesi positis verbis
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
. Hoc quoque uti durum, ita falsum est.
Χθονὸς χλαῖναν
de terra corpori ingesta, i. e. de sepultura, dici Blomfieldius multis ostendit. Iam
ἄνωθεν
sine casu additum est, significans in vita, eique verbo opponuntur haec,
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
. Qui
ἄνωθεν
sepultus dicitur, non est sepultus, sed videtur esse aut perhibetur: qui vero
τὴν κάτω
accepit
χλαῖναν χθονός
, is vere sepultus est ideoque mortuis iure accensetur. Ex quibus patet sensum verborum hunc esse, si ille toties quoties ferebatur perisse mortuus esset, tamquam alter Geryones saepe triplicem vivus (absit enim ut mortuum dicam) vestem terrenam induisset. Id sic poeta elocutus est, multam triplicem superne, absit enim ut infernam dicam, vestem terrenam induisset.
838
845.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-500
πιστωμάτων Libri
πιστευμάτων
. Id ita explicari posse videtur ut sit quem tu mihi concredidisti et ego concreditum accepi ut tuerer eique prospicerem. Quamquam
ἐμοὶ
minus commode additum est, quum
πίστευμα
rem concreditam significare debeat, ut recte dictum est quod in Iosephi Ant. Iud. XVII. 3, 3: legitur
ἐπὶ τῶν πιστευθησομένων ἐντολῶν
, declaratum ab ipso Iosepho Hist. belli Iud. I. 29, 4.
ἐβούλετο γὰρ αὐτῷ τινὰς ἐντολὰς καταλείψειν
. Accedit quod
πίστευμα
vix alibi invenitur, usitatum est autem
πίστωμα
, ut quum alibi ab Aeschylo positum, tum de connubii foedere in Eum. v. 213.
Ἥρας τελείας καὶ Διὸς πιστώματα.
Connubii foedus quum hic quoque aptissime dici videretur, scripsi
πιστωμάτων
.
845
849.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-501
τόν θ'
Τόν θ'
Flor. Vict.
Τόν τ'
, cum glossa
ἰωνικόν
, ex Farn. Elmsleius enotavit. Canterus ut scriberet
τόνδ'
, adductus erat plena post
κίνδυνον
interpunctione, quam ex ed. Vict. servavit.
849
851.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-502
βουλὴν Recte Wellauerus
βουλήν
dici vidit eos qui absente Agamemnone rei publicae praeerant. Aliorum commenta piget commemorare.
851
853.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-503
μέντοι Non satis aptum videtur
μέντοι
, ut dubitari possit an scripserit Aeschylus
τοιάδε μέν τις σκήψις
.
853
855.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-504
κατέσβηκας In Flor. ad
κατέσβηκας
supra scripta sunt
θ
et
τ
, ut
καθέστηκας
legendum esse monstretur. Videtur hoc emendatoris esse, qui non recordaretur
σβῆναι
neutrali significatione dictum inveniri.
855
856.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-505
σώμασιν Recte Flor. Farn. Vict.
σώμασιν
, non detracta ultima littera.
κλαγγάς Error Flor. est
κλάβας
.
856
857.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-506
ἀμφὶ σοὶ
ἀμφὶ σοὶ
Farn. hic et v. 860.
857
858.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-507
λαμπτηρουχίας Habent
ὀνείροισι
libri. Blomfieldius quum scripsit "λαμπτηρουχίαι ἀτημέλητοι sunt signa per faces exhibenda, sed per incuriam non exhibita, quem sensum solus vidit Heathius," merito reprehensus est a Wellauero, et tamen non satis. Heathii enim librum si inspexisset Wellauerus, non huic tribuendam esse tam ineptam interpretationem vidisset: sic enim ille, "verte, semper lamentans quod signa de fortuna ac rebus tuis per faces missa ab excubitoribus neglecta putabam." Quamquam ne hoc quidem verum est, sed, quod perspexit Wellauerus, non accensi longo in spatio ignes, quod caussa accendendi nondum esset, sunt intelligendi.
858
859-860.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-508
NA Quum tribus haec modis construi possint, uno
ὑπαὶ κώνωπος ἐξηγειρόμην, λεπταῖς ῥιπαῖσι θωύσσοντος
, altero
λεπταῖς ῥιπαῖσιν ἐξηγειρόμην ὑπαὶ κώνωπος θωύσσοντος
, tertio
ὑπαὶ λεπταῖς ῥιπαῖσι κώνωπος θωύσσοντος ἐξηγειρόμην
, haec postrema ratio magis quam ceterae dictioni poeticae convenit.
862.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-509
νῦν, ταῦτα πάντα τλᾶσ', ἀπενθήτω φρενὶ Legebatur
νῦν ταῦτα πάντα τλᾶσ᾽ ἀπενθήτω φρενί, λέγοιμ᾽ ἂν etc.
