367.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-242
ἐκλακτίσαντι
ἐκλακτίσαντι μέγα Δίκας
, cum glossa
μεγάλως, ἀντὶ μιᾶς
, Farn.
λακτίσαντι μέγα Δίκας
Flor. Vict. Emendavit Canterus. Patet autem coniungendum esse
οὐ γάρ ἐστιν ἔπαλξις πλούτου εἰς ἀφάνειαν
.
367
369.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-243
NA Male haec a multis intellecta sunt. Urget, inquit, ut quis in perniciem ruat, audax suada, consultrix filia effrenata culpae. Nam semel admissa culpa suadet opus potentiamque ad tuendum conferre quod iniuria possidetur, subministratque ei rei consilia. Referuntur haec ad ea quae proxime praegressa sunt, diciturque suada
σόφρων
, quod
ἔπαλξιν πλούτου
quaerit.
369
370.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-244
ἄτας Post
ἄτας
commate distinxit Victorius, quo
ἄτας
accusativus esset construereturque cum
βιᾶται
. Recte vero scholiastes pro genitivo accepit, quem necessario requirit
προβουλόπαις
.
370
371.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-245
ἄκος δὲ πᾶν μάταιον. οὐκ ἐκρύφθη, πρέπει δέ
ἄκος δὲ παμμάταιον οὐκ ἐκρύφθη. πρέπει δὲ
Victorius. Correxit interpunctionem Schützius.
ὡς ἄκος δὲ
Farn.
πᾶν μάταιον
Meinekius ad Euphorionem p. 187. et coniecerat
πᾶν μάταιον
Musgravius. Recte fortasse.
371
372.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-246
φῶς Victorius distinxit
πρέπει δὲ φῶς, αἰνολαμπὲς σίνος
. Male Schutzius
φῶς
. Auratus
σέλας
pro
σίνος
. Ea scholiastae interpretatio est, quam rectius ad
φῶς
referas. Non dicit autem neque incendium Troiae neque ignes in montibus accensos, de quibus mirum est cogitare quemquam potuisse, sed hic sensus est, non in occulto manet, sed conspicua est lux triste lucens, noxa, i. e. in clara sed tristi luce conspicitur eventus mali facinoris.
372
374-376.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-247
τριβοῖς
τε
deest in Flor. Idem et Farn. Vict.
τριβοῖσι
. Emendaverunt Pearsonus et Stanleius. Vereor autem ne non de lapide Lydio loquatur poeta, sed aes adulterinum dicat, quod usu tritum amisso falso splendore cognoscitur. In explicando verbo
δικαιωθείς
fraudem fecit interpretibus male posita in editionibus Vict. Cant. Stanl. virgula post
μελάναις
, quae, si opus, ponenda erat post
κέλευθος
. Hoc enim dicit, ater est, quum est aestimatus quanti sit.
377.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-248
πτανὸν ὄρνιν Proverbium
τὰ πετόμενα διώκειν
illustravit in glossario Blomfieldius. Eius hic haec vis est, ut inania sperasse dicatur Paris, quum se bello victorem fore credidit.
πτανὸν ὄρνιν
Flor. Vict.
πτανόν τιν' ὄρνιν
ex mala Triclinii coniectura Farn. Emendatio debetur Schützio.
377
378.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-249
ἄφερτον
ἄφερτον θεὶς
Flor.
378
380.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-250
ἐπίστροφον τῶνδε
Ἐπίστροφος τῶνδε
active dicit auctorem qui intulit urbi illud
ἄφερτον πρόςτριμμα
. Blomfieldius quum
τούτων
contra libros edidit, non cogitavit recte se habere syllabam ancipitem, diverso genere numeri sequente.
380
383.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-251
ἐς δόμον
ἐς δόμον
Flor. Vict.
εἰς οἶκον
Farn.
τὸν
τὸν
Flor. Vict.
τὸ
Farn. ut Canterus scribendum esse vidit.
383
384.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-252
τὴν ξενίαν
τὴν ξενίαν
Farn.
384
385.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-253
κλοπαῖσι
κλοπαῖσι
, ut Stanleius scribendum vidit, Farn.
κλοπαῖς
Flor. Vict.
385
387.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-254
NA Non eleganter hic
τέ
positum est. Videtur Aeschylus scripsisse
ἀσπίστοράς τε καὶ λογχίμους κλόνους ναυβάτας θ᾽ ὁπλισμούς
.
387
388.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-255
λίθον Blomfieldio placuit
λίνον
scribere, etsi libri
λίθον
habent.
