1489.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-855
NA Ante hunc versum in libris hi duo leguntur,
οὔτ᾽ ἀνελεύθερον οἶμαι θάνατον τῷδε γενέσθαι.
Schützius
οὐκ
, quem secutus est Blomfieldius. Sed hos duos versus ab Aeschylo abiudicavit Seidlerus de versibus dochm. p. 408. cum quo etsi dissentiebam in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum p. IX. (Opusc. II. p. 82.), tamen nunc assentior. Nam ut hiatus excusationem habere videatur a pausa quae post
γενέσθαι
est, tamen frigent maxime hi versus produntque manum interpretis, rationem reddentis eorum quae sequuntur.
1489
1490.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-856
NA Signum interrogandi recte apposuit Schützius. Blomfieldius, dubitans de interrogatione propter sequens
ἀλλά
(id quomodo dubitari potuerit non video), Dobraei praeclaram, quam vocat, emendationem recepit,
δολοκτόνῳ ἄτῃ
. Miror Dobraei, viri recto iudicio insignis, hanc fuisse coniecturam, quae prorsus absurda est. Sermo est enim de doloso sacrificio Iphigeniae.
1490
1492-1493.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-857
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων, Libri
τὴν πολύκλαυτόν τ' Ἰφιγένειαν ἀνάξια δράσας, ἄξια πάσχων
. Porsonus ad Medeae v. 822.
τὴν πολυκλαύτην
. Infeliciter Elmsleius ad Med. v. 807.
τ' Ἰφιγένειαν
deleri volebat. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti scribendum esse
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων,
i. e.
ἄξια ἀξίων δραμάτων πάσχων
. Nimirum grammaticus quum ab- surde dici putaret
ἄξια δράσας
, scribendumque esse
ἀνάξια
, huic verbo cetera, ut metro ne repugnarent, accommodaverat.
1497.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-858
φροντίδος
φροντίδος
Ven. Flor.
φροντίδων
Farn. Vict. Assentior Blomfieldio
φροντίδος
magis probanti, qui tamen cum aliis
φροντίδος στερηθείς
iungit et
ἀμηχανῶ
ad
εὐπάλαμον μέριμναν
refert. In edd. Vict. Cant. omissis interpunctionibus
στερηθεὶς φροντίδων μέριμναν
constructa videntur, neque id non videtur recte fieri, praesertim si
φροντίδος μέριμναν
ex
ἀμηχανῶ
pendeat. Sic Sophocles El. v. 959.
ᾗ πάρεστι μὲν στένειν πλούτου πατρῴου κτῆσιν ἐστερημένῃ.
1497
1498.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-859
ἀπάλαμον Libri
εὐπάλαμνον
. Porsonus
εὐπάλαμον
. Librorum scriptura suspicionem facit scriptum fuisse
ἀπάλαμνον
, notiorem librariis formam, pro
ἀπάλαμον
. Neque dubito quin
ἀπάλαμον
posuerit Aeschylus, more eo quo per epitheta effectus verbi adiuncti significatur. Metrum non obstat, quum etiam alia huiusmodi verba, praeter constantem in
ἀθάνατος
usum, ad epicorum exemplum prima syllaba producta inveniantur, ut
ἀκάματον
apud Sophoclem Ant. v. 339. ipsumque
ἀπάλαμον
apud Pindarum Ol. I. 95.
1498
1499.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-860
ὅπᾳ
ὅπα
, superscripto
ι
, Farn. Elmsleius ad Heracl. 595.
ὅποι
, cui recte ne Blomfieldius quidem obtemperavit.
1499
1500.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-861
1501.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-862
ψεκάς
ψακὰς
Blomfieldius. Libri
ψεκάς
.
1501
1502.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-863
θηγάνει
δίκῃ
Flor. Vict.
δίκα
, superscripto
ῃ
, Ven.
δίκῃ
, superscripto
ν
, Farn.
δίκην
Aurati emendatio est. Deinde libri
θήγει
. Ex mea emendatione
θηγάνει
in novissimas editiones receptum. Hesychius, fortasse ex hoc ipso loco,
θηγάνει, ὀξύνει
.
1502
1503.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-864
θηγάναις Libri
θηγάναις
. Correxit Pauwius.
1503
1504.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-865
εἴθε μ' ἐδέξω Hemichorii signum habent Ven. Flor.
εἶτ' ἐμ' ἐδέξω
sic Vict. Porsonus
εἶθ᾽ ἔμ᾽ ἐδέξω
. Sic optaret chorus ut ipse pro Agamemnone obiisset. At non hoc, sed prius se mortuum esse mavult quam pereuntem videret illum. Itaque recte Farn.
εἴθε μ' ἐδέξω
. Deinde Blomfieldius et Scholefieldius per negligentiam, opinor,
ἐσιδεῖν
. Libri enim
ἐπιδεῖν
.
1504
1506.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-866
κατέχοντα χαμεύναν
δροίτῃ νῦν κατέχοντα χαμεύναν
Farn. Vict. Triclinii additamentum
νῦν
, quo versus acatalectus fieret, omittunt Ven. Flor. delevitque, a Porsono uncis inclusum, Schützius. Memorant
δροίτην
ex Aeschylo Etym. M. p. 288, 5. Eustathius p. 1726, 11. nomen illud etiam
δρύτην
scribi, nominatimque Eustathius hoc in loco, testantes. Disseruit de eo vocabulo in glossario Blomfieldius. Conf. etiam Zonaras p. 571.
1506
1509.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-867
πλήσῃ Libri
κλήσει
vel
πλήσῃ
.
αὐτῆς Deinde
αὐτῆς
Ven. Flor. Vict.
αὑτῆς
male Farn. adscitum tamen a Blomfieldio.
1509
1510-1512.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-868
κτείνασ' ... ἀποκωκῦσαι ... ἐπικρᾶναι Edd. vett.
ἀποκωκύσαι ψυχὴν ἄχαριν χάριν ἀντ᾽ ἔργων μεγάλων ἀδίκως ἐπικράναι
. Servatus pravus accentus
ἀποκωκύσαι
in Porsoniana, quae tamen
ἐπικρᾶναι
dedit.
ἀποκωκῦσαι
Farn. Displicet asyndeton, mallesque pro altero horum verborum legi participium. Verum non ita scripsit Aeschylus, sed sic,
κτείνασ' ἄνδρα τὸν αὑτῆς ἀποκωκῦσαι (scilicet αὐτόν), ψυχῇ τ' ἄχαριν χάριν ἀντ᾽ ἔργων μεγάλων ἀδίκως ἐπικρᾶναι.
1513.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-869
ἐπιτύμβιον αἰῶ Inutilem Stanleii sive potius Vossii coniecturam,
ἐπιτύμβιον αἶνον
, receperunt Schutzius, Blomfieldius, Scholefieldius, probavitque G. Bernhardy in Syntaxi p. 108. non memores
λάσκων
neutraliter dictum esse, ut in Suppl. v. 531.