Illud
ἀπενθήτῳ φρενί
miro modo significare volunt animo dolori non succumbente. Mira est etiam P. Camperi ad Eur. El. p. 213. interpretatio, pectore doloribus clauso. Infelix coniectura Schneidewini in thesi VIII. dissertationi de Diana Phacelitide adiecta,
νῦν ταῦτα πάντα πλᾶσα παντλήτῳ φρενί
. Recte vero Elberlingius intellexit distinguendum sic esse,
νῦν, ταῦτα πάντα τλᾶσ', ἀπενθήτω φρενὶ λέγοιμ' ἂν etc.
Quoniam se nunc tandem omni sollicitudine liberatam quasi ex intimo animo dicere videri cupit,
νῦν
sine copula in principio dicti huius positum est, ut supra praeco dixit v. 486.
νῦν χαῖρε μὲν χθών
.
862
863.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-510
βουστάθμων In Vict. Cant. haec sic interpuncta sunt
λέγοιμ' ἂν ἄνδρα τόνδε, τῶν σταθμῶν κύνα, σωτῆρα ναός, πρότονον ὑψηλῆς στέγης, στῦλον ποδήρη, etc.
Quomodo interpungenda essent vidit in adnotatione Canterus itemque Gatakerus Adv. misc. II. 20. p. 383. Sed tamen duobus vitiis affectus est hic Shakespearianae ubertati comparandus locus. Non scripsit enim Aeschylus
τὸν σταθμῶν
, quod poetica dictio non patiebatur cum articulo dici, sed
βουστάθμων
, quo vocabulo Euripides usus est in Helena. De altero vitio dicam ad v. 866.
863
864.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-511
NA Ne quis forte velit
σταθμῶν
sive potius
βουστάθμων κύνα σωτῆρα
iungere, ut hominem stabulorum custodem
σταθμῶν οὐρῆα
Homerus dixit Od. XVII, 187. 223. reputandum est per se patere
κύνα βουστάθμων
eum esse qui tueatur stabula,
ναὸς πρότονον
autem, nisi explicate dicatur servandae navi inservire, non habere adiunctam utilitatis eminentiorem significationem. De
προτόνοις
videndus Seidlerus ad Eur. Iph. T. v. 1104.
ὑψηλῆς
ὑψιλῆς
Farn.
864
865.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-512
στῦλον
στύλον
Flor.
στῦλον
Farn. Vict. pravo accentu.
865
866-868.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-513
ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος, γαληνὸν ἦμαρ εἰςιδεῖν ἐκ χείματος, καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα. Libri
καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα, κάλλιστον ἦμαρ εἰσιδεῖν ἐκ χείματος, ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος.
In Farn. scriptum
παρ' ἐλπίδα
. Sed errore factum esse puto ut ex eo codice adnotaretur
καὶ γῆς φανεῖσαν
, quum tacuerit Bekkerus, neque Elmsleius nisi consensum codicis cum editionibus indicare voluisse videtur. Nam Porsonus dubitationis notam ad
φανεῖσαν
apposuerat: unde Blomfieldius abiecto inutili
καὶ
vel
γῆν ἐκφανεῖσαν
vel
γαῖαν φανεῖσαν
scribendum existimabat. Mihi quidem non tam videtur in his verbis aliquid vitii esse, quam in ordine rerum, quae nec satis apte coniunctae sunt, et ita ut in medio cursu abrumpatur potius oratio quam iustum producatur ad finem. Itaque mutato ordine versuum sic poetam scripsisse arbitror,
ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος, γαληνὸν ἦμαρ εἰςιδεῖν ἐκ χείματος, καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα.
Nam
κάλλιστον ἦμαρ
non scripsisse videtur Aeschylus. Friget enim nomen superlativum, multoque deterius est positivo, ubi non idonea de caussa positum est. Quare
γαληνὸν
quae scripsi, ut in notissimo illo Euripidis Or. v. 279.
ἐκ κυμάτων γὰρ αὖθις αὖ γαλήν' ὁρῶ.
Hunc versum,
ὁδοιπόρῳ — ῥέος
, Suidas affert in v.
πλέκος
.
869.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-514
τερπνὸν δ' ἀπαλλαχθῆναι παντὸς ἐκ πόνου Insiticium hunc versum iudicavit Blomfieldius, certe frigidiusculum sonare. Schützius eum in editione minore post eum qui sequitur collocavit, quod id ordo sententiarum postularet. Non recte obiicit Wellauerus, suo versum loco positum esse in libris, quia caussam contineat, quare istis appellationibus usa sit mulier. Nam caussa etiam post recte affertur. Rectius dixisset non fuisse
φθόνος δ᾽ ἀπέστω
a
τοιοῖςδε προςφθέγμασιν
divellendum. Servandus vero versus eo quo in libris est loco. Refertur enim ad illa v. 862.
ἀπενθήτῳ φρενὶ λέγοιμ᾽ ἄν
.
869
870.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-515
τοιοῖςδε τοί νυν Libri
τοιοῖςδε τοίνυν
. Schützii emendationem,
τοιοῖςδε τοί νυν
, Porsonus aliique receperunt.
870
872.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-516
νῦν δέ μοι Librorum scriptura,
νῦν δ' ἐμοὶ φίλον κάρα
, demum a Scholefieldio emendata est.
