1489.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-855
NA Ante hunc versum in libris hi duo leguntur,
οὔτ᾽ ἀνελεύθερον οἶμαι θάνατον τῷδε γενέσθαι.
Schützius
οὐκ
, quem secutus est Blomfieldius. Sed hos duos versus ab Aeschylo abiudicavit Seidlerus de versibus dochm. p. 408. cum quo etsi dissentiebam in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum p. IX. (Opusc. II. p. 82.), tamen nunc assentior. Nam ut hiatus excusationem habere videatur a pausa quae post
γενέσθαι
est, tamen frigent maxime hi versus produntque manum interpretis, rationem reddentis eorum quae sequuntur.
1489
1490.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-856
NA Signum interrogandi recte apposuit Schützius. Blomfieldius, dubitans de interrogatione propter sequens
ἀλλά
(id quomodo dubitari potuerit non video), Dobraei praeclaram, quam vocat, emendationem recepit,
δολοκτόνῳ ἄτῃ
. Miror Dobraei, viri recto iudicio insignis, hanc fuisse coniecturam, quae prorsus absurda est. Sermo est enim de doloso sacrificio Iphigeniae.
1490
1492-1493.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-857
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων, Libri
τὴν πολύκλαυτόν τ' Ἰφιγένειαν ἀνάξια δράσας, ἄξια πάσχων
. Porsonus ad Medeae v. 822.
τὴν πολυκλαύτην
. Infeliciter Elmsleius ad Med. v. 807.
τ' Ἰφιγένειαν
deleri volebat. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti scribendum esse
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων,
i. e.
ἄξια ἀξίων δραμάτων πάσχων
. Nimirum grammaticus quum ab- surde dici putaret
ἄξια δράσας
, scribendumque esse
ἀνάξια
, huic verbo cetera, ut metro ne repugnarent, accommodaverat.