1124-1125.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-674
δυσαλγεῖ τύχα, μινυρὰ φοβερόθρου, θαύματ᾽ ἐμοὶ κλύειν.
δυσαγγεῖ
Flor. Farn. Vict. Canterus et Scaliger emendarunt
δυσαλγεῖ
. Tum
μίνυρα κακὰ θρεομένας
Farn.
μινύρα κακὰ θρεομένας
Vict. Recentiores emendato accentu
μινυρά
, ut in Ven. est. Deinde
θραύματ'
Ven. Flor. Vict. quod defendere ausus est Wellauerus. Canterus coniiciebat
τραύματ'
. Auratus recte
θαύματ'
, idque est in Farn. Blomfieldius, qui eiecit
κακά
, quod et Schützio et Seidlero de vers. dochm. p. 172. et mihi in Elem. doctr. metr. p. 279. placuerat, ipse secum pugnare videtur, qui modo adnotaverit, in dochmiacis huius scenae syllabas syllabis respondere. In sententia quum nihil reprehendi possit, sive
μινυρὰ θρεομένας
, sive
μινυρὰ κακὰ θρεομένας
legitur, solo de metro dubitatio est. Obiter moneo, quod quaerit Blomfieldius, quoniam
θροῦμαι
inusitatum tragicis dixerim, num usitatum sit
θρεῦμαι
, parum considerate quaesitum esse: nam
θρεῦμαι
in Sept. c. Th. v. 78. aliquot codices praebent. Igitur si de metro agitur, neque his,
μινυρὰ θρεομένας
, credibile est Aeschylum in antistrophico versu opposuisse
γοερὰ θανατοφόρα
, ultima dochmii soluta, neque si iambico numero scriberet
μινυρὰ κακὰ θρευμένας
, ultimam posuisse brevem in
γοερὰ θανατηφόρα
. Atque in antistrophico versu quum vix quicquam, si a dubia tertia in
θανατοφόρα
discesseris, mutari possit, vitium esse in stropha censendum erit. Quod vitium ortum esse puto ex adscripta interpretatione, quum Aeschylus sic fere scripsisset,
δυςαλγεῖ τύχα, μινυρὰ φοβερόθρου, θαύματ᾽ ἐμοὶ κλύειν.
Πέπληγμαι ὅπως δάκει φοινίῳ
quoniam idem est atque
ἐκπλήττομαι, φοβοῦμαι
, constructum est cum accusativis.
1126.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-675
πόλεος ὀλομένας
πόλεος ὀλομένας
Porsonus.
πόλεος ὀλομένας
Ven. et, ut puto, Flor.
πόλεος ὀλουμένας
Farn.
πόλεως ὀλουμένας
Vict.
1126
1129.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-676
ἐπήρκεσαν Blomfieldius, quod ei librorum scriptura,
ἐπήρκεσαν
, insolentem visa erat constructionem habere,
ἐπήρκεσεν
edidit. Sed
ἐπαρκεῖν
suppeditandi significatu cum accusativo etiam in prosa oratione construitur.
1129
1130.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-677
τὸ μὴ Blomfieldius, a me in errorem inductus,
τὸ μὴ οὐ
dedit. V. ad Vigerum p. 800.
ἔχειν
ἔχει
Canterus, et sic Farn.
ἔχειν
Vict. et sic, ut videtur, Ven. Flor.
1130
1131.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-678
θερμὸν οὖς Libri
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ' ἐμπέδῳ βαλῶ
. Casaubonus aliique certatim
ἐν πέδῳ
. Hoc recepto Blomfieldius ad
βαλῶ
suppleri vult
ἐμαυτήν
, afferens ex Cyclope Euripidis v. 571.
εἰς ὕπνον βαλεῖς
. Legitur ibi
κἂν μὲν σπάσῃ γε δαιτὶ πρὸς πολλῇ πολύν, τέγξας ἄδιψον νηδύν, εἰς ὕπνον βαλεῖς· ἦν δ᾽ ἐκλίπῃς τι, ξηρανεῖ σ᾽ ὁ Βάκχιος.
Sed recte Musgravius scribendum censuit
βαλεῖ
. Deinde vero non patet, quomodo
θερμόνους
recte dictum sit, si
ἐν πέδῳ βαλῶ
significet prosternar: ita enim
ἡ θερμόνους
dictum oportebat. Quae vox si recte se habet, addi debuit quod facere calente animo posset Cassandra. Unde coniici possit scribendum esse
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ᾽ ἐμπελῶ σάλῳ
, sive, quod etiam aptius,
θερμόπους
. Lachmannus in libro de choricis systematis p. 106. coniecit
θερμονάς
, quod significaret
θερμὸν αἷμα
. At ut vox ista, quamvis alibi non inventa, ferri possit, non illa tamen calidum sanguinem esset significatura. Lenissima est Canteri coniectura,
θερμὸν οὖς
, etsi
θερμόνους
per se minime reprehendi potest, dictum illud sic ut in Antigona v. 88.
θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις
. Si scripsit poeta ut Cantero visum, locutus est ut Euripides in Bacchis ν. 682.
εἶδον δὲ πᾶσαι, κώμασιν παρειμέναι, αἳ μὲν πρὸς ἐλάτης νῶτ᾽ ἐρείσασαι φόβην, αἳ δ᾽ ἐν δρυὸς φύλλοισι πρὸς πέδῳ κάρα εἰκῇ βαλοῦσαι σωφρόνως.
1131
1132.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-679
προτέρους Libri
προτέροις
. Correxit Pauwius.
1132
1133-1135.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-680
καί τίς σε κακοφρονῶν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων μελίζειν πάθη γοερὰ θανατοφόρα.
καὶ τίς σε καὶ κακοφρονεῖν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπιτνῶν
Vict. Secundum
καί
, quod deleri iusseram, omittunt Ven. Flor. in quibus
ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων
scriptum est. Primum delevit Triclinius, cuius foeda interpolatio est in Farn.
τίς σε καὶ κακοφρονεῖν δαίμων ποιεῖ ὑπερβαρὺς ἐμπιτνῶν.
Apparet cur in strophico versu
νεογνός
bisyllabum esse voluerit. Scribendum esse
κακοφρονῶν
Schützius vidit, cui etiam Triclinianum illud
ὑπερβαρύς
in mentem venerat, quod Blomfieldio paullo melius visum est, non cogitanti quid esset inter has formas discriminis. Non est autem interrogativum
τίς
admittendum, sed, ut Butleri monitu Blomfieldius fecit,
καί τίς σε
scribendum. Itaque sic hi versus scribendi sunt,
καί τίς σε κακοφρονῶν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων μελίζειν πάθη γοερὰ θανατοφόρα.
In Farn. scriptum est
θανατηφόρα
. Ceteri
θανατοφόρα
. Lobeckius ad Phryn. p. 651. hanc formam
θανατηφόρος
solam usurpatam esse a veteribus censebat, et utitur ea Aeschylus Choeph. v. 364. Hic altera vera videtur.
1138.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-681
νύμφης
νύμφας
Ven. Flor. Vict.
νύμφης
,
α
eo superscripto compendio quo
ας
significatur, Farn. Restituerat
νύμφης
Porsonus.
1138
1140.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-682
ἐσάξειν
ἐσήξειν
Vict.
ἐς ἥξειν
Flor. Farn. Blomfieldius cum Bothio legendum putat
ἐσάξειν
.
1140
1141.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-683
κλύζειν Libri
κλύειν πρὸς αὐγάς
. Schützii coniecturam,
κλύξειν
, receptam a Porsono aliisque, occupaverat Auratus. Erravit autem Auratus, quum
πρὸς ἀκτάς
scribi volebat, et peius etiam Blomfieldius, cui coniici posse videbatur
πρὸς αὐτάς
. Hoc dicit, iam vaticinia mea non amplius obscura erunt, sed aperta venient, ut, tamquam unda, hoc malo (suum dicit) multo gravius, Agamemnonis caedes, in claram solis lucem proruat.
1141
1144.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-684
ῥινηλατούσῃ
δινηλατούσῃ
, ut Auratus coniecerat, Farn.
ῥινηλατούσῃ
Ven. Flor.
λαβοῦσῃ
Vict.
1144
1146.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-685
σύμφθογγος
χορὸς σύμφθογγος
Ven.
σύμφθογγος
Flor. Incredibilia interpretes quidam hic effuderunt. Tollenda virgula post
σύμφθογγος
. Cohaerent enim
σύμφθογγος οὐκ εὔφωνος
. Hoc enim tectum, inquit, numquam relinquit chorus consonus malis vocibus: non enim fausta canit. Ac profecto humano sanguine, ut audacior fieret, hausto manet in domo non exterminabilis cognatarum festivitas Furiarum, canuntque aedibus assidentes carmine primaevum scelus, per vicesque abominantur torum fratris infestum corruptori.
1146
1149.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-686
1150.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-687
1151.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-688
πρώταρχον
πρώταρχον
Farn. Vict.