1513
1514.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-870
σὺν δακρύοις
σὺν δακρύοιν
Flor. Vict. quod Porsonus in
σὺν δάκρυσιν
mutavit. Ven. Farn.
σὺν δακρύοις
. Hoc tenui, congruens cum strophicis, si ea recte emendavi.
1514
1516.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-871
οὔτε ... λέγειν
οὔτε προσήκει
Farn. Deinde Auratus
μέλειν
pro
λέγειν
.
1516
1518.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-872
κάππεσε, κάτθανε Porsonus in Adv. p. 139. deleri volebat
κάππεσε, κάτθανε
. Dubitavit de scriptura propter augmenti omissionem Elmsleius ad Med. v. 1380.
κάππεσε κάτθανεν
Farn.
1518
1519.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-873
τῶν ἐξ οἴκων Auratus
τῶν ἐξοίκων
. Declarant rem haec in Choeph. v. 424.
ἰώ, ἰὼ δαΐα πάντολμε μᾶτερ, δαΐαις ἐν ἐκφοραῖς ἄνευ πολιτῶν ἄνακτ', ἄνευ δὲ πενθημάτων ἔτλης ἀνοίμωκτον ἄνδρα θάψαι.
Itaque nulla mutandi caussa est. Nam
τῶν ἐξ οἴκων
de domesticis dictum sequebatur autem, ut coniici potest (nam post hunc duo versus excidisse antisystema docet), neque alios patiemur comitari funus.
1519
1522-1526.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-874
ἀλλ' Ἰφιγένειά νιν ἀσπασίως ... φιλήσει Libri
ἀλλ᾽ Ἰφιγένειαν· ἵν' ἀσπασίως - φιλήσῃ
. Haec etsi sic scripta esse potuerunt, si praegressa, quae exciderunt, permittebant, tamen tam parum id veri simile est ut non dubitandum videatur quin recte emendaverit Iacobus
ἀλλ᾽ Ἰφιγένειά νιν ἀσπασίως φιλήσει
.
1525.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-875
ἀχέων
ἀχέων
Ven. Explicant
πόρθμευμ᾽ ἀχέων
non sane ab- surde: sed nescio tamen an scripserit Aeschylus
πόρθμευμα νεκρῶν
.
1525
1526.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-876
χεῖρε βαλοῦσα Libri
χείρε βάλοισα
. Emendavit Porsonus. Euripides Androm. v. 115.
πρὸς τόδ᾽ ἄγαλμα θεᾶς ἱκέτις πέρι χεῖρε βαλοῦσα
. Deinde vulgo
φιλήσει
. Vide ad v. 1522.
1526
1527.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-877
ὄνειδος ἥκει Recte perspexit Wunderlichius in Obs. crit. p. 48. convicium pro convicio sic esse intelligendum, ut propter iniuriam, quam sacrificanda filia matri fecit, ipsi nunc a Clytaemnestra par referatur. Quae sequuntur sic accipienda, aufert Clytaemnestra auferentem, luitque qui occidit.
1527
1530.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-878
ἐν χρόνῳ Libri
χρόνῳ
. Schützii emendatio est
χρόνῳ
. Pindarus Οl. ΙΙ. 106.
τὰ δ᾽ ἐν τῇδε Διὸς ἀρχῇ ἀλιτρὰ κατὰ γᾶς δικάζει τις ἐχθρᾷ λόγον φράσαις ἀνάγκῃ
.
1530
1531-1533.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-879
ἀραῖον ... κεκόλληται γένος προσόψει Libri
θέσμιον γὰρ τίς ἂν γονὴν ῥᾷον ἐκβάλοι δόμων, κεκόλληται etc
. Mea emendatio,
ἀραῖον
, recepta a novissimis editoribus. Sed
θέσμιον γάρ
separandum est a ceteris verbis: quo significatur legem hanc esse, ut puniatur qui male fecerit. Perspexit hoc I. Symmons in adnotatione ad Anglicam interpretationem Agamemnonis p. 145. Deinde libri
γένος προσάψαι
. Stanleius coniecit
γένος προσάψαν
, Schutzius
γένους προσάψει
. Blomfieldius edidit
κεκόλληται γένος πρὸς ἄτα
, multus in demonstranda permutatione harum litterarum
Ψ
et
Τ
. Recepit hanc quam praeclaram vocat emendationem Scholefieldius, admisitque E. Leutschius in Schneidewini Philologo vol. I. p. 120. Scholefieldius, si quis dubitet, videre iubet Porsonum ad Med. v. 553. Scilicet Porsonus permutari
Ψ
et
Τ
illo loco docuit. At nemo dubitabit quin
ἄτᾳ
facile in
ἄψαι
abire potuerit: illud autem permulti dubitabunt, aptane sit ista quam Blomfieldius intulit sententia. Videbunt enim non esse omnino aptam neque ullo pacto cohaerere cum praecedentibus. Ferri
πρὸς ἄτα
posset, si non
γένος
, sed
δίκη
vel
τίσις
κεκολλῆσθαι diceretur, praegresso versu in parenthesi apposito. Hic, praesertim si asyndeton recte se habet, aliquid exspectatur quo graviter confirmetur id quod praecedente versu dictum est. Ideo ego coniiciebam
κεκόλληται γένος πρὸς ἅψιν
, sententia bona, sed vocabulo neque apto satis neque usitato tragoediae. Id Aeschylus sic potius dixisset,
κεκόλληται γένος πρὸς ἧπαρ
. Scribendum potius erat
κεκόλληται γένος προσόψει.
Confirmans chorus quod dixerat, non pellendam domo fuisse et neci tradendam filiam, graviter addit, prolem adspectu cum parentibus esse coniunctam.
1534.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-880
ἐνέβης Libri
ἐνέβη
. Emendavit Canterus,
ἐνέβης
scribendum videri dicens. Id plerique viri docti probarunt: recte, ut videtur. Nam ut supra ubique Clytaemnestra modo improbat, modo probat chori dicta, sic hic quoque. Defendi quidem potest
ἐνέβη
, si de Agamemnone intelligatur: sed obscurior tamen et minus elegans haec ratio est. Quod si servandum esset
ἐνέβη
, rectius scriberetur
χρησμός
, ut Casaubonus voluit: quamquam ne hoc quidem probandum est, quum
χρησμός
, quod vocabulum hic ad chori vaticinium refertur, non possit pronomine suo
ὅδε
carere.
οὖν
οὖν
Vict. et, ut videtur, Farn.
οὖν
, ut videtur, Ven. Flor.
1534
1536.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-881
Πλεισθενιδᾶν
Πλεισθενιδᾶν
, superscripto
οιδ
, Farn. Tzetzes in Exegesi Iliadis p. 68, 19.