872
874.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-517
ποίας
ποίας
, ut Scaliger aliique scribendum viderunt, Farn.
ποίας
Flor. Vict. Valckenario ad Phoen. v. 1518. more suo suspicanti
πρόπαντος
a poeta scriptum esse, nemo exstitit qui obsequeretur: arrisisse tamen illud videtur Blomfieldio.
874
875.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-518
τέλος Pro
τέλος
, quod Flor. Vict. habent, in Farn. est
τάδε
, quod nescio an praeferendum sit. Videri enim possunt oculi describentis ad verba
τάδε
et
τέλος
aberrasse, quae duos continuos versus terminant 900. 901.
875
876.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-519
στόρνυτε Elmsleius ad Eur. Med. v. 1209. dubitabat an praestaret
στορνύναι
.
876
877-878.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-520
NA In editionibus veteribus hi duo versus sine ulla interpunctione procedunt. In Farn. plene distinctum post
εἵλετο
. Recte post
πόρος
comma ponitur, cetera autem coniunguntur.
886.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-521
βαρβάρου
βαρβάρου
, sed
ο
supra scripto, Flor.
886
887.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-522
βόγμα
βόαμα
Flor. Vict. sed in Flor.
γ
supra scriptum.
βόγμα
Farn.
887
890.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-523
κάλλεσιν
κάλλεσιν
cum
ν
libri habent. Suidas in v.
Κάλαϊς
,
καὶ καλάϊνον χρῶμα. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις χρώμασι
. Idem
κάλλη, τὰ πορφυρᾶ ἱμάτια. καὶ κέραμος καλάϊνος. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις κάλλοις
. Etym. M. p. 486, 48. totum versum affert,
γὰρ
pro
δὲ
exhibens. Plura de
κάλλεσιν
Fritzschius in comm. de Socrate p. 201.
890
897.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-524
εἰ πάντα δ' ὡς πράσσοιμεν Consentit Farn. cum Flor. Vict. in
εἰ πάντα δ' ὡς πράσσοιμ' ἄν, εὐθαρσὴς ἐγώ
, nec verum est quod Wellauerus dicit,
ἄνευ θαρσοῦς
Blomfieldium ex eo codice recepisse. Immo ea ipsius est Blomfieldii infelicissima coniectura. Scribendum vero erat
εἰ πάντα δ᾽ ὡς πράσσοιμεν, εὐθαρσὴς ἐγώ.
Eandem emendationem fecit Dindorfius.
897
899.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-525
διαφερόντως Porsonus in Adv. p. 158. coniecerat
διαφέρουσ' ἐμοί
. Bene factum, quod Blomfieldius librorum scripturam defendit, modo ne tamen verum putasset
διαφέρουσα
, quod
θιγοῦσα
cum participio ad eum plerumque qui compellatus est referatur. Cuiusmodi argumentum quam nullam vim habeat apertum est. Tum autem, ut consentaneum est, non desunt exempla quae non sunt in illis plerisque, ut in Philocteta v. 253.
ὡς μηδὲν εἰδότ᾽ ἴσθι μὲ ὧν ἀνιστορεῖς.
899
900.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-526
δείσασαν Libri
ηὔξω θεοῖς δείσας ἂν ὧδ' ἔρδειν τάδε;
quod interpretantur
vovistine diis metuens sic facturum te ista?
Blomfieldius, quod
ἂν
huic sententiae non convenit, signo interrogationis deleto, hanc putat sententiam esse, vovisses haec ita facere, si aliquid metuisses. Haec non repugnant quidem legibus grammaticis, sed perversa laborant collocatione verborum. Oportebat enim, si hoc vellet Clytaemnestra, dici
δείσας ἂν ηὔξω ὧδ' ἔρδειν τάδε
. Vulgatum imperitissime eo tuitus est Wellauerus, quod
ἂν
ad infinitivum sit referendum: ex quo patet eum
ἂν
cum infinitivo ita pro infinitivo futuri poni existimasse, ut id ubique et sine discrimine fieri possit. Iohannes Auratus, qui omnes Aeschyli interpretes iudicio et recti sensu superavit, pro
δείσας
scribi
δήσας
volebat, non ille hic quidem verum assecutus, sed tamen coniiciens quod aptissimam praeberet sententiam. Scribendum erat
ηὔξω θεοῖς δείσασαν ὧδ᾽ ἔρδειν τάδε;
900
901.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-527
τέλος
Τέλος
sic dictum ut sit pro decreto. Similiter in Suppl. ν. 587.
ποῖ κεκύρωται τέλος
, et v. 605.
Ζεὺς δὲ κράνοιεν τέλος
.
901
902.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-528
δοκεῖς Libri
δοκῶ
. Emendavit Stanleius.
902
903.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-529
δοκεῖ Hic quoque
δοκῶ
Flor. Vict.
δοκεῖς
Stanleius, et ita Farn.
903
904.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-530
αἰδοῖ
αἰδοῖς
Flor. Vict.
