87.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-52
πειθοῖ
πυθοῖ
Flor.
πειθοῖ
Farn. cum reliquis. Quod Blomfieldius scribendum coniecit,
πευθοῖ
, Scaliger primus coniecerat, probabile illud, sed ut non necesse sit
πειθοῖ
mutare.
θυοσκεῖς Turn.
θυοσκεῖς
, probatum Aurato, Vossio, Bentleio, Stanleio, Blomfieldio. In Farn. in quo
θυοσκινεῖς
, ut in ceteris libris, scriptum est, adscripta haec glossa est,
θύματα κινεῖς, πέμπεις
. Ibidem scholion
εὕρηται καὶ θυοσκοεῖς, ὡς ἀπὸ τοῦ θυοσκόος, ὁ διὰ θυσιῶν τὸ μέλλον κοῶν ἤτοι νοῶν. θύος γὰρ τὸ θύμα
. Hesychius
θυοσκεῖν, ἱεροῖς παρέχεσθαι, ἢ θεοῖς
, quod recte emendatur
ἱερὰ παρέχεσθαι τοῖς θεοῖς
. Eustathio assentitur Blomfieldius, p. 1626, 47. et 1905, 22.
θυοσκόος
a
κέω
pro
καίω
derivanti, licet posteriore loco, ut p. 1346, 36. 1601, 3. etiam alteram rationem, qua a
κοεῖν
dici voluerunt, sicut Etym. M. p. 457, 42. et Orion p. 73, 16. 102, 21. afferat. V. etiam schol. ad Il. XXIV. 221. Si recte se habet
θυοσκεῖν
, eadem haec analogia est quae in
βοηθεῖν, βοηθόος
. Sed si
θυοσκόος
non est a
θυοσκοέω
factum (ignorare autem videntur hoc verbum grammatici, qui
κοεῖν
pro fonte ponant), verbum esse debebit
θυοσκοεῖν
, ut recte scriptum sit in scholio codicis Farn.
θυοσκοεῖς
. Quis autem contendat non Hesychium quoque
θυοσκοεῖν
potius quam
θυοσκεῖν
scripsisse? Quamquam non probo Boissonadum, qui exhibuit quod Lobeckio ad Phryn. p. 523. in Aeschyli versu placebat,
θυοσκοεῖ
. Id saltem
θυοσκοιεῖς
scribendum erat. Pro
θυοσκόος
etiam
θνησκόος
ab Hesychio adnotatum est, quae nominis forma restituenda est Eustathio p. 1601, 3. Accedunt ad haec alia huius verbi vestigia apud Hesychium:
κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα· οἳ δέ, κόης
. Item
κοιᾶται, ἱερᾶται
, et
κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
. Quae quum ita sint, non ausus ego quidem sum tam dubia fide nisum
θυοσκεῖς
admittere, sed servandum duxi quod libri habent
θυοσκινεῖς
, etsi ne hoc quidem verbum aliunde innotuit. Videtur sic etiam Porsonus sensisse, qui nullam suspicionis notam apposuerit.
Θυοσκεῖς
si scripsit Aeschylus, decem habemus systemata, caditque Lindneri observatio, quam suam fecit 0. Müllerus, ternario numero procedere anapaestorum systemata. De eo invento dixi in Opusc. VI. p. 142.
87
90.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-53
NA Hunc versum editores nonnulli, in iisque Porsonus, Heathio suasore eiiciendum censuerunt. Non est cur damnetur. Omnium, inquit, in aris deorum ardet flamma, qui urbem regunt, superum, inferum, quique in caelo degunt, quique hominum negotiis adsunt. Praeterea ne idem quidem si significaretur hoc versu quod praecedente, reprehendi posset. Sic Sophocles Ant. v. 851.
οὔτε βροτοῖσιν οὔτ᾽ ἐν νεκροῖσιν μέτοικος, οὐ ζῶσιν, οὐ θανοῦσιν
. Quin ipse Aeschylus tuetur hunc versum, quum in Sept. ad Th. v. 254. dicat
χώρας τοῖς πολισσούχοις θεοῖς, πεδιονόμοις τε κἀγορᾶς ἐπισκόποις
. Quos ibi dicit
πολισσούχους
, eos hic
ἀστυνόμους
, quo modo
ἀστυνόμους ὀργάς
Sophocles Ant. v. 355.
90
91.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-54
δώροισι
δώροις
M. Marc. Bess. G. Flor. Ald. Rob.
δώροισι
Farn. Turn. Vict. Schol. Aristophanis ad Equitum v. 1317.
ἔθος ἦν τοῖς ἐν ἀγυιαῖς ἱσταμένοις θεοῖς ἐπὶ ταῖς ἐρχομέναις ἀγγελίαις θύειν, ὡς ἂν εἰ ἀγαθαὶ εἶεν, ἐπινεύσαιεν ταύταις, εἰ δὲ τοὐναντίον, ἀποτρέψαιεν
.
91
94.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-55
χρίματος
χρήματος
M. Marc. Rob.
χρήματος
Bess. G. Ald.