ὁ Ἀγαμέμνων, ὁμοίως δὲ καὶ Μενέλαος, καθ' Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον (hic et v. 1570.) Πλεισθένους υἱοῦ Ἀτρέως παῖδες νομίζονται
, et p. 69, 3.
κατὰ δὲ Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον καὶ ἄλλους τινὰς Ἀτρέως καὶ Ἀερόπης Πλεισθένης: Πλεισθένους δὲ καὶ Κλεόλλας τῆς Δίαντος Ἀγαμέμνων, Μενέλαος, καὶ Ἀναξιβία· νέου δὲ τοῦ Πλεισθένους τελευτήσαντος ὑπὸ τοῦ πάππου αὐτῶν ἀνατραφέντες Ἀτρέως Ἀτρεῖδαι πολλοῖς
(scr.
τοῖς πολλοῖς
)
ἐνομίζοντο
. Eadem, sed Aeropen Plisthenis uxorem fuisse, schol. ad Il. II. 249.
1536
1537.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-882
θρέψει
θρέψει
Ven. Flor.
θύσει
Vict. et superscripto
π
Farn.
1537
1538.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-883
δυσπλήρωτον
δύσπλητά περ
Flor. Deinde
ὁ δέ
Farn.
ὁ δὲ
Vict.
ὁ δὲ
primus Auratus.
1538
1540.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-884
NA Hic versus deest in Farn.
1540
1541.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-885
τε
τε
in
δὲ
mutandum videbatur Aurato.
1541
1542-1543.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-886
χὤςτ' Libri
πᾶν ἀπόχρη μοι δ᾽ ἀλληλοφόνους
, nisi quod Farn.
ἀποχρῇ
. Malam Canteri coniecturam,
καὶ ἀλληλοφόνους
, ut
τε
et
καὶ
sibi responderent, admiserunt Blomfieldius et Scholefieldius. At apertum est hoc dicere Clytaemnestram, si mutuis caedibus liberet domum, exiguo se fore contentam.
Μοι
interpretis est,
δ'
autem reliquum ex
χἄσδ'
, quod scriptum fuerat
χᾆδ'
, supra posito
ας
syllabae compendio.
1545.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-887
NA Si imitatus est Aeschylum Attius in Agamemnonidis, cuius fabulae mentionem feci ad v. 764. referri ad hanc orationem poterunt verba quae ex versibus trochaicis excerpta attulit Nonius in v. oblitterare p. 246, 29.
inimicitias Pelopidarum. renovare. exstincta iam oblitteratas memoria
1545
1547.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-888
ἄτην Libri
ἄγην
. Emendavit Auratus.
1547
1548.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-889
ἐφυμνῆσαι Libri
ἐφυμνῆσαι
.
1548
1550.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-890
χερσὸς
χερσὸς
Farn. quod adoptavit Blomfieldius. Deinde libri
ἐκτινόντα
. Auratus
ἐκτινόντα
, quod Schützius et Blomfieldius receperunt, inusitatum aoristum.
1550
1553.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-891
αὑτοῦ τ' ἀδελφόν Libri
αὑτοῦ τ' ἀδελφόν
, recte, ut ex Aegisthi persona dictum, ipsius. Elmsleius ad Med. v. 940.
αὑτοῦ δ᾽ ἀδελφόν
.
1553
1555.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-892
ἑστίας
ἑστίαν
Auratus et Casaubonus.
1555
1558.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-893
ἀστοξένια δέ
αὐτοῦ ξένια δὲ
Ven.
αὐτοῦ· ξένια δὲ
, iuncto
αὐτοῦ
cum verbis praegressi versus, Vict. et sic, ut videtur, Flor.
αὐτοῦ. ξενίᾳ δὲ
, cum glossa
φιλοξενίᾳ
, Farn. Blomfieldius, quem secutus est Scholefieldius,
αὐτός
scripsit, iunxitque praecedentibus. Monui in adnotationibus ad Agamemnonem Humboldti scribendum esse
ἀστοξένια δέ
.
Ἀστόξενοι
interprete Hesychio sunt
οἱ γένει μὲν προςήκοντες, ἐπὶ δὲ τῆς ἀλλοδαπῆς γεγονότες
. Fere eadem leguntur in Bekkeri Anecd. p. 456, 5. Alii alia prodidere, de quibus Ruhnkenius dixit ad Timaeum p. 57. commemorans ille etiam permutata
ἀστοξενεῖν
et
αὐτοξενεῖν
apud Hesychium. Sic apud Moschopulum περὶ σχεδῶν p. 119. bis
αὐτόξενος
pro
ἀστόξενος
legitur, correctum a Valckenario Animadv. ad Ammonium p. 113. Auctoribus ab Ruhnkenio memoratis adde Eustathium p. 485, 20. et Aeschylum Suppl. v. 341. quem locum, quod praeteriisse videtur Ruhnkenium, spectavit Pollux III. 60.
1558
1559.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-894
αὑτοῦ Schützius, vulgatum
αὑτοῦ
in praecedente versu languere sentiens, et illud vocabulum et
Ἀτρεὺς προθύμως μᾶλλον ἢ φίλως
in minore editione ingeniosa sane coniectura delevit, ut sic procederet oratio,
ξένια δὲ τοῦδε δύσθεος πατὴρ πατρὶ τώμῷ
. Sed restituto
ἀστοξένια
patet sublatum esse vitium.
1559
1561.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-895
παιδίων
παιδίων
Vict.
παιδίων
Scaliger. Et sic Ven. Flor. Farn.
1561
1563-1564.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-896
ἔκρυπτ᾽ ἄνωθεν ἀνδρακὰς καθημένοις ἄσημ'· ὁ δ' Libri
ἔθρυπτ᾽ ἄνωθεν ἀνδρακὰς καθήμενος. ἄσημα δ᾽ αὐτῶν etc
. Ad
ἀνδρακάς
in Farn. adscriptum
ἀντὶ τοῦ καθ᾽ ἑαυτόν
. Non potuisse Aeschylum ita scribere manifestum est: neque coniecturae, quibus viri docti haec tentarunt, probari possunt. Verum quod olim putavi, excidisse aliquot versus post v. 1562. non amplius credo, quum vitia orationis facillime tolli possint. Scripsisse enim videtur Aeschylus
ἔκρυπτ᾽ ἄνωθεν ἀνδρακὰς καθημένοις ἄσημ'· ὁ δ᾽ αὐτῶν etc.
Et illud quidem
ὁ δ'
etiam Dindorfius, sed, ut cetera legit, inepte. Est autem
καθημένοις
dativo, non accusativo casu scribendum, quia non illud agebatur ut convivas celaret, sed ut coram convivis Thyesten. De Thyeste Hyginus fab. 88. qui quum vesceretur, Atreus imperavit brachia et ora puerorum afferri. Similiter apud Herodotum I. 119. Harpago filii caput, manus, pedes, in canistro, quo abscondita erant, ostenduntur.