388
389.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-256
βέβακε
βέβηκεν
Farn. Vict. Blomfieldius cum Porsono
βέβακε
, quod est in Flor. Recte opinor. Nam hoc genus metri, quod ferebam in Elem. doctr. metr. p. 230. nec per se apte compositum nec firmatum idoneis exemplis est. Neque perite paragogicum adiecit Triclinius.
389
390.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-257
πολλὰ δ' ἔστενον
πολὺ δ᾽ ἀνέστενον
Flor.
πολὺ δ᾽ ἔστενον
Vict. Quod Pauwius coniecerat,
πολλὰ δ' ἔστενον
, inventum est in Farn.
390
391.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-258
τάδ' Recte Blomfieldius cum Butlero
τάδ'
. Et iam in Aurati excerptis est
τάδ'
vel
τόνδ'
. Flor. Vict.
τόδ'
, idemque esse putandum est
τὸ δ'
, quod cum glossa
ἤγουν τὸ γεγονός
Farn. habet. Stanleius seu verius Auratus coniecerat
τόνδ᾽ ἐννέποντες δόμον προφῆται
. At frigidum illud
δόμον
recepit Blomfieldius. Nihil mutandum esse vel
στρατόμαντις
v. 118. potuerat ostendere.
391
392.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-259
τὰ δῶμα καὶ πρόμοι
τὰ δῶμα καὶ πρόμοι
Flor.
392
394-395.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-260
πάρεστι σιγὰς ἀτίμους ἀλοιδόρους αἴσχιστ' ἀφειμένων ἰδεῖν,
πάρεστι σιγᾶς ἄτιμος ἀλοίδορος ἅδιστος ἀφεμένων ἰδεῖν
Flor. Farn. et Vict. nisi quod is
σιγῶσ'
edidit. Auratus
σιγῶσ'
. Non adeo conclamatus hic locus est quam visum est criticis, non recte ille aut a me libro III. de metris p. 432. atque in interpretatione Humboldti, aut ab Orellio ad Isocr. p. 370. aut a Tafelio in programmate Tubingae a. 1828. edito tentatus. Omnium minime admitti potest, quod audacissima coniectura posuit Boissonadus,
πάρεστι σιγαῖς, ἄτιμος, ἀλοίδορος, ἅδιστος, αὖ σφε μένων ἰδεῖν
, quod significare vult blandissimus, illamque venturam adhuc exspectans. Scribendum erat
πάρεστι σιγὰς ἀτίμους ἀλοιδόρους αἴσχιστ᾽ ἀφειμένων ἰδεῖν,
licet videre silentia sine honore, sine vituperatione turpissime desertorum. Ἀφειμένα sunt haec ipsa, quae turpiter missa fecit Helena, domum, torum, maritum. Eo significatu Euripides Or. v. 379.
κράτιστον εἰκῇ ταῦτ᾽ ἐᾶν ἀφειμένα.
Et Sophocles Ant. v. 1165.
καὶ νῦν ἀφεῖται πάντα.
396.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-261
ὑπερποντίας
ὑπερποντίας
, ut Stanleius sive potius Auratus scribendum vidit, Farn.
ὑπὲρ ποντίας
Flor. Vict.
396
397.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-262
ἄναξις Auratus
ἄναξις
, unde Stanleius malle se dixit
ἄνασσις
.
397
398.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-263
εὐμόρφων δέ
εὐμόρφων δὲ
Flor.
εὐμόρφων γὰρ
Farn. Vict. Aurati
δ'
έρsuum fecit Stanleius. Κολοσσοί sunt columnae in domo et fortasse etiam statuae, sed non Helenae.
398
399.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-264
ἀνδρί Aurato duce Stanleius coniecit
ἀνδρί
, male.
ἀνδρί
, quod Pauwius scribendum vidit, Flor.
τἀνδρί
Farn. Vict.
399
400.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-265
ἀχηνίαις
Ἀχηνία
invenitur etiam in Choeph. v. 298. et in versu quem ex Aristophanis Amphiarao Suidas in hac voce habet, quae exempla cum grammaticorum adnotationibus, non omnibus tamen, attulit in glossario Blomfieldius. Falli eos qui ab
ἔχω
derivant, in quibus est Proclus in Bekkeri Anecd. p. 1163. cui restituit
ἀχηνίας
Meinekius ad Theocr. XVI. 33. ostendunt
ἠχῆνες
Hesychii et
ἠχάνω
, quod
ἠχαίνω
scribendum, Suidae. Hinc non est quod quis cum Emperio
ἀχηνίαι
prima syllaba longa dictum credat, pro quo ille non sublato, quod tollere volebat, mensurae vitio
ἀχηνίαις
scribendum esse coniiciebat. Koppiersius quod in Obs. phil. p. 67. sibi monstratum dixit oraculum apud Eusebium, in quo vox ista reponenda videretur, monstratum fuit a Valckenario, ut ex adnotatione ad Hesychii
ἀχηνίαι
manu eius adscripta colligo, ubi oraculum memoravit apud Eusebium Praep. eu. p. 215. ed. Col. v. 23. in
Ἀχαιαίς
, ut videtur, latere eam opinatus. Eleganter, sed iusto doctius Schützius
ὀμμάτων ἀχηνίας
de oculis statuarum hiantibus nec videntium speciem clare prae se ferentibus interpretabatur. Simplicius est dici adspectu Helenae deficiente omnem voluptatem cessare.