αἴδοι
Farn. Restituerat coniunctivum primus Auratus, receperuntque editores novissimi praeter Wellauerum, nescientem quibus conditionibus interrumpi possit oratio.
904
906.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-531
NA Male in Vict. Cant. interrogationis nota apposita.
906
909.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-532
ἦ καὶ σὺ ... δήριος τίεις; Libri
ἦ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος τίεις;
Auratus
τῆσδε
. Ionica genitivi forma offensus Bothius
δήριος
dedit. Ac diserte Suidas
δῆρις δήριος δῆριν δῆριν
. Semel, quod sciam, praeter hunc versum in superstitibus tragoediis invenitur
δῆρις
, in Suppl. Aeschyli v. 397.
καὶ μήτε δῆρις ῥυσίων ἐφάψεται.
Butlerus inepte
ἀδήριτος
coniecit, ut id esset animo obstinato et insuperabili. Erat quum putarem adiectivum hic latere,
δηριτὴς
(nam
δηριτὴς
finxit Etym. M. p. 248, 31.) vel
δηριτικός
, quod esset rixabunda. Dicuntur autem talia masculina forma, ut in Choeph. v. 233.
ἄζωστος
τριβή
. Id expressit vertendo Humboldtus. Sed scribendum potius est
ἢ οὐ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος (vel δήρεως) τίεις;
Intellexit hoc etiam Franzius, nisi quod is
οὐ
scripsit.
909
910.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-533
μέντοι Blomfieldii, qui
μέν τοι
divisim scripsit, permira adnotatio est, “vulgo
μέντοι
. Vid. Hermann. Elem. Doctr. Metric. p. 111." Ibi ego exempla attuli versuum quorum singuli vel pedes vel dipodiae singulis vocibus constant. Itaque ut ex eo numero hunc versum eximeret, divisit voculas non separandas. Nam
μέντοι
, tamen, precantis est. Ceterum, si quis non rectis numeris hunc versum incedere putabit, monendus erit ut recte recitet, neve negligat pausam quam fieri iubet interpunctio.
910
912.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-534
πρόδουλον Invenustissime a quibusdam positum est
πρόδουλος
. Librorum scripturam, male intellectam a Stanleio, recte interpretatus est Schützius. Calcei quasi servi pedum dicuntur. Similiter in Prometheo soluto (fr. 205.)
ἵππων ὄνων τ᾽ ὀχεῖα καὶ ταύρων γονὰς δοὺς ἀντίδουλα καὶ πόνων ἐκδέκτορα.
De consuetudine soleas ponendi, ne stragulis labes afferretur, dixit Gatakerus Adv. misc. II. 19. p. 376.
912
913.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-535
καὶ τοῖσδέ μ'
σὺν τοῖς δέ μ'
inde a Cantero edebatur.
σὺν τοῖς δέ μ'
Vict.
σὺν ταῖςδέ μ'
Farn.
σὺν ταῖςδε
Heathius. Recepi ex Flor.
καὶ τοῖςδέ μ'
. Neutro
τοῖςδε
ἁλουργέσιν
usus est poeta, nec dixit
ἁλουργίσιν
, ut qui de stragulis, non de vestibus loqueretur. De colore isto videndus Arnaldus Animadv. crit. c. 35. p. 234. seqq. de forma vocabuli Lobeckius ad Phryn. p. 185.
ἐμβαίνονθ' ἁλουργέσιν
ἐμβαίνοντ᾽ ἀλουργέσιν
Flor. Farn.
ἐμβαίνονθ' ἁλουργέσιν
Vict.
913
914.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-536
βάλοι Recte libri
βάλοι
, quod ab nemine correctum miratus Blomfieldius, sublata plena interpunctione post
ἔμβασιν ποδός
, edidit
βάλῃ
, comparans Eur. El. v. 900.
αἰσχύνομαι μέν, βούλομαι δ᾽ εἰπεῖν ὅμως, νεκροὺς ὑβρίζειν, μή μέ τις φθόνῳ βάλῃ,
ubi probat Tyrwhitti coniecturam
φθόνος
. Licebit vicissim mirari, non solum quod quid esset diversitatis inter hos locos non viderit Blomfieldius, sed etiam quod sententiam intulerit ineptam: quamquam etiam ab aliis haec non recte intellecta sunt. Nam quid est hoc, exuite mihi calceos, ne me deorum invidia in his purpuris incedentem adspiciat? Num si nudis pedibus incedit, minus invident dii? Immo purpuras erat deprecatus, ne superbire videretur: sed ubi cedit Clytaemnestrae, purpuris parcens soleas exuit, incessurus autem per eas optat ne deorum concitet invidiam. Accedit quod aliquid spatii inter haec disticha interiectum fuit, dum solutae essent soleae.
914
915.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-537
δωματοφθορεῖν Libri
σωματοφθορεῖν πόσιν
. In Farn. adscriptae glossae
τὰ σώματα φθείρειν τῶν ὑπὸ χεῖρα, εἰ ἄνδρα ἁπλῶς
. Correctum
ποσὶν
a Scaligero et in editione Stanleii. Auratus
στρωματοφθορεῖν
, quod Porsonus recepit. Schützii emendationem
δωματοφθορεῖν
merito admisit Blomfieldius, comparans
οἰκοφθορεῖν
, quo verbo Herodotus et Plato utuntur, monensque huc respicere Clytaemnestram v. 928. 929. Addere poterat ipsum Agamemnonem confirmare eo quod
ἀργυρωνήτους ὑφὰς
memorat.