1567.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-897
ἀμπίπτει ... ἐμῶν Libri
ᾤμωξεν ἄν. πίπτει δ᾽ ἀπὸ σφαγῆς ἐρῶν
, nisi quod in Vict. comma est post
ἄν
, et
ἐρῶν
scriptum. Non omnia feliciter Canterus, sed recte tamen
ἀμπίπτει
. Deinde Auratus et Vossius
ἐμῶν
. Id male Wellauerus dictum putat pro
ἀπεμῶν σφαγάς
, genitivo partem significante.
Ἀπὸ σφαγῆς
est a mactatis carnibus, fastidio scilicet affectus. Tuetur autem Aurati emendationem historia.
Ἔμεα
Suida et Zonara p. 700. testibus locus fuit vicinus Mycenis, dictus ita quod ibi carnes filiorum evomuerit Thyestes, ut refert Eustathius p. 184, 12. 1002, 30. et obiter p. 996, 38. atque Etym. M. p. 334, 19.
1567
1569.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-898
σύνδικος
Σύνδικος
, non alibi inventum, si recte se habet, pertinet ad
πᾶν τὸ Πλεισθένους γένος
, ut sit communiter, communi iustitia.
τιθεὶς ἀράν
Deinde
τιθεὶς ὅμου
(
ὅμου
Flor.) Flor. Farn. Vict.
τιθεὶς ὁμοῦ
Ven. Recte Abreschius
τιθεὶς ἀράν
.
1569
1570.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-899
ὀλέσθαι Libri
ὀλέσθαι
. Glossa in Farn.
ἀπώλετο
. Emendavit Porsonus.
1570
1571.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-900
ἐκ Τυνδάρεω δέ τοι Dubitari potest scribendumne sit
ἐκ Τυνδάρειδός του
.
1571
1573.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-901
τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπίδεχ' ἀθλίῳ πατρί Libri
τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δέκ' ἀθλίῳ πατρί
, ad quod nemo offendit ante Emperium in Zimmermanni Diurnis a. 1835. p. 635. cui tamen et ibi et p. 1000. male cessit emendatio. Hyginus fab. 88. duos nominat Thyestae filios, qui mactati fuerint ab Atreo, Tantalum et Plisthenem; scholiastes Euripidis ad Or. v. 800. et Tzetzes Chil. 1. 18. v. 449. tres, Aglaum, Orchomenum, Callaeum; alii unum. Sed habuerit ille tredecim filios, etsi nihil de isto numero proditum est, certe ad summum tres mactari potuerunt, quod reliquos iam adolevisse necesse erat. Qui factum igitur ut horum nullus vindictam ab Atreo exigeret? Nec proficiat quis quicquam, si non filiorum, sed liberorum istum numerum fuisse statuat, ut pleraeque fuerint filiae. H. L. Ahrens scribendum coniecit
τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δύ᾽ ἀθλίοιν πατρί
. Sed hoc neque veri similitudinem habet, et desideramus articulum vel pronomen, hoc modo
τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δυοῖν τοῖνδ᾽ ἀθλίοιν
. In re admodum dubia, quum certam emendationem non invenirem, scripsi mutatione paene nulla
τρίτον γὰρ ὄντα μὲ ἐπίδεχ᾽ ἀθλίῳ πατρί.
Nihil quidem praesidii huic coniecturae affert quod Hesychius habet,
ἐπίδεχα
(codex
ἐπίδιχα
),
σκύφον τὸν μὴ κενόν
, ubi Lobeckius Paral. p. 278.
δ
et
χ
permutata esse coniiciens, suspicatus est
ἐπίδοιχα
scribendum esse. Quid autem si
ἐπίδεχα
passive dictum sit de eo qui post alios acceptus sit, ut hic de Aegistho post mactatos fratres patri nato?
1573
1576.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-902
NA Ne cui haec,
καὶ τοῦδε τἀνδρός
, non recte nexa videantur cum praecedentibus, tenendum est continuata haec esse cum v. 1572. ceteris in medio explicandi caussa positis.
1576
1579.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-903
ἰδόντα
ἰδόντα
Ven. Flor. Vict.
ἰδόντι
Farn. Vide Elmsleium in addendis ad Heracl. v. 693.
1579
1580.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-904
ἐν κακοῖσιν Abreschius
ἐν θανοῦσιν
, Porsonus
ἐν καμοῦσιν
scribendum esse coniecerunt, non recto usi iudicio. Verbis, non re simile est, quod Blomfieldius comparat, Sophoclis in Aiace v. 1091.
Μενέλαε, μὴ γνώμας ὑποστήσας σοφάς, εἶτ᾽ αὐτὸς ἐν θανοῦσιν ὑβριστὴς γένῃ.
Nam Aegisthus non insultavit mortuo, sed vindictam se ostendit non iniustam sumpsisse. Recte librorum scripturam,
ἐν κακοῖσιν
, defendit Blomfieldius his in Aiace v. 1118.
οὐδ᾽ αὖ τοιαύτην γλῶσσαν ἐν κακοῖς φιλῶ,
et v. 1151.
ὃς ἐν κακοῖς ὕβριζε τοῖσι τῶν πέλας.
Sed non debebat suspicari sensum esse insolentiam etiam in ignavis non probo.
1580
1581.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-905
τόνδ' ἔφης
τόνδε φῂς
Pauwius. Libri
τόνδ' ἔφης
. Blomfieldius cum Bothio signum interrogandi in fine sequentis versus posuit. Wellauerus, in Humboldti interpretatione post v. 1580. et 1606. unius versus omissionem asteriscis indicatam videns, intellexit, quod volebam, antithetica ratione hoc colloquium compositum esse, ut medii sint Aegisthi quinque versus 1597-1601. inde utrimque terni chori, tum octo Aegisthi, extremi autem seni, quos rursum chorus recitat. Ex qua descriptione colligitur chorum in hemichoria divisum fuisse, quorum utriusque dux verba fecit. Itaque hemichoria indicavi ubi vulgo chori nomen praefixum est. Hic autem etsi qui desideratur sententiarum nexus restitui duobus modis potest, si aut
σὺ δ᾽ ἄνδρα τόνδ᾽ εἰ φῂς ἑκὼν κατακτανεῖν
scribitur, aut meliore versus numero
εἰ δ᾽ ἄνδρα τόνδε φῂς ἑκὼν κατακτανεῖν
(expressit hoc autem vertendo Humboldtus), tamen neutrum satis veri simile est. Accedit quod etiam
ἐν δίκῃ
suadet ut aliquid excidisse credamus. Verum lacuna aperte non ubi apud Humboldtum et Wellauerum notata est, ante v. 1581. indicanda erat, sed ante v. 1584. Excidit, nisi fallor, tale quid,
τοίγαρ στυγηθεὶς δυςθέοις τολμήμασιν
, ut pro
ἀλύξεις
mutata constructione illatum sit
οὐ φημὶ ἀλύξειν τὸ σὸν κάρα
. Eodem modo illud
τοίγαρ
interrogationem sequitur in Choeph. v. 882.