400
401.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-266
403.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-267
πάρεισι δόκαι Libri
πάρεισι δόξαι
, praeter Flor. ex quo adnotatum habeo
πάρεστιν
. Non fecit hic Aeschylus dochmiacum, qualem putabat Wellauerus,
πάρεισιν δόξαι
. Apud Hesychium legitur
δόκαι, ἐνέδραι, παρατηρήσεις
, et
δόκην, δόκησιν, δοχήν
. Inde ad interpretationem Humboldti et in El. doctr. metr. p. 256. corrigebam
πάρεισι δόκαι
. Blomfieldius, cui haec vox aliud quam
δόκησιν
significare visa est, non videtur inspexisse quae Hesychii interpretes attulerunt. Arcadius p. 106, 14.
τὰ εἰς κη λαμβικὰ ἀσυνάλειπτα, εἰ μὲν τῷ ο παραλήγοιτο, ὀξύνεται ῥηματικὰ ὄντα, πλέκω πλοκή, δέκω δοκή, ἡ ὑπόνοια, πέκω ποκή, τὸ ἔριον. τὸ μέντοι κρόκη ἀπὸ τοῦ κρόκος.
Recte hic quidem de accentu, quum insidiae significantur. Videtur autem scripsisse
δοκή, δοχή, δόκη δὲ ἡ ὑπόνοια
. Nam quam adiecit interpretationem,
ἡ ὑπόνοια
, ea pertinet ad
δόκη
, quemadmodum apud Hesychium et Favorinum scriptum est, quae vox non a
δέχομαι
, sed a
δόκος
facta est, quo vocabulo, quod eundem significatum habet, usi sunt Xenophanes in verbis, quae multi veterum memoravere,
δόκος δ' ἐπὶ πᾶσι τέτυκται
(p. 61. Brandisii commentationum Eleaticarum partis I.) et Callimachus fr. 100. apud quem negligenter ex Eustathio p. 1627, 43. 1761, 34. editum est
τῷ γ' ἐμῷ δοκῶ
. Nam ipse Eustathius p. 1967, 25. monet
δόκος μέν, δόκησις καὶ ἀγχόνη· δοκὸς δέ, ὁ τῆς στέγης
. Apud Hesychium tamen legitur
δοκόν, τὴν ἀγχόνην
. Aliud eiusdem potestatis vocabulum est
δοκώ
, quo est Euripides usus. Cum Aeschyli verbis comparari potest
δόκημα νυκτερωπὸν ἐννύχων ὀνείρων
in Euripidis Herc. fur. v. 111.
403
404.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-268
εὖτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν Interpungebatur,
μάταν γὰρ εὐτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν, παραλλάξασα διὰ χερῶν, βέβακεν ὄψις
. Reisigius in comm. crit. ad Oed. Col. p. 375. coniiciebat
εὖ τά γ' ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν
. Wellauerus, ut
εὖτ᾽ ἄν
cum participio constructum defenderet, Lobeckium ad Soph. Ai. v. 882. me ad eiusdem fabulae v. 179. Seidlerum ad Eur. El. v. 533. auctores nominavit. Meam et Lobeckii adnotationem si attentius inspexisset, contrarium ibi doceri vidisset. Putabam ego quidem in adnotationibus ad Vigerum p. 832.
εἰ
cum participio construi, sed nec recte satis neque explicate de ea ratione ibi expositum est.
Εἰ
similesque particulas ita cum participio consociari, ut id participium pro verbo recto sit, negandum esse arbitror. Xenophontis locum Mem. Socr. II. 6, 25. recte interpretando removit Bornemannus. Platonis verba in Phaedro p. 260. D. quae Schaeferus in Seidleri ad Electram adnotatione adscripsit, iam sunt e codicibus emendata. Apud Pindarum Ol. II. 102. quod legitur,
εἰ δέ μιν ἔχων τις, οἶδεν τὸ μέλλον
, quum sententiae quoque perversitatem aliquam contineat, sic dictum esse, ut
εἰ
sit cum
οἶδεν
constructum, in adnotationibus monui: nisi quis putabit scripsisse Pindarum
εὖ δέ μιν ἔχων τις οἶδεν τὸ μέλλον
. Id vero recte fieri posse videtur, ut omisso verbi
ἐστί
participium cum
εἰ
coniungatur: quam rationem patet ibi modo posse admitti, ubi liceat pro simplice verbo participium cum verbo auxiliari ponere, id est ubi non facere quis aliquid, sed esse talis, qui faciat, dicatur. Hoc si verum est, recte scripsisse putabimus Euripidem in Electra
οὐκ ἔστιν, εἰ καὶ γῆν κασίγνητος μολών, κερκίδος ὅτῳ γνοίης ἂν ἐξύφασμα σῆς;
Idemque statuendum erit necessario de hoc Platonis loco in Phaedone p. 87. Β.