915
916.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-538
στείβοντα
φθείροντα
Farn. Vict.
φθάροντα
mihi enotatum ex Flor. Non est credibile
φθείροντα
post
δωματοφθορεῖν
ab Aeschylo scriptum esse. Scribendum
στείβοντα
.
916
917.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-539
οὕτω
οὕτω
Flor. Farn.
οὕτως
Vict.
917
921.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-540
αὕτη Libri
αὐτή
. Auratus, Bothius aliique recte
αὕτη
.
921
923.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-541
κατέστραμμαι
κατέστραμμαι
recte Flor. Vict. Scholiastes
ἄλλως καθέσταμαι, ἀντὶ τοῦ κατέστην
. Et Farn. exhibet
κατέσταμαι
, cum adnotationibus
ἰωνικὸν κατέστην
et
εὕρηται καὶ κατέστραμμαι
.
923
924.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-542
δόμων
δόμους
, sed
ων
supra scripto, Flor.
924
925.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-543
NA Deest in Flor. personae notatio.
925
926.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-544
ἰσάργυρον Libri
εἰς ἄργυρον
. Salmasii in Exerc. Plin. p. 418. Ε. emendatio est
ἰσάργυρον
. Sed idem praeter necessitatem
βαφάς
in
βάφος
mutavit. Cur
ἰσάργυρον
Aeschylus dicat, optime declaratur iis quae Athenaeus XII. p. 526. C. de Lydis affert:
Θεόπομπος δ᾽ ἐν πεντεκαιδεκάτῃ ἱστοριῶν χιλίους φησὶν ἄνδρας αὐτῶν ἁλουργεῖς φοροῦντας στολὰς ἀστυπολεῖν· ὃ δὴ καὶ βασιλεῦσι σπάνιον τότ᾽ ἦν καὶ περισπούδαστον. ἰσοστάσιος γὰρ ἦν ἡ πορφύρα πρὸς ἄργυρον ἐξεταζομένη.
926
928.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-545
οἶκος Libri
οἶκος
. Tum in fine versus Vict. Cant. coli signum habent, sequente versu sic distincto,
ἔχειν, πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος.
Et hoc quidem recte diceretur: nam quod Blomfieldius ait, linguae indoli non consentaneum esse dicere
οὐκ ἐπίσταται πένεσθαι
et
ἐπίσταται ἔχειν
, prorsus falsum est: monuitque Boissonadus. Non est tamen illa interpunctio probanda, nisi
οἴκοις
scribatur, quod placuit Butlero: nam G. Bernhardy in Syntaxi p. 166. omnia confudit. Porsonum, qui ita scripsit,
οἴκοις δ᾽ ὑπάρχει τῶνδε σὺν θεοῖς, ἄναξ, ἔχειν· πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος,
secuti sunt Schutzius et Blomfieldius. Hic tamen paene suspicari se ait legendum esse
οἴκῳ τῷδε
. Quo languidior fieret oratio. Distinctionem illam, servato
οἶκος
, recipiendam esse vidit Wellauerus. Hoc dicitur, est domus quae horum affatim habeat.
928
930.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-546
ψακάθοι Libri
ψαμύθοις
. Emendarunt primi Auratus et Canterus.
930
932.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-547
κομίστρα
κομίστρα
Vict. et ut videtur Farn.
μηχανωμένῃ Tum libri
μηχανωμένης
. Auratus et Scaliger
μηχανωμένη
, quod suum fecit Stanleius receperuntque recentiores. Aptius est propiusque ad librorum scripturam quod posui,
μηχανωμένῃ
. Vidit hoc etiam Franzius.
932
934.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-548
ὑπερτείνασα
ὑπερτείνασα
Farn. Vict.
ὑπερτίνασα
Flor. Auratus
ὑπερτείνουσα
, quod recepit Blomfieldius. Id quum Wellauerus male factum dixit, quia praecesserit aoristus
ἔθυσεν
, neque attendisse videtur quod Blomfieldius comparaverat v. 629.
καὶ τὰ πίστ᾽ ἐδειξάτην, φθείροντε τὸν δύστηνον Ἀργείων στρατόν,
neque omnino rationem rei perspectam habuisse. Valde probabilis est Aurati coniectura: sed ferri tamen, si recte intelligatur, librorum scriptura potest. Usurpantur enim participia interdum sic ut non pendeat temporis indicatio ex verbo quod adiunctum est, sed sola per se constet: de quo genere diximus ego ad Vigerum p. 772. seqq. et Graserus in Adversariis in sermones Platonis p. 67. seqq.
Ὑπερτείνουσα
igitur sic est accipiendum ac si dixisset
ὑπερέτεινε
. Luculentissimum huius generis exemplum est in illo Diodori Siculi I. 66.
