789-790.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-474
ἐπράξαμεν Libri
καὶ πάγας ὑπερκότους ἐπραξάμεσθα
, nisi quod
ἐπραξάμεθα
est in edd. Vict. Cant. Etiam scholiastes
καὶ πάγας
legit. Tyrwhittus autem et Orellius ad Isocr. p. 371. coniecerunt
ἁρπαγάς
. Hoc si scripsisset Aeschylus, inepte adiecisset epitheton
ὑπερκότους
vel
ὑπερκόπους
. Et Blomfieldius quidem ex Heathii sententia
ὑπερκόπους
edidit, totam vocem
ὑπέρκοτος
ex lingua Graeca expellendam censens: de qua re dictum est ad v. 447. Nobis iracunda retia multo et significantius et aptius dici videntur, quam
ὑπέρκοποι πάγαι
, quod ne satis quidem patet quomodo sit intelligendum. Scribendum vero erat
πράξαντες
. Infra v. 1334.
πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος.
791.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-475
Ἀργεῖον Porsonus dubitationis notam ad
Ἀργεῖον
apposuit, qua commotus Blomfieldius
ἄγριον
scribendum esse coniecit. Recte vero hic, ut Graecorum laudetur virtus,
Ἀργεῖον
dicit poeta.
791
792.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-476
ἀσπιδηφόρος
ἀσπιδηστρόφος
Flor. Vict.
ἀσπιδοστρόφος
Farn. recte, quod ad formam vocabuli attinet. Nam
ἀσπιδηστρόφος
iure in dubitationem vocatum a Lobeckio ad Phryn. p. 683. et Blomfieldio, quem v. in glossario ad Sept. c. Th. v. 415. Comparari potest Homeri illud II. VII. 238.
οἶδ᾽ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾽ ἐπ' ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν ἀζαλέην
. Sed multo hic quidem aptius est quod Blomfieldio debetur,
ἀσπιδηφόρος
.
792
793.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-477
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
ὁμήρους
Flor. De tempore captae urbis copiose dixit Stanleius. Conf. schol. Euripidis ad Hec. v. 914. (892. Matth.) et quos citavit C. G. Müllerus de cyclo epico p. 113. Magno cum doctrinae apparatu hanc rem disputavit Boeckhius in Corp. Inscr. vol. II. p. 328-330. Hic, quod ea tempestate anni, qua capta putabatur Troia, Vergiliae non occiderint noctu, Aeschylus autem vix aliam anni tempestatem in mente habuerit, audacius eum nocturnum tempus
ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
, antequam ortae essent matutino Vergiliae, dixisse censet. Haec quidem Aeschyli verborum explicatio manifesto non potest admitti; ut recte dixerit O. Müllerus in Notitiis litt. Gotting. a. 1834. n. 198. 199. nondum satis explicatum esse hunc locum. Credibile est autem Aeschylum eorum aliquem veterum poetarum, qui
Ἰλίου πέρσιν
scripserunt, secutum esse. Fabulam de Electra tetigit scholiastes Arati ad v. 257. et 259.
793
794.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-478
ὑπερθορὼν
ὑπερθορών
Vict.
ὑπερθορῶν
Flor. Farn.
794
795.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-479
ὠμὴς
ὠδὶς
Farn. quod neglexit Elmsleius.
795
796.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-480
NA Athenaeus XIII. p. 573. Β.
καταλέξω δέ σοι, Κύνουλκε, Ἰωνικήν τινα ῥῆσιν ἐκτείνας κατὰ τὸν Αἰσχύλου περὶ ἑταίρων
. Meinekius Philol. Exerc. II. p. 29.
κατὰ τὸν Αἰσχύλου Ἀγαμέμνονα
. Respicitur enim ad v. 796. 883.
796
797.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-481
φρόνημα τοὐμὸν Non recte quidem Schützius
φρόνημα, ὃ μέμνημαι κλύων
coniecerat: sed qui id ei ut ineptissimum exprobrat Wellauerus, num quid aptius protulit, quum his verbis explicavit sententiam, quod vero ad tuum erga me animum attinet, memini me audire? Hoc dicit, memini, neque obliviscor, quae audivi.
797
798.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-482
τἄλλα Libri
ταῦτα
. Emendavit primus Auratus.
798
799.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-483
NA Hic et sequens versus exstant apud Stobaeum XXXVIII. 25.
