437.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-285
δημοκράντου
δημοκράντου
Porsonus. Libri
δημοκράτου
. Ambigua est sententia. Aut hoc dicit, decretae a populo imprecationi persolvit iracundus rumor debitum, h. e. punit auctores multarum caedium, aut hoc, iratus populi rumor persolvit debitam populi imprecationem. Hoc probem.
437
438.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-286
τί μοι
τί μου
Flor.
τι μου
Farn. Vict.
438
441-442.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-287
ἀπόσκοποι
ἀπόσκοποι
Flor.
κελαιναὶ δ' Ἐρινύες
κελαιναὶ δ᾽ οὖν Ἐριννύες
Far. Vict.
κελαιναὶ δ' Ἐρινύες
Flor. quem recte secutus est Blomfieldius.
444.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-288
παλιντυχεῖ
παλιντυχῆ
Flor. Vict.
παλιντυχῇ
, cum gl.
ἐναντίᾳ δυςτυχείᾳ
, Farn.
παλιντυχεῖ
Scaliger et in Excerptis Grotius, indeque alii.
444
445.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-289
ἀΐστοις Ambigue dicit
ἀΐστοις
, quamquam ipse de mortuis cogitans.
445
447.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-290
ὑπερκόπως Libri
ὑπερκότως
. Glossa codicis Farn.
ἤγουν τὸ λίαν, ἁπλῶς
. Grotius, Vossius, Pearsonus, Heathius
ὑπερκόπως
, quod recte recepit Blomfieldius, qui tamen eo progreditur, ut
ὑπερκότως
nullius auctoritatis vocem esse dicat. Eius parum firmam disputationem v. ad Sept. c. Theb. v. 387. Assentiri tamen videtur Aug. Matthiae ad Eur. Herc. fur. v. 1059. ubi cur convenientissimum
ὑπερκότως
, vocabulum recte compositum, damnandum sit, non magis perspicio, quam quomodo
πάχνας ὑπερκόπους
in Agam. v.789. praestet vulgato
ὑπερκότους
. Temere itidem damnatum
ὑπέροπτος
a metro praesidium habet in versibus Menandri apud Strabonem X. p. 452. Hic quidem, ubi de sola immodica felicitate sermo est, praeferendum erat
ὑπερκόπως
. Choeph. v. 129.
οἵ δ' ὑπερκόπως ἐν τοῖσι σοῖς πόνοισι χλίουσιν μέγα
. Sept. c. Theb. v. 435.
πρὶν ἐμὸν ἐςθορεῖν δόμον, πωλικών θ' ἑδωλίων μὲ ὑπερκόπῳ δορί ποτ' ἐκλαπάξαι
.
447
448.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-291
ὄσσοις
Ὄσσοις
ita addit ut lumine oculorum et luce vitae privatos dicat: referuntur enim haec ad
τιθεῖσ᾽ ἀμαυρόν
et
ἐν ἀΐστοις τελοῦντος
. Mira est Lobeckii coniectura in Aiacis ed. sec. p. 344.
βάλλεται γὰρ Ὄσσα Διόθεν κεραυνός
.
448
451.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-292
τὸ
τὸ
Farn. Vict. Flor. quo etsi melius connecti sententiae videri possunt, tamen hoc in genere dicendi, quo praegressa sententia aliis verbis explicatur, omitti solet copula.
ἀποκρύπτει Pro
ἀποκρύπτει
, quod libri habent, Blomfieldius scripsit
ἀποκρυφθῆναι
. Mihi quidem de industria Aeschylus ea forma usus esse videtur quae substantivi potius quam adiectivi speciem praeberet.
451
453.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-293
NA Invenustissime Valckenarius coniiciebat
ἐπαινέσαιμι
.
453
454.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-294
NA O. Müllerus in Notitiis litterariis Gottingensibus a. 1834. n.198. 199. non se videre ait quomodo hi versus epodus esse possint, quum epodi sit comprehendere summam eorum quae praegressa sint atque ita efficere ut iusto fine carmen lyricum ut totum quid absolvatur. Praeterea etiam numeros plane diversos esse. Itaque haec esse commatica, quae ita distinguit, 1. πυρὸς ν. 454. 2. τίς ὧδε ν. 458. 3. πιθανὸς ν. 464. Epodi notionem, quam sibi ipse finxit Müllerus, antiquis ignotam fuisse vel lyricorum carmina ostendunt. Res haec mere metrica et musica est. Et hanc quidem vere epodum esse praegressi carminis etiam ipsi docent numeri, qui ab initio iidem sunt cum praegressis numeris. Illa autem diversitas, qua pro argumento utitur Müllerus, etiam aliis in epodis est, quas certo nemo negare potest epodos esse. Sed commatica haec esse recte vidit, etsi nec distribuisse recte videtur, et rationem rei plane falsam est commentus. Putat enim, quia v. 573. multis in urbe locis sacra fieri atque ὀλολυγμὸν tolli Clytaemnestra iusserit, eum ολολυγμόν nunc ex propinquo audire chorum, eaque re tantopere commoveri. Immo contrarium in mente habuit Aeschylus. Laeto nuntio accepto facile omnium animi eriguntur ad gaudendum: sed mox, praesertim tali nuntio accepto qui facile fallere potuerit, alius atque alius dubitare incipiunt. Id in hac epodo egregie expressit poeta, quum praesertim veri simile esset suspicionem aliquam fraudis nasci, quia parum sincero animo esse Clytaemnestram novit chorus. Eam putandum est, dum epodus canitur, rursum ad aras accessisse, finita epodo autem reverti ad chorum. Canere autem videntur non tres, ut Müllerus,
χορηγὸν
in mente habens, putabat, sed quattuor, tacente
χορηγῷ
postea, coryphaeo.
454
455.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-295
πόλει
τῇ πόλει
Farn. Vict. Delevit articulum Porsonus, omissum etiam in Flor.
455