φιλεῖς τὸν ἄνδρα; τοίγαρ ἐν ταὐτῷ τάφῳ κείσει.
1581
1582.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-906
ἐποίκτον Libri
ἐποίκτον
. Blomfieldius, quia haec vox neque alibi exstet, neque hic exstitisse debuerit (id vero quomodo demonstrabit?),
ἐπακτὸν
edidit ex Casauboni coniectura. At quid est
ἐπακτὸς φόνος
? Idem vero est
ἐποίκτον
quod
ἐποίκτιστον
ν. 1180. In Farn. glossa
ἄξιον οἴκτου
.
1582
1586.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-907
NA Blomfieldius dubitabat an haec Clytaemnestrae oratio esset, credo quod chorum videbat deinde Clytaemnestram alloqui.
1586
1588-1589.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-908
τὸ τηλικούτῳ σωφρονεῖν εἰρημένον Libri
γνώσῃ, γέρων ὢν, ὡς διδάσκεσθαι βαρὺ τῷ τηλικούτῳ, σωφρονεῖν εἰρημένον
. Glossa in Farn.
προσταγὲν αὐτῷ
, quae satisfecit Blomfieldio, Wellauero, Scholefieldio, aliis. At languidum illud additamentum est. Quare ad Vigerum p. 702. scribendum monui
τὸ τηλικούτῳ σωφρονεῖν εἰρημένον
. Id intelligere se negat Blomfieldius, nec Wellauerus ferri posse articulum a participio remotum credebat. Num haesissent, si legissent
ἡ τηλικούτῳ σωφρονεῖν παροιμία
? Illud
εἰρημένον
nisi alius, certe Theognidis est v. 578.
μή με δίδασκ'· οὔ τοι τηλίκος εἰμὶ μαθεῖν.
1590.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-909
δεσμὸν δὲ
δεσμὸς δὲ
Farn. Vict.
δεσμὸν δὲ
Ven. Flor.
1590
1591.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-910
ἐξοχώτατοι
ἐξοχώτατε
Ven.
1591
1593.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-911
πταίσας Libri
πτήξας
. Glossa in Farn.
παθών
. Est illud quidem analogiae congruum participium, sed quum neque usitatum sit, neque a grammaticis commemoretur, neque cur ei Aeschylus
παθών
posthabuerit appareat, non videtur dubitandum esse quin corrigi debeat. Ac
παθών
praebet scholiastes Pindari Gottingensis ad finem Pyth. II. qui hunc versum ex Agamemnone affert. Respicit versum Zenobius V. 70. non afferens tamen. Butlerus coniecit scribendum esse
πταίσας
, idemque, probatum Porsono Adv. p. 158. cui tamen nota erat scholiastae illius lectio, et Elmsleio ad Baccharum v. 794. adsciverunt Blomfieldius et Wellauerus. Mirum, quum
πταίσας
, offendens, aptissime dictum sit, praelatum esse quod languet. Vide ad v. 972.
1593
1594.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-912
γύναι, σὺ τοῦδ' ἥκοντος Libri
γύναι σὺ τοὺς ἥκοντας ἐκ μάχης νέον
. Auratus quum coniecisset
τοῦ γ' ἥκοντος
, Stanleius
τοῦδ᾽ ἥκοντος
scribi iussit, quod receperunt Schützius, Porsonus, et ceteri praeter Wellauerum et Scholefieldium. Wellauerus
τοὺς ἥκοντας
ab
οἰκουρός
pendere voluit (quod fieri non potest), hoc sensu, domi exspectans eos qui ex pugna rediissent: nam chorum haec non Clytaemnestrae, sed Aegistho dicere, quem mulierem appellet: Clytaemnestram non esse in scena. Hoc postremum plane falsum est: mansit enim Clytaemnestra in scena, manetque usque ad finem fabulae: illud prius autem non minus errore caret. Nam si quis putet,
γύναι
quum dicit chorus, Aegisthum appellari, necessario statuere debebit scribendum esse non
αἰσχύνουσα
(id enim non solum ambiguum, sed prorsus ineptum esset), verum
αἰσχύνας
, masculinum participium. Praeterea ob eandem ambiguitatem scribendum esset coniunctim
γύναι σύ
. Sic demum haec recte dicta essent. Scholefieldius ad
τοὺς ἥκοντας ἐκ μάχης νέον
intelligendum putavit
ἔδρασας
. id quidem fieri non potest, nisi sic, ut mutata constructione adiecta sint illa
ἀνδρὶ στρατηγῷ τόνδ' ἐβούλευσας μόρον
. Praestat Stanleii emendatio: sed scribendum est cum Blomfieldio continuata oratione
γύναι, σὺ τοῦδ᾽ ἥκοντος ἐκ μάχης νέον οἰκουρὸς εὐνὴν ἀνδρὸς αἰσχύνουσ᾽ ἅμα etc
. Stanleius post
αἰσχύνουσα
apponere virgulam voluit.
1594
1596.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-913
τῷδ' Libri
τόνδ' ἐβουλεύσας
. Blomfieldius, cui iam olim
τῷδ'
in mentem venerat, id postea codicis Flor. auctoritate recepit. At
τῷδε βουλεύσας
Flor. et Ven. infra v. 1603. habent, non hic. Inutile est autem
τῷδε
, aptum vero
τόνδε
, quum caedes haec, quae modo facta est, hoc quasi in iudicio disceptetur.
1596
1600.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-914
ἴδιος Libri
ἴδιος
. In Farn. glossa
ἴδιος
. Quod Pauwius coniecit, probatum Heathio,
ἴδιος
, recepit Blomfieldius. At neque mites se esse simulant Aegisthus et Clytaemnestra, neque, si simularent, recte id diceretur, quum Orpheum non feras belluas, sed omnia mitigasse dixerit Aegisthus. Iacobi emendationem,
πρᾴοις
, merito probarunt alii.
1600
1601.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-915
σοὶ Libri
ἦ σὺν
vel
σὺν
et
ἐμοὶ
vel
ἐμοῦ
.
1601
1602.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-916
οὖν Hoc dicit, tu scilicet mihi rex Argivorum eris. De his particulis
ἦ δή
videndi Seidlerus ad Iph. Taur. v. 1304. et Schneiderus ad Platonis Civit. I. p. 36. Libri
οὖν
vel
οὖν
.
1602
1603.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-917
τῷδε βουλεύσας
τῷδ᾽ ἐβουλεύσας
Vict. et, ut videtur, Farn.
τῶδε βουλεύσας
Ven. Flor.
1603
1604.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-918
NA De iterato
οὐκ
vide Reisigium in Comm. crit. ad Oed. Col. p. 239. Signum interrogandi, quod in fine huius versus positum est, rectius tolli videtur.