ἐμοὶ γὰρ δοκεῖ ὁμοίως λέγεσθαι ταῦτα, ὥσπερ ἄν τις περὶ ἀνθρώπου ὑφάντου πρεσβύτου ἀποθανόντος λέγοι τοῦτον τὸν λόγον, ὅτι οὐκ ἀπόλωλεν ὁ ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἔστι που ἴσως, τεκμήριον δὲ παρέχοιτο τὸ ἱμάτιον ὃ ἐμπείχετο αὐτὸς ὑφηνάμενος, ὅτι ἔστι σῶν καὶ οὐκ ἀπόλωλε, καὶ εἴ τις ἀπιστῶν αὐτῷ, ἀνερωτῴη πότερον πολυχρονιώτερόν ἐστι τὸ γένος ἀνθρώπου ἢ ἱματίου ἐν χρείᾳ τε ὄντος καὶ φορουμένου, ἀποκριναμένου δέ τινος ὅτι πολὺ τὸ τοῦ ἀνθρώπου, οἴοιτο ἀποδεδείχθαι ὅτι παντὸς ἄρα μᾶλλον ὅ γε ἄνθρωπος σῶς ἐστίν, ἐπειδὴ τό γε ὀλιγοχρονιώτερον οὐκ ἀπόλωλε.
Quo in loco qui Heindorfio auctore contra libros omnes
ἀπιστοῖ
ediderunt, non videntur reputasse, si id scripsisset Plato, paullo post eum
ἀποκριναμένου δέ
sine
τινός
dicturum fuisse. Nunc, quum posuerit illud
τινός
, eo ostendit non interrogari illum incredulum, sed qui loquens fingitur, eum dicere quaero, si quis sit qui non credat quod dico, homone sit an vestis diuturnior. Mutata enim constructione dicit
ἀποκριναμένου δέ τινος
pro
ἀποκρίναιτο δέ τις
. Iam, ut ad Aeschyli versum redeam, nullus est in eo locus omisso
ἐστίν
: ex quo consequitur
εὖτ᾽ ἄν
non magis cum participio constructum esse quam construi potest cum
βέβακεν
. Itaque quum
ὁρᾶν
, pro quo
ὁρᾷ
dicendum erat, statim ex
δοκῶν
aptum sit, ne idem verbum repeteretur, omissum est
ὁρᾷ
. Plena enim oratio esset
εὖτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν ὁρᾷ
. Coniungendum est autem
μάταν
cum
βέβακεν
. Nam iucunda si quis videre sibi visus est, vanum abiit elapsum e manibus simulacrum, non rediturum posthac cum somno. Placuit haec ratio etiam Boissonado.
404
405.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-269
παραλλαγαῖσι Libri
παραλλάξασα
. Id per se non falsum est. Euripides Hipp. v. 934.
σοὶ γὰρ ἐκπλήσσουσί με λόγοι παραλλάσσοντες ἔξεδροι φρενῶν
. Hic tamen interpretis esse metrum docet, de quo ad strophae versum dictum est. Scribendum est
παραλλαγαῖσι
.
χερῶν Deinde
χειρῶν
Flor.
405
407.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-270
πτεροῦσ᾽ ὀπαδοῦσ᾽ Libri
πτεροῖς ὀπαδοῖς
. Quod etsi explicari potest, ut sit
πτεροῖς οὐ μεθύστερον ὀπαδοῖς ὕπνου κελεύθοις
, tamen neque eleganter collocata sunt verba, neque eminet satis quae in voce
πτεροῖς
inest notio. Quod virum doctum coniecisse ait Stanleius,
πτερὸν ὀπαδόν
, male enotavit Aurati coniecturam,
πτερόεις ὀπαδός
, quem Blomfieldius, Vossio tribuens,
πτεροῦσσ' ὀπαδὸς
scribere voluisse putat. Ego quidem multo ante, quam ista mihi sive Aurati sive Vossii coniectura innotuerat,
πτεροῦσσ᾽ ὀπαδοῦσ᾽ ὕπνου κελεύθοις
scribendum censui. His verbis finitur oratio vatum.