πρώταρχος
Ven. Flor. Quod Blomfieldius dicit, Pauwium coniungere
ἀπέπτυσαν εὐνὰς ἀδελφοῦ
, sed praestare
ἀπέπτυσαν
absolute vel elliptice sumere, bis falsum est. Non Pauwii illud inventum est, sed omissa in editionibus Vict. Cant. Stanl. post
ἀπέπτυσαν
interpunctio etiam qui ante Pauwium fuerunt recte haec accepisse monstrat. In medio autem si dictum esset
ἐν μέρει δ᾽ ἀπέπτυσαν
, et
εὐνὰς ἀδελφοῦ
ad explicandam
ἄτην
esset adiectum, mirum in modum frigeret hoc additamentum, nisi saltem
ἐν μέρει τ' ἀπέπτυσαν
scriberetur.
1151
1153.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-689
θηρῶ Libri
τηρῶ
. In Farn. glossa
ἐπιτηρῶ
. Primus
θηρῶ
edidit Canterus. Idem invenit Auratus.
1153
1155.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-690
τὸ μὴ εἰδέναι λόγῳ
ἐκμαρτύρησον
Ven. Flor. Vict.
καὶ μαρτύρησον
Farn. Deinde omnes
τό μ' εἰδέναι
. In Farn. adscripta glossa
τὸ ἐμέ
. Apertum est aut deesse negationem, aut ineptum esse
λόγῳ
, quod non magis hic referri potest ad
παλαιάς
, quam in Sophoclis Oed. R. v. 1394.
ὦ Πόλυβε, καὶ Κόρινθε, καὶ τὰ πάτρια λόγῳ παλαιὰ δώματα,
ubi cum
πάτρια
coniunctum
quae patria dicebamini
significat. Scribendum vero erat, ut Dobraeus quoque Adv. II. p. 25. vidit,
τὸ μὴ εἰδέναι λόγῳ
, quod est non, ut qui ex aliis acceperunt, parum, sed, ut qui ipsi viderunt, accurate scire. Euripides Heracl. v. 5.
οἶδα δ᾽ οὐ λόγῳ μαθών
, et in fr. 1. Melanippae
Ζεύς, ὅςτις ἐστίν, οὐ γὰρ οἶδα πλὴν λόγῳ κλύων
. Sophocles Phil. v. 676.
λόγῳ μὲν ἐξήκουσ', ὄπωπα δ' οὐ μάλα
. Et Aeschylus supra v. 825.
οὐκ ἄλλων πάρα μαθοῦσ᾽, ἐμαυτῆς δυςφόρον λέξω βίον
. Verbum
ἐκμαρτύρησον
, quod proprie de testimonio absentis dicitur, sic accipiendum est ut sit de absente, quum mortua ero, testare.
Προὐμόσας
autem dicit, quia nunc iurare, antequam eveniant vaticinia sua, iubet.
1155
1157.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-691
ὅρκου πῆγμα Libri
ὅρκος πῆμα
. Aurati emendationem,
ὅρκου πῆγμα
, cum aliis recepit Blomfieldius, spreto, quod Porsonus dedit,
ὅρκος, πῆγμα γενναίως παγέν
, scilicet quia negabat
πῶς ἄν
apud Aeschylum
utinam
significare. At inepte addidisset Aeschylus
γενναίως παγέν
, si quaereret chorus, quid prodesse iusiurandum posset. Hoc potius dicit, atque utinam iusiurandum, firmamentum generose firmatum, medelam afferre possit! quo indicat, quamvis sanctissimum iusiurandum tamen nihil profuturum esse.
1157
1158.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-692
παιώνιος
παιώνιον
Ven. Flor. Vict.
παιώνιος
Farn. Elmsleio teste, non enim adnotavit Bekkerus. Praestat fortasse
παιώνιος
.
θαυμάζω δέ σε Deinde
θαυμάζω δέ σε
, ut Blomfieldius ait, scribendum coniecit Auratus.
1158
1159.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-693
περάν τε Permira est Blomfieldii adnotatio, “Elmsleius ad Sophocl. Oed. T. 867. citat
πόντου πέρα τραφεῖσαν
, nescio quare, quum satis recte dicatur
πέραν
pro
κατὰ πέραν
, quae vox occurrit v. 183.
Χαλκίδος πέραν ἔχων
.” Si
πέραν
et illic (v. 178.) et hic substantivum esse putaret, Supplicum v. 249. afferre debebat,
τίς γὰρ ἐλθὼν ἐκ πέρας Ναυπακτίας
. At
πέραν
in utroque Agamemnonis versu adverbium est, quod hic quidem nullo pacto
πέρα
dici potuit. V. ad Soph. Oed. Col. v. 885. Ceterum inanes interpretum de sequentibus verbis dubitationes iam olim sustuli remota quae post
πόλιν
posita erat virgula. Miror, inquit, te transmarinam de peregrina urbe sic loqui ut si praesens fuisses.