1604
1605.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-919
σοφός Male Auratus
σοφῆς
, hunc versum choro continuandum ratus.
1605
1606.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-920
NA
ἐχθρὸς ἢ παλαιγενὴς, ἐκ τῶνδε· τοῦδε
Vict.
ἐχθρὸς. ἢ παλαιγενὴς ἐκ τῶνδε, τοῦδε
Farn.
ἢ παλαιγενής
etiam Ven. Flor. Auratus
ἦν π.
, Schützius
ᾖ
, Bothius
ὤν
, Porsonus
ἦ
, coli signo in fine versus posito. Receptum
ἦ
in editionibus novissimis. Ego autem, inquit, suspectus eram veteris inimicitiae,
ὕποπτος ἢ ἐχθρὸς ὤν
. Deinde Iacobus et Pearsonus
ἐκ τῶν δὲ τοῦδε χρημάτων
, quod fere probarunt editores, vereor ne non recte. Nimis enim abrupta opum Agamemnonis mentio, quibus sic demum recte se fretum dicere poterat Aegisthus, si eas nunc suas esse significasset. Quare olim mihi in mentem venerat scribendum esse
ἐκ τῶνδε δ᾽ ἐγχειρημάτων
. Sed postea vidi lacunae notatione non solum defendi scripturam librorum, sed etiam versuum rationem antitheticam salvam praestari. Cohaerebat oratio, nisi fallor, hoc fere modo,
ὥςτ' ηὐλαβεῖτ᾽ ἄν. νῦν δ᾽ ἐγὼ κρατῶν δόμων ἐκ τῶνδε τοῦδε χρημάτων πειράσομαι ἄρχειν πολιτῶν.
1606
1609.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-921
πολιτῶν Scaliger et Pearsonus
πολιτῶν
in
τὸ λοιπόν
mutatum volebant.
1609
1610.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-922
βαρείαις Mirabiles sunt ellipses quibus viri docti hoc
βαρείαις
explicare adnisi sunt. Quod ante pedes est dici debebat, dixitque in glossario Blomfieldius, ex re ipsa verboque hoc
ζεύξω
cogitandum esse
ζεύγλαις
. Sic in Aeschinis oratione in Ctesiph. §. 43. quum plerique codices praebeant
μείζοσι τιμᾶσθαι
, facile apparet additum
τιμαῖς
interpreti deberi. Pessimam Pauwi coniecturam,
οὔτι μοι
, receperunt Porsonus, Blomfieldius, Boissonadus, Dindorfius.
σειραφόρον
σειρασφόρον
Flor. Vict.
σειραφόρον
recte Ven. Farn. cum Polluce, cuius verba statim afferam.
1610
1611.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-923
κριθῶντα Recte libri
κριθῶντα
. Pollux VII. 24.
τὸ μέντοι ὑπερεμπεπλῆσθαι καὶ ὑπερκεκορέσθαι ὑπερμαζᾶν ἀπὸ τῆς μάζης ἔλεγον οἱ παλαιοί, οἱ δὲ νέοι κριθιᾶν ἀπὸ τῶν ὑποζυγίων· Αἰσχύλος μὲν γὰρ εἴρηκε “σειραφόρον” τε καὶ “κριθιῶντα
(sic vulgo: Bekkerus
κριθῶντα
)
πῶλον, Σοφοκλῆς δέ ἕως ὅτου κριθώσης ὄνου
(vulgo
οἴνου
).” Inconsiderate Blomfieldius eumque secutus Wellauerus
κριθιῶντα
non solum metro, sed etiam analogiae repugnare dicunt. Utrumque verbum probum est, sed confudisse videtur Pollux, homo levissimus. Nam
κριθιῶν
dicuntur equi qui morbo hordeationis affecti sunt,
κριθῶν
autem qui bene pasti ferociunt. Non satis distinxit haec Butmannus in Lexilogi vol. II. p. 173. Illud tamen recte Pollux, recentiores
κριθιῶν
eo quo indicat significatu dixisse. Certe in Apollonii Lexico Homerico
ἀκοστήσας
explicatum dicitur a quibusdam per
κριθιάσας
. Blomfieldius temere excogitavit
κριθοῦν
, quum in glossario
κριθώσης
scribi in Sophoclis apud Pollucem verbis voluit. Pridem viderunt viri docti
ὄνου
ibi scribendum esse, ediditque ita Bekkerus. Versus fuit trimeter, ad hunc fortasse modum scriptus antequam excideret verbum,
ἕως ὅτου ψαύσειε κριθώσης ὄνου.
Cleanthes apud Stobaeum VI. 20. dubitari potest an cum morbi quadam significatione usus sit illo verbo hisce in versibus,
πόθεν πότ' ἆρα γίνεται μοιχῶν γένος; ἐκ κριθιῶντος ἀνδρὸς ἐν ἀφροδισίοις.
Porro in Aeschyli versu libri
ὁ δυσφιλὴς κότῳ
. Scribendum esse
σκότῳ
vidit Auratus: unde Stanleius, ut antea Scaliger,
δυσφιλεῖ σκότῳ
, quod receperunt Schützius et Porsonus. Recte Blomfieldius ceterique in
ὁ δυσφιλὴς σκότῳ
acquieverunt. Comparavit cum Aeschyli verbis Scaliger ad Varr. de re rust. p. 246. haec Pacuvii in Doloreste,
nam te in tenebrica saepe lacerabo fame clausum, et fatigans artus torto distraham.
1611
1612.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-924
σύνοικος
ξύνοικος
Flor. Farn. Vict.
σύνοικος
Ven.
1612
1614.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-925
ἀλλὰ σὺ γυνή Libri
ἀλλὰ σὺν γυνή
. In Farn. glossa
σοὶ δεσπότῃ
. Canterus
ἀλλὰ σὲ γυνή
. Spanhemius, Heathius, Schützius, Blomfieldius, alii
ἀλλὰ νιν γυνή
. Servarunt
σὺν
Porsonus et Scholefieldius, vereor ne non recte. Certe exemplum requiro sic in media oratione positae praepositionis.
1614
1616.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-926
ἆρά που
ἆρά που
Farn. Hoc dicit, vivitne alicubi Orestes? Loquitur autem coryphaeus aversus ab Aegistho, conversus autem ad alterum hemichorium. Alioqui non
τοίνυν
, sed
ὑμῖν
diceret.
1616
1619.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-927
κοὺ λέγειν Libri
ἀλλ' ἐπεὶ δοκεῖς τάδ᾽ ἔρδειν καὶ λέγειν, γνώσῃ τάχα
. Auratus
δοκεῖ
, quod recepit Blomfieldius. Non mutandum esse
δοκεῖς
intellexissent, si considerassent verba quae languidissima ac plane inepta in libris leguntur,
καὶ λέγειν
. Scripsit Aeschylus
κοὺ λέγειν
. At, inquit Aegisthus, quoniam factis, non dictis pugnaturus videris, statim cognosces —. Non eloquitur sententiam, gestu se gladium stringere velle significans. Excidit autem post hunc versum is quo chorus ad haec respondebat.