407
408-409.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-271
ἐφ' ἑστίας Libri
ἐφ' ἑστίας
. Vossius, ut Blomfieldius refert, et Stanleius
ἐφεστίους
. Sic etiam Abreschius ad Sept. c. Theb. v. 73. p. 79. Id recepit Blomfieldius, sed cum Aurato male ut interpretationem uncis inclusit. Potuit hic
ἐφεστίους
scribi, et nescio an scripserit Aeschylus, quamquam non falsum est
ἐφ' ἑστίας
. Sed quid essent
οἴκοι ἐφέστιοι
neque Abreschius nec Blomfieldius vidit. Appellatur ita domus quae cuique sua et propria est.
ἄχη | τάδ' ἐστί, καὶ τῶνδ' ὑπερβατώτερα· | τὰ δ' ἔστι Vulgatum
τὰ μὲν κατ' οίκους ἐφ᾽ ἑστίας ἄχη τάδ᾽ ἐστὶ καὶ τῶνδ᾽ ὑπερβατώτερα
Halmius in Lect. Aesch. part. I. p. 26. recte vidit sic scribendum esse,
ἄχη· τὰ δ' ἔστι etc.
410.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-272
ἀφ' Ἑλλανίδος γᾶς Libri
ἀφ' Ἑλλάδος αἴας
. Potuit Aeschylus scribere
ἀφ' Ἕλλανος αἴας
: v. ad Eur. Iph. Taur. v. 334. Puto tamen scripsisse eum
ἀφ᾽ Ἑλλανίδος γᾶς
.
410
411.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-273
τλησικάρδιος Libri
τλησικάρδιος
, qua voce recte usus est poeta in Prom. v. 159. Idem Pindaro est
τλησίφρων
. Hic explicatu difficilior est. Unde Vossius
πλησικάρδιος
, quod suum fecit Stanleius. Aptior scriptura in excerptis Aurati est,
τηξικάρδιος
. Atque glossa est in codice Farn.
τὴν καρδίαν τήκουσα
, quae etsi aperte ad
τλησικάρδιος
spectat, tamen dubitari potest sitne ab Aeschylo sic scriptum, an grammaticus, quod
πλησικάρδιος
non aptum videretur, ita coniecerit. Sed sicut
ταλαίφρων
saepe miserum significat, recte etiam
πένθεια
potuit
τλησικάρδios
dici.
411
412.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-274
δόμων Auratus
δόμοις
, quod in minore editione posuit Schutzius. Scholiastes haec sic explicat,
τῶν συνηγμένων ἀπὸ τῆς Ἑλλάδος ἁπάντων ἑκάστου τοῖς οἴκοις ὀδυνηρὰ πένθησις διαπρέπει
. Non collegerim hinc legisse eum
συνορμένων
et
δόμοις
. In Farn. ad
δόμων
glossa
τῶν οἴκων
adscripta est.
412
414.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-275
οὓς μὲν γάρ τις
οὓς μὲν γάρ τις
Porsonus. Libri
οὓς μὲν γάρ
, unde in Farn. interpretatio
ὁ δόμος
adscripta est.
ἔπεμψεν Deinde
πέμψεν
Farn.
414
415.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-276
φωτῶν
ἀντὶ δὲ βροτῶν
Farn.
415
416-417.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-277
εἰς ἑκάστου δόμους ἀφικνεῖται
εἰς ἑκάστου τοὺς δόμους εἰςαφικνεῖται
Vict.
τοὺς
omittit Flor.
πρὸς ἑκάστου τοὺς δόμους εἰςαφικνεῖται
Farn. Emendatum a me libro III. de metris p. 432. et a Porsono.
421.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-278
βραχύ Schützii coniecturam,
βραχύ
, recepit Blomfieldius. Et est ea sane veri simillima.
421
423-424.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-279
γεμίζων
γεμίζων λέβητας εὐθέτου
Flor.
γεμίζων τοὺς λέβητας εὐθέτου
Farn. Vict.
εὐθέτους
Aurati emendatio est. Quod conieceram scribendum esse
γεμίζον
, ut
ψῆγμα σποδοῦ
coniungeretur, propterea improbavit Blomfieldius, quia hoc verbum non de re, quae aliquid impleret, diceretur. Recte fortasse: etsi non apparet cur vinum calicem non vino implere dicatur. Certe non opus est ut
γεμίζων
mutetur, modo post
δυςδάκρυτον
cum Blomfieldio virgula ponatur.
428.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-280
διαί
διὰ
Flor. Vict.
γε διὰ
Farn.