ἐπ᾽ ἔτη δὲ πεντεκαίδεκα κατὰ τοὺς ὅρκους καὶ τὰς ὁμολογίας ἄρξαντες καὶ τὴν πρὸς ἀλλήλους ὁμόνοιαν τηρήσαντες, ἐπεβάλοντο κατασκευάσαι κοινὸν ἑαυτοῖς τάφον.
Quod illi quum non fecerint post quintum decimum regni annum: eo anno enim dissolutum est illud regnum: non significant verba illa, quum regnarent quindecim annos concordesque manerent, quod per participia praesentis fuisset dicendum, sed quum regnaverint concordesque manserint quindecim annos. Similiter praesentis participia, ut saepissime
ἔχων
, adhibentur ad ea significanda quae coniuncta cum primario verbo proprie aoristi consociationem requirunt.
934
936.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-549
μολών Libri
σημαίνεις μολών
. Quod Blomfieldius posuit
σημαίνεις μολὼν
, ponendum viderat etiam H. Vossius in Curis Aeschyleis p. 26. sed is male
σημαίνειν
scribens, quod non Graece dictum esse putaret
σοῦ μολόντος σημαίνεις
.
936
937.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-550
Ζεὺς ἐπ'
Ζεῦς τ' ἐπ'
Flor.
Ζεῦς τ' ἀπ'
Farn. Vict. Iam Auratus delevit
τ'
, ut postea Pauwius. Porsonus aliique
Ζεῦς γ'
ediderunt, quod quid sit non apparet.
937
938.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-551
ἤδη Auratus
ἤδη
mutandum censebat in
ἡδύ
. Butlerum, qui
τότ' ἤδη
tum statim interpretatus erat, vituperavit Blomfieldius, peius ipse tum demum interpretans. Quid hic vel statim vel demum?
Ἤδη
est iam, referturque ad praecedentia. Neque enim de praesente vel calore vel frigore, sed de venturo loquitur Clytaemnestra, reditu Agamemnonis dicens quasi hieme ver venturum nuntiari, aestate autem iam instare frigus.
938
939.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-552
ἐπιστρεφωμένου
ἐπιστρωφωμένου
Vict.
ἐπιστροφωμένου
Farn.
ἐπιστρεφωμένου
Flor.
939
941.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-553
μέλοι δέ τοι σοί Flor.
μέλοι δέ σοι
, omisso
τι
vel
τοι
. Vict.
μέλοι δέ τι σοί
. Farn.
μέλοι δέ τοι σοι
. Et sic ediderat Porsonus, servato accentu in pronomine.
941
943.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-554
δεῖμα Flor. Vict.
δεῖγμα
. Stephanus dubitabat an hic quoque (ut v. 756.)
δῆγμα
scribendum esset. Auratus et Scaliger
δεῖμα
vel
δῆγμα
legi volebant. Servarunt
δεῖγμα
Porsonus, Boissonadus, Scholefieldius, atque adeo defendere conati sunt H. Vossius et Wellauerus, ostentum interpretantes, aquilarum opinor, de quibus in primo chori carmine scriptum est, sed Latino, ut videtur, vocabulo adducti, ut id Graece quoque
δεῖγμα
dici crederent. At ne si dicerent quidem
δεῖγμα
eo significatu Graeci, non praeferendum esset quod Schützius et Blomfieldius receperunt
δεῖμα
, quia huic loco multo convenientius est metum, quam occasionem, qua ortus est metus, commemorari. Ac
δεῖμα
in Farn. scriptum esse adnotavit Bekkerus. Neglexit Elmsleius.
943
944-945.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-555
NA Farn. hoc ordine,
| ποτᾶται ἄμισθος ἀοιδά. | μαντιπολεῖ δ᾽ ἀκέλευστος. |
946.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-556
ἀποπτύσαι
ἀποπτύσας
Flor. Vict.
ἀποπτύσαι
, cum glossa
ὥστε ἀποπτύειν τοῦτο
, Farn. Id in textum intulit Boissonadus. Scaligeri et Casauboni coniecturam,
ἀποπτύσαι
, constructionis mutatione non perspecta, receperunt Porsonus et Blomfieldius.
946
948.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-557
θ'
θ'
Farn. Vict. Ex Flor.
ξ'
mihi enotatum est. Auratus
θ'
. Scaligerum
θ'
corrigentem recte secuti sunt Porsonus atque alii.
948
950-952.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-558
χρόνος δέ τοι πρυμνησίων ξὺν ἐμβολαῖς ψαμμίας ἀκάτας παρήβησεν.
χρόνος δ᾽ ἐπεὶ
Flor. Vict.
χρονὸς δ᾽ ἐπὶ
Farn. Deinde libri
ξυνεμβόλοις
. Deinde
ψαμμίας ἀκάτας
Farn. Vict.
ψαμμίας ἀκάτα
Flor. Tum
παρήβησεν
Flor. Vict.