1619
1621.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-928
NA Libri hunc et sequentem versum choro tribuunt. Quos quum olim sequerer, erravi quum inter eos medium interiisse putavi Aegisthi versum, quo ille quod dicere occoeperat ad finem perduceret. Stanleius versus 1619-1622. Aegistho, 1623. choro, 1624. rursum Aegistho tribuendos censebat. Eum secutus est Boissonadus,
λοχίτας
satellites esse Aegisthi monens ut in Choephoris v. 755. afferensque etiam Soph. Oed. R. v. 751. Adnotaverat, opinor, tale quid Hesychius, apud quem quod legitur
λοχίτης, ἐνεδρευτής, βασιλεύς
, sic corrigendum videtur,
λοχίτης, ἐνεδρευτής, ὑπηρέτης βασιλέως
. Illud recte Stanleius et Boissonadus viderunt, hunc versum Aegisthi esse: sed in ceteris libros sequi debebant. Absurdum est enim Argivis mortem portendi, quod omen in Aegisthum expetere, qui Agamemnonis necem capite luiturus erat, oportebat.
1621
1623.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-929
ἀλλὰ μὴν κἀγὼ
ἀλλὰ μὴν κἀγὼ
Porsonus. Libri
ἀλλὰ κἀγὼ μήν
.
πρόκωπος Deinde
πρόκωπος
Ven. Vict.
πρόκοπος
Flor.
πρόκοπτος
Farn.
1623
1624.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-930
αἱρούμεθα Libri
ἐρούμεθα
. Servavit hanc inusitatam futuri formam Porsonus. Stephanus male
ἑλούμεθα
. Schützius
αἱρώμεθα
, quod receperunt Blomfieldius et Scholefieldius. Verissime Auratus, Canterus, Tyrwhittus
αἱρούμεθα
, sed Tyrwhittus tamen falso argumento usus, quod scholiastes ad
τὴν τύχην
adscripserit
τὸν οἰωνὸν δηλονότι
. Nam ista scholiastae adnotatio non ad
τὴν τύχην
, sed ad
δεχομένοις
pertinet. Id Elmsleius si animadvertisset, non adnotasset ad Tyrwhitti observationem pro
θανεῖν
hoc in versu scribendum videri
κτανεῖν
. Immo necessario repetendum est verbum illud quod dixerat Aegisthus: accipimus omen, quod te mori non dubitare dixisti, et capimus nobis fortunam. Activo verbo Aeschylus usus est in Suppl. v. 365.
ἀμηχανῶ δὲ καὶ φόβος μ' ἔχει φρένας δρᾶσαί τε μὴ δρᾶσαί τε, καὶ τύχην ἑλεῖν.
1624
1625-1628.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-931
NA In libris hi versus hoc ordine leguntur,
μηδαμῶς ὦ φίλτατ' ἀνδρῶν ἄλλα δράσωμεν κακά. ἀλλὰ καὶ τάδ᾽ ἐξαμῆσαι πολλὰ δύστηνον ὁ ἔρως, πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν ἡματώμεθα.
Emendavi hunc versuum ordinem et huc retraxi versum qui in libris post v. 1635. alienissima in sede positus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα.
Versu 1625.
δράσωμεν
Vict. Codices
δράσομεν
. Proximo versu libri
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὕπαρχει· μηδὲν ἡματώμεθα
. Auratus
ὑπάρχει
et
αἱματώμεθα
. Et
ὑπάρχει
Scaliger quoque. Receperunt haec Porsonus aliique. Vossius cum eoque Stanleius legendum putabant
μηκέθ' αἱματώμεθα
, Blomfieldius
μηδ᾽ ἔθ' αἱματώμεθα
. In adnotatione ad interpretationem Humboldti, quoniam hi trochaei aperte ex lacero atque attrito codice descripti sunt, ut qui descripsit non omnia legere potuisse videatur, scribendum conieceram
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει μηδὲν ᾑματωμένοις
, non recte: nam id
μηδὲν αἱματουμένοις
potius scribendum esset. Nunc, loco versus mutato, scripsi
πημονῆς ἅλις δ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν αἱματώμεθα.
Versu 1627. Libri
δύστηνον ὁ ἔρως
. Egregia Schützii emendatio,
δύστηνον θέρος
, merito assensum tulit editorum, quamquam quae sententia esset horum verborum omnes iuxta Schützium non satis intellexisse video. Omnes enim, prorsus neglecto
πολλά
, sic interpretantur ac si diceret Clytaemnestra haec quoque perpetrasse tristis messis est. At hoc illa dicit,
ἀλλὰ καὶ τάδε πολλά ἐστιν ἐξαμῆσαι δύστηνον θέρος
, sed haec quoque satis multa sunt, ut inde tristem messem metamus. Praesagit enim vindictam interfecti Agamemnonis. Absolvitur sententia eo versu quem huc revocatum addidi. Is in Flor. Farn. Vict. ita scriptus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
. In Ven. etiam in medio versu lacuna est, hoc modo,
σώφρονος γνώμης κρατοῦντα.
Stanleius, quum Casaubonus
ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
scribendum coniecisset, hunc versum ita explebat,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα δύςφορον
. Pro hoc ultimo verbo Porsonus aliique asteriscos posuerunt. Ac profecto
δύςφορον
non scripsit Aeschylus. Posui quod eum scripsisse veri non dissimile est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντ᾽ αἶσχος μέγα.
Itaque haec est sententiarum ratio, nequaquam faciamus alia mala, sed vel haec satis multa sunt ut malam messem metamus, prudentis autem consilii expertem esse regnantem probrum est.
1629.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-932
στεῖχε καὶ σὺ χοὶ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους Libri
στείχετε δ᾽ οἱ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους τούσδε
. Scaliger, deleto
τούσδε
, legebat
στείχεθ' οἱ γέροντες εἴσω
. Pro illo
εἴσω
Porsonus
ἤδη
posuit. Auratus
στείχεθ' οἵδε δ᾽ οἱ γέροντες
. Wakefieldii in Silva critica I. p. 60. aliorumque coniecturas sciens praetereo. Blomfieldio placebat
στείχετ᾽ ἤδη δ᾽ οἱ γέροντες
, quod recepit Scholefieldius. Illud vero mirum est, quod idem Blomfieldius Heathii inventum amplexus est,
πρὸς δόμους, τετρωμένους πρὶν παθεῖν
, probatum Elmsleio quoque. At
πρὸς δόμους πεπρωμένους
non dubitandum videtur quin verum sit: sed hoc participium, quo destinata cuique et propria domicilia significantur, non aliter aptum est huic loco nisi si simul ad regiam domum refertur, quae iam Aegistho, ut regi, sicuti senibus privatae domus, iusta sit habitatio. Ex quo colligi potest, id quod etiam res ipsa docet, Aegisthum non minus quam senes in suas quosque domos se recipere iuberi, plane ut in Oedipo rege v. 637.