διαὶ
a me de metris libro III. p. 348. deinde ab aliis restitutum est. Atque ita legitur in Crameri Anecd. Oxon. I. p. 119, 13.
καὶ ἐν Ἀγαμέμνονι “ἀλλοτρίας διαὶ γυναικός,” ἀντὶ τοῦ ἕνεκα.
428
429.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-281
τὰ δέ Libri
τάδε
. At quaenam sunt illa? Male profecto Schutzius
et hoc ipsum multi sunt qui tacite mussitent
. Immo scribendum est
τὰ δέ
, quod iungendum praecedentibus,
τὸν μὲν λέγουσιν ὡς μάχης ἴδρις, τὸν δὲ ἐν φοναῖς καλῶς πεσόντα
,
τὰ δὲ σιγά τις βαΰζει
, alia tacite quis mussitat, non suscipiendum scilicet bellum fuisse propter mulierem adulteram. Flor.
σιγᾷ τίς
.
429
431.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-282
προδίκοις
προδίκοις
Farn.
προδίκοισιν
Flor. Vict.
431
434-435.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-283
εὔμορφοι
εὔμορφοι
Flor. Vict.
εὐμόρφως
Farn. Plane otiosum ratus
εὔμορφοι
Blomfieldius scribendum putabat
εὐμόρφους
. Profecto, si, ut Schutzius, formosi interpretere, nescias quid de poeta statuas. Venustius Valckenarius in exemplo quod possideo adscripsit l.
εὔμοροι
. Id scribendum esset
εὔμοιροι
. Sed obstare videntur sequentia verba: neque enim felices praedicandi sunt qui non in patrio solo sunt sepulti. Non sollicitem ego quidem vulgatam scripturam. Nam
εὔμορφος
non semper proprie dicitur, sed refertur etiam ad alia quae laudabilia vel ornata sunt. In Choeph. v. 484.
ὦ Περσέφασσα, δὸς δέ γ' εὔμορφον κράτος
. Et in Cyclope Euripidis v.317.
τὰ δ᾽ ἄλλα κόμποι καὶ λόγων εὐμορφίαι
. Itaque intelligendum esse videtur decori. Paleius non combustos, sed integro corpore interpretatur, oppositos cineri combustorum, sententia bona, sed ut scribi debeat
ἄμορφοι
.
ἐχθρὰ δ' ἔχοντας ἔκρυψεν Deinde
ἐχθρὰ δ' ἔχοντας ἔκρυψεν
Flor. Vict.
ἐχθρῶν δ᾽ ἔχοντας ἔκρυψεν
Farn. Orellius ad Isocr. p. 371.
ἐχθρὰ δ᾽ ἔχθοντας ἔκρυψεν
. Melius Auratus aliique
ἑλόντας
. Sed recte se habet
ἔχοντας
, quod propter praegressum
κατέχουσι
dictum, etsi, ut vere animadvertit Blomfieldius, ad
θήκας
refertur, tamen sic est dictum, ut simul compotitos terrae illius significet.
436.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-284
437.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-285
δημοκράντου
δημοκράντου
Porsonus. Libri
δημοκράτου
. Ambigua est sententia. Aut hoc dicit, decretae a populo imprecationi persolvit iracundus rumor debitum, h. e. punit auctores multarum caedium, aut hoc, iratus populi rumor persolvit debitam populi imprecationem. Hoc probem.
437
438.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-286
τί μοι
τί μου
Flor.
τι μου
Farn. Vict.
438
441-442.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-287
ἀπόσκοποι
ἀπόσκοποι
Flor.
κελαιναὶ δ' Ἐρινύες
κελαιναὶ δ᾽ οὖν Ἐριννύες
Far. Vict.
κελαιναὶ δ' Ἐρινύες
Flor. quem recte secutus est Blomfieldius.
444.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-288
παλιντυχεῖ
παλιντυχῆ
Flor. Vict.
παλιντυχῇ
, cum gl.
ἐναντίᾳ δυςτυχείᾳ
, Farn.
παλιντυχεῖ
Scaliger et in Excerptis Grotius, indeque alii.
444
445.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-289
ἀΐστοις Ambigue dicit
ἀΐστοις
, quamquam ipse de mortuis cogitans.
445
447.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-290
ὑπερκόπως Libri
ὑπερκότως
. Glossa codicis Farn.