παρήβησ'
Farn. Scaliger
ἐπὶ
et
ξὺν ἐμβόλοις
. Schneiderus in lexico Graeco
ξυνεμβολαῖς
. Quod in adnotatione ad Humboldti interpretationem posui,
χρόνος δ᾽ ἐπὶ πρυμνησίων ξυνεμβολαῖς ψαμμίας ἀκάτας παρήβησεν
, nec Blomfieldius intellexit nec Wellauerus.
Ψαμμίας ἀκάτας
non accusativum, sed genitivum, nec
παρήβησεν
activum, sed, ut est, neutrale esse volui, constructionem autem verborum hanc,
χρόνος δὲ παρήβησεν ἐπὶ ξυνεμβολαῖς πρυμνησίων ψαμμίας ἀκάτας
, tempus defloruit post communem iniectionem rudentum navis in arena stantis, i. e. postquam subductae in arenam alligataeque sunt naves. Defloruisse dicit tempus, quia, si quid adversi secundum Calchantis vaticinium accidere oportebat, effluxisse videtur spatium quo id evenire erat consentaneum.
Ἐπί
cum dativo iunctum, ut sit post, ne H. Stephanum in Thesauro dicam, observatum ab interpretibus ad Lucianum t. I. p. 538. Non puto tamen id scriptum ab Aeschylo esse, non solum quod apta numerorum dispositio duas istas syllabas potius ad praecedentia referri, quam coniungi cum sequentibus postulat, sed etiam propter productionem brevis syllabae, cui locus est absoluto numero, ut v. 953. non ubi perpetuatur. Quare scribendum duxi
χρόνος δέ τοι πρυμνησίων ξὺν ἐμβολαῖς ψαμμίας ἀκάτας παρήβησεν.
Vocabulum
ξυνεμβολή
legitur in Persis v. 390.
εὐθὺς δὲ κώπης ῥοθιάδος ξυνεμβολῇ ἔπαισαν ἅλμην βρύχιον ἐκ κελεύματος.
Apparet coniunctam multorum iniectionem ita vocari. Sed eo ipso non aptus hic videtur pluralis numerus
ξυνεμβολαῖς
: recte diceretur
ξυνεμβολή
. Quare praeferendum iudicavi
ξὺν ἐμβόλαις
. Intelligi autem rudentes, quibus naves in arenam subductae alligatae fuerant, patet ex eis quae sequuntur
εὖθ᾽ ὑπ᾽ Ἴλιον ὦρτο ναυβάτας στρατός
. Dubitari potest
ἀκάτας
an
ἀκάτου
scribendum sit. Nescio an inusitatiore forma usum dicam Aeschylum. Habet
ἀκάταν
codex Palatinus Anthologiae X. 9, 2. ubi Iacobsius eum Huschkio in Anal. crit. p. 228.
ἄκατον
scripsit.
953.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-559
εὖθ'
ἣνθ'
in Flor. esse dicitur.
953
957.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-560
τὸν δ'
τόνδ'
Farn. Recte
τὸν δ'
Vict.
ὅμως Deinde libri
ὅπως
. Stanleius recte
ὅμως
. Notandum prima syllaba correpta
ὑμνῳδεῖ
. Possit quis suspicari scribendum esse
μελῳδεῖ
. Hesychius
μελῳδοῦσι, μετ' ᾠδῆς ὑμνοῦσιν
. Sed eadem syllaba correpta
ὑμνήσω
invenitur in Euripidis Bacchis v. 71. et
εὔυμνος
apud Epicharmum Hephaestionis p. 15.
957
958.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-561
Ἐρινύος Libri
ἐριννύς
. Genitivum posui in libro de metris p. 433. Item Porsonus.
958
961-964.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-562
οὔτι ... τελεσφόροις δίναις κυκλούμενον κέαρ Libri
οὔτοι
. Casauboni et Abreschii emendatio est
οὔτι
. Post
ματάζει
, quod ex grammaticorum praecepto scripsi
μάταια
, nulla in antiquis editionibus interpunctio.
Σπλάγχνα
explicat poeta per
κέαρ
, quod
τελεσφόροις δίναις κυκλούμενον πρὸς ἐνδίκοις φρεσίν
dicit, paullo quidem tumidius, sed tamen ut pateat sententia: non fallitur animus, cor eventum ferentibus fluctibus ad veracia agitatum praecordia, i. e. cor motu suo, qui non vano ex timore nascitur, recte praesaga pulsat praecordia. Quod ad numeros attinet,
τελεσφόροις
singulari versu dici et sententiae vis interpunctioque strophicorum docet, nec recte sequentibus adiiceretur, trimetro non puro. Initii versus enim index est syllaba longa in anacrusi.
965-966.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-563
εὔχομαι δ' ἀπ' ἐμᾶς τὸ πᾶν ἐλπίδος ψύθη πεσεῖν ἐς τὸ μὴ τελεσφόρον.
εὔχομαι δ᾽ ἀπ' ἐμᾶς τοι ἐλπίδος
Farn. atque ita edidit Vict. nisi quod
τοι
in
τε
mutavit.
εὔχομαι δ᾽ ἐξ ἐμᾶς ἐλπίδος
Flor. Deinde
ψύθη
Flor. Farn.
