μολπάν, ἀλκᾷ σύμφυτος αἰών
μολπάν
etiam M. Deinde omnes libri
ἀλκὰν σύμφυτος αἰών
. Scholiastes
ὁ γὰρ σύμφυτός μοι αἰών, ὃ ἐστι τὸ γῆρας, διὰ τὴν εἰς θεοὺς πειθὼ μολπήν μοι καὶ ἀλκὴν καταπνεῖ. ὅ ἐστιν, εἰ καὶ γέρων εἰμί, ὅμως μέλψω τὰ γεγονότα· πέποιθα γὰρ ὅτι εἰς πέρας αὐτὰ ἄξουσιν οἱ θεοί.
Patet haec neque cum verbis poetae congruere, nec, si congruerent, aptam sententiam praebere. Non minus inepta sunt quae recentiores, vel ut similem sententiam extunderent interpretando, vel temere coniectando attulerunt. Quid dici oporteat, res ipsa monstrat. Nam chorus quum dicit adhuc mihi fiducia cantum inspirat, quo augurio suscepta sit expeditio, quid aliud indicat quam adhuc se confidere ratum fore augurium? Cur autem adhuc? Nempe quia destinatum tempus nondum est exactum. Ex quo manifestum est ad
πειθώ
per appositionem adiectum fuisse id quo niteretur ea fiducia. Quare scripsi
ἀλκᾷ σύμφυτος αἰών
. Saepe
ἀλκή
pugnam et bellum significat, ut in Sept. ad Th. v. 855. Bello autem
σύμφυτος αἰών
tempus est coniunctum cum eo, satis usitato genere dicendi. Sophocles Oed. C. v. 7.
στέργειν γὰρ αἱ πάθαι με χὦ χρόνος ξυνὼν μακρὸς διδάσκει.
Oed. R. v. 1082.
οἱ δὲ συγγενεῖς μῆνές με μικρὸν καὶ μέγαν διώρισαν.
Ita Euripidi Herc. fur. v. 1293.
συγγενῶς δύστηνος ὤν
dicitur qui per omnem vitam infelix fuit. Saepe autem
σύμμετρος
eodem modo dicitur, ut in Choeph. v. 602. et in Oed. R. v. 1113. vel
συμμετρούμενος
, ut ibidem v. 73. 963. Aliter paullo, sed tamen non plane dissimiliter persona indutus
Αἰών
apud Nonnum VII. 9.
καὶ Διὶ παμμεδέοντι δυηπαθέων γένος ἀνδρῶν ἄμμορον εὐφροσύνης ἐπεδείκνυε σύντροφος Αἰών.
Insolentius autem Aeschylus
αἰῶνα
, aetatem, de spatio temporis dixit. Sic tamen etiam Apollonius IV. 1216.
ἀλλὰ τὰ μὲν στείχοντος ἄδην αἰῶνος ἐτύχθη
.