ἤγουν τὸ λίαν, ἁπλῶς
. Grotius, Vossius, Pearsonus, Heathius
ὑπερκόπως
, quod recte recepit Blomfieldius, qui tamen eo progreditur, ut
ὑπερκότως
nullius auctoritatis vocem esse dicat. Eius parum firmam disputationem v. ad Sept. c. Theb. v. 387. Assentiri tamen videtur Aug. Matthiae ad Eur. Herc. fur. v. 1059. ubi cur convenientissimum
ὑπερκότως
, vocabulum recte compositum, damnandum sit, non magis perspicio, quam quomodo
πάχνας ὑπερκόπους
in Agam. v.789. praestet vulgato
ὑπερκότους
. Temere itidem damnatum
ὑπέροπτος
a metro praesidium habet in versibus Menandri apud Strabonem X. p. 452. Hic quidem, ubi de sola immodica felicitate sermo est, praeferendum erat
ὑπερκόπως
. Choeph. v. 129.
οἵ δ' ὑπερκόπως ἐν τοῖσι σοῖς πόνοισι χλίουσιν μέγα
. Sept. c. Theb. v. 435.
πρὶν ἐμὸν ἐςθορεῖν δόμον, πωλικών θ' ἑδωλίων μὲ ὑπερκόπῳ δορί ποτ' ἐκλαπάξαι
.
447
448.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-291
ὄσσοις
Ὄσσοις
ita addit ut lumine oculorum et luce vitae privatos dicat: referuntur enim haec ad
τιθεῖσ᾽ ἀμαυρόν
et
ἐν ἀΐστοις τελοῦντος
. Mira est Lobeckii coniectura in Aiacis ed. sec. p. 344.
βάλλεται γὰρ Ὄσσα Διόθεν κεραυνός
.
448
451.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-292
τὸ
τὸ
Farn. Vict. Flor. quo etsi melius connecti sententiae videri possunt, tamen hoc in genere dicendi, quo praegressa sententia aliis verbis explicatur, omitti solet copula.
ἀποκρύπτει Pro
ἀποκρύπτει
, quod libri habent, Blomfieldius scripsit
ἀποκρυφθῆναι
. Mihi quidem de industria Aeschylus ea forma usus esse videtur quae substantivi potius quam adiectivi speciem praeberet.
451
453.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-293
NA Invenustissime Valckenarius coniiciebat
ἐπαινέσαιμι
.
453
454.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-294
NA O. Müllerus in Notitiis litterariis Gottingensibus a. 1834. n.198. 199. non se videre ait quomodo hi versus epodus esse possint, quum epodi sit comprehendere summam eorum quae praegressa sint atque ita efficere ut iusto fine carmen lyricum ut totum quid absolvatur. Praeterea etiam numeros plane diversos esse. Itaque haec esse commatica, quae ita distinguit, 1. πυρὸς ν. 454. 2. τίς ὧδε ν. 458. 3. πιθανὸς ν. 464. Epodi notionem, quam sibi ipse finxit Müllerus, antiquis ignotam fuisse vel lyricorum carmina ostendunt. Res haec mere metrica et musica est. Et hanc quidem vere epodum esse praegressi carminis etiam ipsi docent numeri, qui ab initio iidem sunt cum praegressis numeris. Illa autem diversitas, qua pro argumento utitur Müllerus, etiam aliis in epodis est, quas certo nemo negare potest epodos esse. Sed commatica haec esse recte vidit, etsi nec distribuisse recte videtur, et rationem rei plane falsam est commentus. Putat enim, quia v. 573. multis in urbe locis sacra fieri atque ὀλολυγμὸν tolli Clytaemnestra iusserit, eum ολολυγμόν nunc ex propinquo audire chorum, eaque re tantopere commoveri. Immo contrarium in mente habuit Aeschylus. Laeto nuntio accepto facile omnium animi eriguntur ad gaudendum: sed mox, praesertim tali nuntio accepto qui facile fallere potuerit, alius atque alius dubitare incipiunt. Id in hac epodo egregie expressit poeta, quum praesertim veri simile esset suspicionem aliquam fraudis nasci, quia parum sincero animo esse Clytaemnestram novit chorus. Eam putandum est, dum epodus canitur, rursum ad aras accessisse, finita epodo autem reverti ad chorum. Canere autem videntur non tres, ut Müllerus,
χορηγὸν
in mente habens, putabat, sed quattuor, tacente
χορηγῷ
postea, coryphaeo.
454
455.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-295
πόλει
τῇ πόλει
Farn. Vict. Delevit articulum Porsonus, omissum etiam in Flor.
455
456.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-296
ἐτήτυμος Libri
ἐτητύμως
. Aurati emendatio est
ἐτήτυμος
, ex libro Bigotiano a Blomfieldio recepta.
456
457.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-297
εἰ δ' ἐτήτυμος, τίς οἶδεν; εἴ τι θεῖόν ἐστι μὴ ψεῦδος.
τίς οἶδεν· ἤ τοι θεῖόν ἐστι μὴ ψύθος
Vict. et sic Farn. nisi quod post
οἶδεν
non interpunctum est.