799
800.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-484
φίλων Consentiunt et Stobaeus et Aeschyli libri in
φίλον
, quod Elmsleius aliquando in
φίλων
mutandum esse censuit. Mutavit tamen postea sententiam. Vide quae dixi ad Soph. Αi. v. 998.
φθόνων Deinde
φθόνου
Farn. Vict. Apud Stobaeum est
ψόγου
. In Flor.
φθόνων
, quod ut exquisitius recipiendum duxi. Plato leg. VII. p. 801. Ε.
μετά γε μὴν ταῦτ᾽ ἤδη νόμος ἄνευ φθόνων εὐθὺς γίγνοιτ' ἂν ὁδε.
800
801.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-485
καρδίᾳ Libri
καρδίαν
. Casaubonus, Grotius in Excerptis, Pearsonus
καρδίᾳ
, quod Blomfieldius recepit. Defendendam putavit librorum scripturam Lobeckius ad Ai. v. 191. p. 151. ed. sec. Ei qui assentitur Wellauerus, male memoravit Reisigii Enarrationem Oed. Col. ad v. 1162. qui prorsus de alio genere constructionis loquitur. In eadem sententia est Matthiae in Gramm. Gr. §. 409. 4. b. p. 748. sed hic quoque dissimilia consocians. Multo magis omnia conturbavit G. Bernhardy in Syntaxi p. 266. ut vel Sophoclis illud in Trach. v. 836.
δεινοτάτῳ μὲν ἕδρας προςτετακὼς φάσματι
in exemplis accusativi cum verbis e
πρός
compositis constructi afferret. Sed etiam cetera quae memoravit incredibili quodam modo confudit: quorum
προςτρέπεσθαι, προςέρπειν
ne possunt quidem aliter pro significatione sua construi; alia autem accusativum propter subiectam notionem non verbi per se propriam poscunt, ut
προςκυνεῖν, προςεύχεσθαι, προςπαίζειν, προςκύρειν, προςερεύγεσθαι
; alia denique eadem necessitate, quum de accessione ad aliquid dicuntur, accusativum requirunt, ut
προςκαθέζεσθαι
. Thuc. I. 61.
προςκαθεζόμενοι δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν Πύδναν ἐπολιόρκησαν μέν
. Demosthenis quem locum dicat, nescio: si talem qualis p. 193, 5. ed. Reisk. de Samo,
τὴν δέ, προςκαθεζόμενος καὶ βοηθήσας, ἠλευθέρωσε
, ambiguum est accusativusne an dativus intelligi debeat. Plane autem fieri nequit ut
προςπασσαλεύειν
ita construatur. Nam quod affert Herodoti IX. 120.
ἀπαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐς τὴν ἀκτὴν ἐς τὴν Ξέρξης ἔζευξε τὸν πόρον, οἳ δὲ λέγουσι ἐπὶ τὸν κολωνὸν τὸν ὑπὲρ Μαδύτου πόλιος, σανίδα προςπασσαλεύσαντες ἀνεκρέμασαν
, id scripsit ille
σανίδι
vel, ut Schweighaeuserus edidit,
πρὸς σανίδα
, praesertim quum de eadem re eodemque homine VII. 33. dicat
πρὸς σανίδα διεπασσάλευσαν
, quod etiam
πρὸς σανίδα προςδιεπασσάλευσαν
legitur. Nam
σανίδα προςπασσαλεύσαντες
non potest aliter intelligi quam, quod non credibile est dicere Herodotum voluisse,
σανίδα αὐτῷ προςπασσαλεύσαντες
. Quamquam fuisse videntur qui hoc probarent. Eustathius enim p. 1923, 43. scribit
ἰστέον δὲ ὅτι εὑρόντες τινὲς παρὰ Ἡροδότῳ κείμενον τὸ “ζῶντα” τὸν δεῖνα “πρὸς σανίδα διεπαττάλευσαν,” ἐβιάσαντο κἀνταῦθα ὅμοιόν τι νοῆσαι καὶ ἐπὶ τοῦ “σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν…” ἀλλὰ κρεῖττόν ἐστι νοεῖν ἁπλούστερον αὐτὸ ἀντὶ τοῦ τὰς θύρας κλείσαντες ἐκδῆσαι αὐτὰς μετὰ ταῦτα
. Dicit hoc de poena Melanthii Od. XXII. 173.
σφῶν δ᾽ ἀποστρέψαντε πόδας καὶ χεῖρας ὕπερθεν ἐν θαλάμῳ βαλέειν, σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν.