ψυδῆ
Vict. quod emendavit H. Stephanus.
Ψύθη
substantivum esse puto, ut v. 457. Nec minus apud Callimachum fr. 184. ubi Hemsterhusio placebat
ψυδές
. Scripsi
εὔχομαι δ᾽ ἀπ' ἐμᾶς τὸ πᾶν ἐλπίδος ψύθη πεσεῖν ἐς τὸ μὴ τελεσφόρον.
Certa enim emendatione me restituisse puto
τὸ πᾶν
, quod et sententia postulat et latere videtur in
τοι
, non addito, ut puto a Triclinio, sed relicto ex
τὸ πᾶν
in detrito margine.
Ἐλπίδος
hic sic dicit poeta, ut cogitationem futuri significet: est enim
ἀπ᾽ ἐλπίδος, ἀπ' ἐλπίδων, ἐξ ἐλπίδων
, secus quam quis futurum putavit. Sophocles El. v. 1127.
ὡς σ' ἀπ' ἐλπίδων οὐχ ὧνπερ ἐξέπεμπον εἰςεδεξάμην.
Trach. v. 666.
οὐκ οἶδ' · ἀθυμῶ δ᾽ εἰ φανήσομαι τάχα κακὸν μέγ' ἐκπράξασ᾽ ἀπ' ἐλπίδος καλῆς.
Euripides Inone apud Stobaeum CV. 1.
ὑπόπτερος δ᾽ ὁ πλοῦτος· οἷς γὰρ ἦν ποτε, ἐξ ἐλπίδων πίπτοντας ὑπτίους ὁρῶ.
968-970.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-564
μάλα γέ τοι τὸ πολέος γ' ὑγίας ἀκόρεστον τέρμα· νόσος γὰρ ἀεὶ γείτων ὁμότοιχος ἐρείδει.
μάλα γάρ τοι τῆς πολλᾶς ὑγιείας
Flor. Vict. In Flor. haec,
μάλα γάρ τοι τᾶς πολλᾶς
, itemque
τέρμα νόσος γὰρ
, serius adscripta videri adnotatum est.
μάλα γε
(supra scripto
γὰρ τοὶ δὴ
)
τῆς πολλᾶς ὑγιείας
Farn. Deinde libri
νόσος γὰρ γείτων
. Lacunae signum post
γὰρ
posuit Porsonus. Vix dubitari potest quin perierit, quod Blomfieldius inserendum esse putavit,
ἀεί
. Illud autem certum est, primum horum versuum paeonicum esse. Hinc scripsi
μάλα γέ τοι τὸ πολέος γ᾽ ὑγίας ἀκόρεστον τέρμα. νόσος γὰρ ἀεὶ γείτων ὁμότοιχος ἐρείδει.
De illa forma
πολέος
ceteris copiosius dixit scholiastes Arati ad Phaen. v. 19. De
ὑγιείας
dubitare non sinunt
ἱερεία
et tot alia utramque terminationem habentia nomina.
Γέ τοι
patet non ad proxime praegressam sententiam, sed ad ea referri quae hanc praecedunt. Sin gravius hic peccatum est, coniici potest scripsisse Aeschylum
μάλα τὸ τῆς ὑπεράγαν ὑγείας
. Quod sequitur
ἀκόρεστον
Auratus in
ἀχάριστον
, Schutzius in
ἀπάρεστον
mutandum censuerunt: quorum prius errat Wellauerus quum ab Humboldto probatum existimat.
Ἀκόρεστον
, immodicum, in malam partem accipiendum est.
972.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-565
ἔπαισεν Nihil hic mutandum.
Ἔπαισεν
est offendit vel illiditur. Sic infra v. 1593. Prom. 887. Pers. 411. Ita ubi dicitur hoc verbum, fere
εἰς
vel
πρός
sibi adiungit: sed sine praepositione, ut hic Aeschylus, Sophocles dixit in El. v. 744.
λανθάνει στήλην ἄκραν παίσας
.
972
973-978.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-566
καὶ τὸ μὲν πρὸ χρημάτων ... ἐπόντισε σκάφος Recte se haec habent omnia, videratque iam Casaubonus nominativos
ὄκνος βαλών
sic dictos esse ut deinde mutaretur coepta constructio.
Τὸ μέν
autem partem significat. Sententia haec est, metus quum partem pro acquisitis opibus bene attemperato iactu proiecil, non tota funditus periit domus, quamvis plena malis, nec mersit navem. Rediit in constructionem poeta,
ἐπόντισε
referens ad
ὄκνος
. Blomfieldius pro
δόμος
legendum putabat
γόμος
, loco Supplicum a Dobraeo commemorato motus v. 426. seqq. quem neque emendatum exhibuit, nec debebat omnino hic afferre. Videretur probari posse illa coniectura, nisi parum eleganter dictum esset
γόμος πημονᾶς γέμων
. Recte scriptum est
δόμος
, quod quum dicit, in mente habet rem de qua loquitur. Ea est
πότμος εὐθυπορῶν ἀνδρός
.