χρίσματος
Flor. Farn. Turn. Antiquior et poetis usitata forma
χρίμα
est.
94
97.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-56
τούτων
τοῦτον
Marc. Rob.
λέξασ᾽ M. Flor. Bess. Farn. Rob.
λέξας
G.
λέξαι
Ald. Turn.
ὅ τι καὶ δυνατὸν
ὅτι καὶ δυνατὸν
M. Bess. Farn. Ald. Rob.
ὅ τι καὶ δυνατὸν
Flor. Vict. Solus Turn.
ὅτι καὶ σοὶ δυνατὸν
, deceptus errore Aldinae
σοί
. Frustra haesitatum est in constructione. Monui iam in priore Nubium editione ad v. 180. et ad Vigerum n. 219. copulam participio, quasi id verbum rectum esset, esse subiectam, ut apud Homerum Il. ΧΧΙ. 247.
ὣς φαμένη, καὶ κερδοσύνῃ ἡγήσατ' Ἀθήνη
, ubi unus scholiastarum
ἢ περισσὸς ὁ καί, ἢ τὸ φαμένη ἀντὶ τοῦ ἔφη
. Sed quod addit,
ἢ πρὸς τῷ ταῦτα εἰρηκέναι καὶ δολίως ἡγήσατο
, ab Homerica dicendi consuetudine abhorret. Id non reputavit Doederlinus, qui in Lectionum Homericarum specimine II. p. 9. seqq. exempla, quae hoc genus constructionis habent, parum feliciter removere conatus est. Hesiodi quidem illud in Theog. v. 56.
ὃ δ᾽ ἀσφαλέως ἀγορεύων, αἶψά τε καὶ μέγα νεῖκος ἐπισταμένως κατέπαυσεν
, non est hoc modo dictum, sed
τέ
eam habet potestatem, ut plerumque fieri solita notet.
97
98.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-57
αἰνεῖν
εἰπεῖν
Victorius ex Flor. Farn. Canterus ceterorum librorum scripturam
αἰνεῖν
restituit, cuius explicatio est
εἰπεῖν
. Ancipitis enim significatus est
αἰνεῖν
, ut Latinum praedicare. Vt hic, ita Choeph. v. 187.
98
100.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-58
ἣ νῦν ποτὲ μὲν
ἣ νῦν τοτὲ μὲν
M. Flor. Bess. Rob. Turn. In M. glossa
ἔσθ' ὅτε μὲν
adscripta est.
ἣ νυν
(cum gl.
δὴ
)
τοτὲ
(cum gl.
ποτὲ
)
μὲν
Farn.
ἣ νῦν ἔσθ' ὅτε μὲν
, verbis
ὅτε μὲν
punctis deletis et supra scripto
τότε μὲν
, G.
ἣ νῦν εὖτ' ὅτε
, omisso
μὲν
, Ald.
100
101.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-59
ἀγανὰ φαίνουσ'
ἀγανὰ φαίνεις
M. G. Turn.
ἄγαν ἀφαίνεις
Ald.
ἀγανὰ φαίνει
Bess.
ἀγανὰ φανεῖσ'
Rob.
ἀγανὰ φαίνουσ'
Flor. Farn. Vict. Butleri elegantem coniecturam
σαίνουσ'
in textum recepit Blomfieldius. Sed recte se habere videtur
φαίνουσ'
, etsi Porsono quoque suspectum erat, non illud quidem cum Wunderlichio et Wellauero omissione participii, sed propria vi verbi defendendum. Est enim
φαίνειν
lucere, et hinc demum activa collustrandi declarandique potestas deducta. Euripides El. v. 1233. de Dioscuris
ἀλλ᾽ οἵδε δόμων ὑπὲρ ἀκροτάτων φαίνουσί τινες δαίμονες ἢ θεῶν τῶν οὐρανίων
. Quod recte interpretatus est Seidlerus. Vt ex
φαείνω
factum est
φαίνω
, sic
φαίνω
ex Homerico
φαείνω
.
101
102.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-60
ἄπληστον
ἄπλητον
M. G. Ald. Rob. Veram scripturam ceteri habent.
102
103.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-61
τῆς θυμοβόρου φρενολύπης
τὴν θυμοφθόρον λύπης φρένα
M. Bess. G. Ald. Rob.
τὴν θυμοβόρον λυποφρένα
Farn.
τὴν θυμοβόρον λύπης φρένα
Vict. ex Flor.
τὴν θυμοβόρον φρένα λύπην
ex coniectura Turn. Porsonus ex Pauwii coniectura
τὴν θυμοβόρον φρενὶ λύπην
. Languet haec appositio. Quam nonneminis coniecturam in Annalibus Heidelbergensibus memoratam dicit Blomfieldius,
τῆς θυμοβόρου φρενολύπης
, mea est, non illa quidem a genere dicendi Aeschyleo aliena et, ut mihi videtur, aliis coniecturis melior. Requiritur enim genitivus ad
ἄπληστον
. Et sane cogitatio insatiabilis est sollicitudinis de capta urbe et salute Agamemnonis.
