οὐκ ἔνι χώρᾳ
οὐκ ἔνι χώραι
Μ.
οὐκ ἔνι χώρᾳ
Farn. Vict.
οὐκ ἐνιχώρᾳ
Rob.
οὐκένι χώρᾳ
G.
οὐκένι χώρα
Ald.
οὐκ ἔνι χώρα
Turn.
οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
Bess. Frustra
οὐκ ἔνι χώρα
quum ab aliis, tum a Wakefieldio Silv. crit. II. p. 44. tentatum est. De formula
ἐν χώρᾳ, κατὰ χώραν
, quae usurpatur de iis quae firma suo loco stant sive, ut Horatii verbis utar, certa sede manent, videndi Valckenarius ad Herod. IV. 135. ad Theocr. Adon. p. 365. Ernestius ad Callim. h. D. v. 192. Boissonadus ad Eunap. p. 306. Αpud Callimachum est
πλαζομένη πελάγεσσι, πόδες δέ οἱ οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Similiter Pindarus Pyth. IV. 485.
ῥᾴδιον μὲν γὰρ πόλιν σεῖσαι καὶ ἀφαυροτέροις, ἀλλ᾽ ἐπὶ χώρας αὖτις ἕσσαι δυςπαλὲs δὴ γίγνεται
. Verum id non satis aptum hoc loco videtur, praesertim si
ν
scribitur. Id recte se haberet, si ullo pacto admitti posset scholiastae explicatio
τῷ τόπῳ ἐκείνῳ
. Nam
ἐνί
si legitur, omnis vis in hoc verbo est. Eatenus recte Boissonadus cum cod. Bess.
οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Sed id vix potest aliter defendi, quam ut tota formula ex epicis petita dicatur. Nam in Attico scriptore requirimus potius
οὐκ ἐν χώρᾳ
, neque tragici
ἐνί
alibi quam in melicis admisisse videntur. Equidem
χώρᾳ
intellexerim de loco et numero in quo quid habetur, ut apud Theognidem v. 151.
ὕβριν, Κύρνε, θεὸς πρῶτον κακὸν ὤπασεν ἀνδρί, οὗ μέλλει χώρην μηδεμίαν θέμεναι.
et v. 821.
οἳ δ᾽ ἀπογηράσκοντας ἀτιμάζουσι τοκῆας, τούτων τοι χώρη, Κύρν', ὀλίγη τελέθει.
Dicit igitur chorus non inest, non censetur in loco aliquo et numero.