Nam hoc qui Herodoto auctore usi interpretabantur, male quidem, de asseribus alligatis Melanthio, eos non verba Herodoti quae in septimo, sed quae in nono sunt libro, spectasse apparet. Ut ad Aeschylum redeam, si is
καρδίᾳ προςήμενος
dixit, assidentem cordi invidiam, sin
καρδίαν προςήμενος
, accedentem ad cor ibique locum occupantem intelligi voluit. A quo genere plane diversum est, quod Matthiae apposuit, Sophocli in Oed. Col. v. 1166. dictum
τίς δῆτ᾽ ἂν εἴη τήνδ᾽ ὁ προςθακῶν ἕδραν;
Nam
πόλις
refertur ad
τῷ βωμῷ
, quod ex re ipsa intelligitur: ad Neptuni enim aram consederat Polynices:
ἕδραν
autem eo modo additum est, quo
πονεῖν πόνον
et innumerabilia alia dicuntur. Apud Aeschylum dativum praetuli.
801
802.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-486
διπλάζει Male Stanleius coniecit
διπλάσα
. V. Lob. ad Phryn. p. 616.
πεπαμένοι Deinde libri
πεπαμένοι
, quod Porsonus correxit.
ἄχθος Denique perelegans est et nescio an verum quod in excerptis Aurati adnotatum est,
νόσου
, credo ut,
ἄχθος νόσου
iunctis, ad
τῷ πεπαμένῳ
suppleatur
τὸν ἰόν
.
802
803.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-487
αὐτῶν πήμασιν
αὐτοῦ πήμασι
Flor.
803
805-807.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-488
λέγοιμ' ἂν ... ὁμιλίας κάτοπτρον, εἴδωλον σκιᾶς In editionibus veteribus coli signo post
λέγοιμ' ἄν
distinctum, cetera usque ad
ἐμοί
sine interpunctione continuata. Porsonus commata post
λέγοιμ' ἄν
et
κάτοπτρον
posuit, cum Schutzio haec verba,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι ὁμιλίας κάτοπτρον
, in parenthesi dicta volens. Blomfieldius parenthesin fecit haec tantum,
εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι
. Ad explicandam sententiam alius alio magis incredibilia attulerunt. Orellius ad Isocr. p. 202.
κάτοπτρον
nominativum esse putabat, ut eo nomine sese appellaret Agamemno: eaque videtur scholiastae sententia fuisse, qui sic scribit,
ἤγουν καλῶς οἶδα διακρίνειν τὰς ὁμιλίας τῶν συνόντων μοι, ὡς τὰς ἐμφάσεις τῶν προςώπων τὸ κάτοπτρον
. At id et ad dictionem valde durum et molestum est, ad sensum autem ne aptum quidem, quia quae sequuntur verba,
εἴδωλον σκιᾶς
, contrarium de speculo praedicant. Duplex enim speculi vis est, una, ut veram speciem ostendat, quo sensu dictum est illud Aeschyli
κάτοπτρον εἴδους χαλκός ἐστ', οἶνος δὲ νοῦ
, quod Abreschius et Blomfieldius, quamvis alienissimum ab hoc loco, attulerunt; altera, quod imaginem rei, non rem ipsam exhibet, id quod hic erat spectandum. Absurdus ergo esset Agamemno, si se, quod veram speciem amicorum animo impressam haberet, speculum appellaret, et tamen statim speciem illam, quam referret speculum, inanem et vanam esse diceret. Immo quod in speculo nihil cernitur nisi imago rei,
ὁμιλίας κάτοπτρον
sic dicit ut imaginem specularem amicitiae significet, quam deinde apertius
εἴδωλον σκιᾶς
vocat. Verba autem illa,
εἴδωλον
et
σκιά
, fere eadem potestate usurpantur. Sophocles Ai. v. 125.
ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν εἴδωλ᾽, ὅσοιπερ ζῶμεν, ἢ κούφην σκιάν.
Idem Phil. v. 946.
κοὐκ οἶδ᾽ ἐναίρων νεκρόν, ἢ καπνοῦ σκιάν, εἴδωλον ἄλλως.
Idemque in Tyro fr. XV. equam dicit in fluvio conspicere
σκιᾶς εἴδωλον
.
809.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-489
σειραφόρος
σειραφόρος
Flor. Farn.
σειρασφόρος
Vict.
809