1159
1161-1164.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-694
NA Hi versus hoc ordine vulgo leguntur,
ΚΑ. μάντις μ' Ἀπόλλων τῷδ᾽ ἐπέστησεν τέλει. προτοῦ μὲν αἰδὼς ἦν ἐμοὶ λέγειν τάδε. ΧΟ. μῶν καὶ θεός περ ἱμέρῳ πεπληγμένος; ἁβρύνεται γὰρ πᾶς τις εὖ πράσσων πλέον.
Ordinem a me restitutum, quem res ipsa poscit, secuti sunt Blomfieldius aliique. In Farn. vulgatus ordo est, sed ut ante
προτοῦ
et
ἁβρύνεται
chori, ante
μῶν
Cassandrae sit nomen adscriptum.
1164.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-695
ἁβρύνεται
ἁβρύνεται
Farn. Quod dictura erat vel certe in mente habebat Cassandra, nunc se infortunatam et propinquam morti non habere caussam cur celet ista, id chorus occupans dicit nimirum quivis fastidiosior est, quum prospera gaudet fortuna. At, inquit Cassandra, tamen, quamvis fastidiosa essem, ille urgebat, vehementem erga me spirans amorem. Similiter v. 1194. dicit
ἄσπονδον Ἄρην φίλοις πνέουσαν
. Non recte Auratus v. 1165.
ἐμοῦ
vel
ἐμὴν
scribendum putabat.
1164
1166.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-696
ἔχθεσιν Libri
ἔχθεσιν νόμων
. Elmsleius ad Aristoph. Acharn. v. 733. et ad Eur. Med. v. 1042.
ἔχθεσιν
scribendum contendit, recte, ut videtur. Sed quod pro
νόμων
coniecit Butlerus,
γάμων
, non debebat Blomfieldius recipere.
Νόμος
quid sit declarant haec Homeri Il. IX. 133.
μήποτε τῆς εὐνῆς ἐπιβήμεναι ἠδὲ μιγῆναι, ᾗ θέμις ἀνθρώπων πέλει, ἀνδρῶν ἠδὲ γυναικῶν,
quae paene iisdem verbis repetuntur v. 275. et XIX. 176.
1166
1170.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-697
ἄνατος Libri
ἄνακτος
. In Farn. glossa
ἤγουν πῶς ὀργῆς ἐπειράθης τοῦ Ἀπόλλωνος
. Canterus
ἄνατος
emendavit: item Dawesius Misc. crit. p. 234. (418. ed. Kidd.). Male vero Schaeferus in Melet. crit. p. 137. hunc versum afferens
Λοξίου
exhibuit. Blomfieldius quum legendum censebat
Λοξίου κότου
, non cogitavit id propter insuavem sonum consulto declinasse poetam videri.
1170
1171.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-698
οὐδέν πω Libri
οὐδὲν οὐδέν
. Emendavit Canterus.
1171
1175.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-699
φροιμίοις δυςφροιμίοις
φροιμίοις ἐφημίοις
Ven. Flor. et ad ultimam syllabam
οις
supra adscripto
οις
Farn.
φροιμίοις ἐφημίοις
Vict. Alii alia coniecerunt, quae non est operae pretium commemorare. Apparet vocabulum quod Aeschylus scripserat intercidisse eo quod oculi librarii aberraverunt ad sequentis versus finem. Quid scripserit Aeschylus certo dici non potest: posui quod optimum videretur,
φροιμίοις δυςφροιμίοις
.
1175
1176.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-700
μαρτύριον ὁρᾶτε; Habent libri
μαρτύριον ὁρᾶτε
. Recte autem in edd. vett. interrogandi signum appositum est. Schützio
ὁρᾶτε
imperativus esse videbatur. Aptior et fortior est ad animos commovendos interrogatio. Nam si iubet videre, spectatores quoque oculos illuc advertunt, quumque nihil conspexerunt, tum demum solam illa fatidicam virginem cernere intelligunt. Si autem interrogat, ipsa quaestio statim prodit ipsam videre quod alii non videant: quo statim horror animos corripit.
1176
1178.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-701
NA Copula nulla posita, quia declarantur praegressa. Male Blomfieldius virgulam posuit post
παῖδες
. Non enim
φαιδροί
pertinere potest ad
θανόντες πρὸς τῶν φίλων
, quia in occisis non apparet a quibus sint occisi, sed refertur ad
παῖδες
, quasi pueri videntur. Fregit vim dicti Schützius, vertens pueri mihi apparent. Non sibi, sed quisquis illam imaginum umbram cernere possit, pueros videri significat.
1178