103
103.note.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-62
Non respondet choro Clytaemnestra. Scilicet quum ante aedes regias in scena complures arae cerni videantur, in quibus ignis vel accensus erat vel iam accendebatur, egressa ex aedibus regina, ut mos est, cum duabus ancillis, ad eas aras deinceps accedit, tus et suffimenta in ignes iniiciens. Deinde videtur spectatoribus a dextra abire, ut in urbe sacra factura; tum redire finito chori carmine. Postquam igitur chorus parodum et coniunctum cum ea stasimon cecinit, propius ad orchestram accedente Clytaemnestra, unde v. 241.
τόδ᾽ ἄγχιστον Ἀπίας γαίας ἕρκος
vocatur, iterum eam compellat, spectareque ad illud quod antea non responderat videntur haec verba v. 248.
οὐδὲ σιγώσῃ φθόνος
. Parodum autem quum chorus canere incipit, aliquid nuntii acceptum esse ex accensis ignibus coniiciens, adhuc se de reditu sperare significat. Ceterum parodus haec chori similiter composita est ut illa quae est in Persis, ut anapaestos sequantur stropha, antistropha, epodus, tum autem carmen quod iusti chorici carminis formam habeat a totoque choro cani videatur, praegressum autem carmen epodicum inter partes quasdam chori sit distributum. Quomodo ea distributio facta sit, certo dici non potest. Illud patet, non esse de hemichoriis cogitandum, quae strophas cecinerint, epodum deinde universo choro canente. Id enim fieri non patiebatur Calchantis oratio, coepta in antistropha, finita autem in epodo. Multo credibilius est hanc trium partium distinctionem ad tres στοίχους pertinuisse. Atque haud scio an pauci, ac fortasse non plures quam cuiusque στοίχου medius, simul cecinerint stropham, antistropham, epodum; versum autem intercalarem,
αἴλινον αἴλινον εἰπέ, τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
, in stropha totus secundus στοῖχος, in antistropha totus tertius, in epodo vel totus primus vel omnes tres στοῖχοι cecinerint. Certe si aequalitatis studium respicimus, quod tam magnum apud tragicos invenitur, consentaneum est ordines sic fuisse dispositos, Quae O. Müllerus in Eumenidibus p. 196. de parodo excogitavit, ab ipso conficta sunt, nec sane perite.
104.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-63
ὅδιον κράτος αἴσιον Attulit hunc versum Aristophanes in Ranis v. 1308. (1276.) ubi vulgo
ὅσιον κράτος αἴσιον
legitur. Ravennatis libri scripturam
ὃς διον
patet ex
ὅσιον
et
ὅδιον
in unum coniunctis esse conflatam. Scholiastae ad Aristophanis locum verba,
ἐν τοῖς πλείστοις αἴσιον, Ἀσκληπιάδης τὸ ὅσιον
, rectene emendaverit, quem Brunckius probat, Pauwius,
ἐν τοῖς πλείστοις ὅδιον, Ἀσκληπιάδης δὲ ὅσιον
, an contrarium ille rettulerit, dubitari potest. Si ita iudicavit Asclepiades, fecit id eo, quod
ὅδιον
idem esse atque
αἴσιον
existimavit. Nam Hesychius
ὅδιος οἰωνός, αἴσιος
. Hic quidem ego Aeschylum non hoc, sed proprio significatu
ὅδιον κράτος
dixisse puto vim viatricem, quo indicaret profectionem instituentes. Nam etiam
ὅδιος οἰωνός
non quaevis fausta avis est, sed quae iter facturo fausta pronuntiat. Vnus apud Brunckium Aristophanis codex
λέγειν
pro
θροεῖν
.
104
105.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-64
ἐκτελέων Libri omnes
ἐκτελέων
, nisi quod Rob. divisim
ἐκ τελέων
. Afferuntur haec,
αἴσιον ἀνδρῶν ἐκτελέων
, in scholio ad Aristoph. Ran. v. 1295. Certatim viri docti
ἐντελέων
emendarunt, Auratus, Scaliger, Casaubonus, alii. Nam
ἐντελεῖς
grammatici interpretantur per
οἱ ἄρχοντες
. Librorum scripturam qui defendere volet, divisim scribere debebit
ἐκ τελέων
, ut
κράτος ἐξ ἀνδρῶν τελέων
dicatur imperium quo a supremis ducibus imperata est expeditio. Sic Agamemno
ἀνὴρ τέλειος
dicitur v. 939. et
κράτος
, licet alio significatu,
ἔκ τινος
v. 1438.
κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Sed multo praestabilius est
ἐντελέων
.
καταπνείει Αld.
καταπνέ ει
, erasa post e una littera, M.
καταπνέει
Rob. Turn.
καταπναίει
G.
καταπνεύει
Bess. Flor. Farn. In Farn. ad
καταπνεύει
adscriptum
διὰ τὸ μέτρον
.
105