ἤτοι
, sed ad priorem syllabam supra scripto
εἰ
, Flor. Idem
ἐστίν
habet. Stanleius scribendum coniecit
εἰ τοι θεῖόν ἐστι μὴ ψεῦδος
. Schneidewinus ad Ibycum p. 213. male
εἴτε
. O. Müllerus
τίς οἶδεν, ἤτοι θεῖόν ἐστιν ἢ ψύθος
, neque oratione iusta, nec metro puris iambis incedente, ex quibus vix dubitari potest quin hic versus constiterit, nec sententia apta. Nimis enim rude convicium est
ψύθος
, si ita dicitur. Nihil nisi aut errorem aut divinitus falsam speciem commemorari decebat. Itaque scribendum erat
εἰ δ᾽ ἐτήτυμος, τίς οἶδεν; εἴ τι θεῖόν ἐστι μὴ ψύθος.
verane, quis scit? nisi divina aliqua fraus est.
457
459.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-298
παραγγέλμασιν Libri
παραγγέλμασι
. Metro prospexit Porsonus.
459
460.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-299
καρδίαν
καρδίαν, ἔπειτ'
Flor.
460
461.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-300
λόγον
λόγους
Flor. Vict. Quod Schützius et Wakefieldius in Silva crit. V. p. 83. reponendum viderunt,
λόγον
, exhibet Farn.
461
462.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-301
γυναικὸς
ἐν γυναικὸς
libri. Recte
ἐν
delevit Porsonus. Blomfieldius, cui
γυναικὸς αἰχμά
hic et in Choeph. v. 620. indolem femineam, non imperium significare videbatur, merito notam subiit Wellaueri.
462
464.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-302
ὅρος Blomfieldius dubitabat an
ὄρος
scribendum esset. Sed tamen ipse memoravit v. 1113. quamquam id proprie intelligi potest,
πόθεν ὅρους ἔχεις θεσπεσίας ὁδοῦ κακορρήμονας;
Verum hic
ὅρος
est decretum, referturque ad sacrificia Clytaemnestrae iussu per urbem instituta. Alio modo determinationem significat
ὅρος
in his Euripidis Phoen. v. 1263.
ἄκραν τε λαμπάδ', ἣ δυοῖν ὅρους ἔχει, νίκης τε σῆμα καὶ τὰ τῶν ἡσσωμένων.
464
466.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-303
γυναικογήρυκτον Quod Ursinus in Virgilio cum Graecis scriptoribus collato p. 343. posuit,
γυναικοκήρυκτον
, habent Flor. et Farn.
τὸ τὸ λεγόμενον ὑπὸ τῶν γυναικῶν
glossa in Farn.
γυναικογήρυκτον
ex coniectura Vict.
466
467.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-304
εἰσόμεσθα
εἰσόμεθα
Flor. Clytaemnestrae nomen huic versui praefixum in Flor. Farn. Vict. Recte Wellauerus, nesciens eandem Scaligeri fuisse sententiam, hanc choragi orationem esse iudicavit, quoniam per totam scenam non loqueretur Clytaemnestra, chorique esse soleret advenientes primo conspicere. Dicit haec coryphaeus medius stans inter quattuor illos quorum dicta epodus continet.
467
469.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-305
NA Cohaerent
ὀνειράτων δίκην ἐλθὸν τερπνόν
, somniorum ritu veniens ut oblectaret.
469
470.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-306
ψευσθείς Libri
ψευσθεὶς
. Emendavit Porsonus.
470
473.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-307
ἀμφίαλος Hesychius
ἀμφίαλος κόρη, ἡ νῆσος
. V. Soph. Ant. v. 429.
473
474.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-308
οὔτε του
ὣς
Flor. Deinde libri
οὔτε σοι δαίων φλόγα
. Sed ineptum est
σοί
. Scribendum
οὔτε του
.
474
475.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-309
NA An de fumo ab Aeschylo dictum (fr. 426.) apertum est non posse ad hunc locum referri, quae Alberti suspicio erat ad Hesychium in v.
ἄχνη
.
475
478.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-310
προσθήκη
προσθήκει
Farn. In eodem ad
πέλοι
duae adscriptae glossae,
ἄν
, et
ὑπάρχει
.
478
479.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-311
ὅστις τάδ' Chori nomen huic versui in Flor. Farn. Vict. praefixum, ut v. 467. Clytemnestrae, delevit Scaliger. Dicit haec chorus de Clytaemnestra cogitans. Rectius autem posita essent verba sic,
τάδ' ὅστις
.
479
481.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-312
NA Praeconis nomen, in Vict. omissum, apposuit Canterus. Habent illud Flor. Farn.
481