οὐκ εἶ σύ τ' οἴκους, σύ τε, Κρέων, κατὰ στέγας;
Itaque scribendum erat
στεῖχε καὶ σὺ χοὶ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους.
Vidit hoc etiam Franzius.
1629
1630.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-933
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντες καιρὸν
Flor.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντα καιρὸν
Ven. Farn. Vict. Deinde
ἐπράξαμεν
Flor. Farn. Vict.
ἐπραξάμην
Ven. Heathius ingeniose
στέρξαντας αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Et
στέρξαντας
probabat Elmsleius, assentiens ille Blomfieldio in
αἴρειν
, qui sic scripsit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντας· αἴρειν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, obsequentem nactus Scholefieldium. Nimia profecto mira. Quis enim haec intelligat? Adhibuit quidem Blomfieldius Euripideae Electrae versum 942.
ἢ μὲν γὰρ ἀεὶ παραμένουσ' αἴρει κακά
. Sed haec verba sunt sine sententia. Recte Tyrwhittus scribendum vidit
αἴρει κάρα
. De natura loquitur Euripides, praestantiore divitiis, quae caput tollat, quod stabilis sit et permanens. In Aeschyli versu olim conieci scribendum esse
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ' ἄκαιρα
, et nullius litterae mutatione facta Bothius
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ᾽ ἄκαιρον
. Verum tamen neque haec vera esse, nec, si quis, quod haud inelegans est,
ἄρξαντ' ἀκαίρων
scribi vellet, codicis Florentini scriptura,
ἔρξαντες
, monstrat, quae quin vera sit vix dubitari posse arbitror. Nam et nominativus magis quam accusativus cum praecedentibus congruit, et pluralis positus est aptissime, quo ad solos senes haec admonitio referatur, et tritissimum illud
παθεῖν ἔρξαντα
recte caret inutili additamento
ἄκαιρα
, et denique iste
ἔρξαντες
efficitur ut illa nimis superba sententia,
χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, molliri debeat alius vocabuli intercedente vinculo. Ac valde quidem arrideat fortasse quod Lobeckio Pathol. proleg. p. 248. placuit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες· αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Probabilius tamen mihi videtur scripsisse Aeschylum
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
Sic loquitur mulier, i et tu et vos, senes, vestras domos, priusquam vim patiamini. Sufficere oportebat quae passi sumus. Sin nondum satis est hisce malis, accipiemus, dei si nos gravis ira infortunio plectet. Hoc modo quum loquitur, neque asseverat oportuisse Agamemnonem interfici, sed permittit iudicio aliorum, et, si iniuste necatus sit, diis relinquendum esse vindictam monet.
1630
1631.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-934
εἰ δ᾽ ἔτ᾽ οὐ μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις, δεχοίμεθ᾽ ἂν Libri
εἰ δέ τοι μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις γ' ἐχοίμεθ' ἄν
. Auratus
εἰ δέ τῳ μόχθων δέοιτο
vel
μέλοιτο
. Alii quae coniecerunt adeo nec Graeca sunt neque intelligi possunt, ea ut referre pigeat. Humboldtus quid vertendo expressisset non recte assecutus est Wellauerus. Expressit ille meam emendationem, quam ad eius interpretationem non adscripsi,
εἰ δ᾽ ἔτ᾽ οὐ μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις, δεχοίμεθ᾽ ἂν δαίμονος χολῇ βαρείᾳ δυςτυχῶς πεπληγμένοι.
De sententia dictum est ad versum praecedentem.
Ἔτ' οὐ
habet Sophocles Trach. v. 116.
ἔτ' οὐδέν
idem in Philocteta v. 1217.
Οὐ
vero hic, non
μή
, dici debuit, quia
οὐχ ἅλις
per se unam notionem efficiunt, neque negatio ad particulam conditionalem pertinet.
1631
1632.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-935
χολῇ
χολῇ
recte Vict. et, ut Franzius ait, Flor.
χηλῇ
Farn. et, ut Franzius ait, Ven. quod videtur monachi esse cui imago diaboli obversabatur. Neque enim potest defendi his quae in Persis v. 510. leguntur,
ὦ δυσπόνητε δαῖμον, ὡς ἄγαν βαρὺς ποδοῖν ἐνήλλου παντὶ Περσικῷ γένει
.
πεπληγμένοι
πεπληγμένοις
Ven.
1632
1634.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-936
ἀπανθίσαι Non inepta est Wakefieldii coniectura
ἀκοντίσαι
. Sed recte tamen dictum videtur
ἀπανθίσαι
, quod idem fere est ac
δρέψασθαι
.
1634
1635.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-937
δαίμονος Libri
δαίμονας
. Casauboni et, nisi fallor, Aurati quoque emendatio
δαίμονος
inde a Schützio merito recepta est. Post hunc versum in libris hic versus legitur,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
, quem post v. 1627. collocavi.
1635
1636.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-938
προσσαίνειν
προσσαίνειν
Ven. Farn.
προσαίνειν
Flor. Vict.
1636
1637.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-939
NA Huic versui in Flor. Clytaemnestrae persona praefixa est. Aegistho recte eum tribuunt Farn. Vict.
1637
1639.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-940
θνῄσκοντος ἀνδρός Speciosa, nec tamen necessaria est Aurati coniectura,
φεύγοντος ἀνδρός
.
1639
1640.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-941
1642.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-942
θαρρῶν
θαρσῶν
Porsonus. Libri
θαρρῶν
.
ὥςτε Deinde
ὥςτε
Canterus et Scaliger. Libri
ὥςτε
. De proverbio v. ad Pers. v. 757.
1642
1643-1644.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-943
ἐγὼ ... καλῶς In libris hi versus sic scripti sunt,
μὴ προτιμήσῃς ματαίων τῶνδ᾽ ὑλαγμάτων καὶ σὺ θήσομεν κρατοῦντε τῶνδε δωμάτων.
omissis postremis utriusque versus vocibus. Ex scholiasta et ipsa iubente sententia addendum viderunt
ἐγὼ
Canterus,
καλῶς
Heathius. Facit Clytaemnestra finem tragoediae, quoniam chorus, cuius alias hoc officium esse solet, susceptis hac in scena actoris partibus non recte potuit ad perorandum adhiberi. Ad id aptior erat Clytaemnestra, quae nunc quidem, postquam explevit suum in Agamemnonem odium, vacuum motu animum habens, idonea videbatur ad componendam rixam quae est inter Aegisthum et chorum exorta. Subscriptum in Flor.
καὶ νῦν πάρεστιν ἀγαμέμνονος τέλος
, in Ven.
τέλος ἀγαμέμνονος
.