οὔθ᾽ ὑποκλαίων οὔθ᾽ ὑπολείβων ἀπύρων ἱερῶν ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει Omnes in initio quoque
οὔθ'
. Non placet asyndeton. Quare, nisi forte aliquid excidit, malim
οὐδ'
. Legitur autem vulgo
οὐδ᾽ ὑποκλαίων οὔθ᾽ ὑπολείβων οὔτε δακρύων ἀπύρων ἱερῶν ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει
. Habent
ὑποκλαίων
M. Marc. Bess. Flor. Farn. Rob.
ὑποκλέων
G.
ὑποκλίων
Ald.
ὑποκλείων
Turn. Pauwii coniecturam,
ὑποκλάσας
, ne quis probet, meminerit id non significare in genua procumbentem: v. Ruhnk. Ep. crit. p. 243 (276). Casaubonus scribendum putabat
ὑποκαίων
. Delenda potius sunt haec verba,
οὔτε δακρύων
, in quibus Aldinae error
δακεύων
fecit ut Turnebus ederet
δοκεύων
. Potest quidem
δακρύων
de fletu,
ὑποκλαίων
de lamentis accipi: sed coniungenda potius, quam interposito quod diversi generis est
οὔθ᾽ ὑπολείβων
separanda erant. Nihil est illud
οὔτε δακρύων
nisi interpretatio adscripta aut ad
οὔθ᾽ ὑποκλαίων
, aut fortasse ad
οὔθ᾽ ὑπολείβων
. Hesychius
λείβειν, σπένδειν. Διὶ λείβειν αἴθοπα οἶνον. καὶ δακρύειν, ὅ ἐστι τοῖς δακρύοις ῥέειν. δάκρυα λείβων καὶ στάζων
. Delendum esse
οὔτε δακρύων
vidit etiam Paleyus, sed ut falsa admisceret. In sequentibus verbis decepit interpretes scholiasta,
ἀπύρων ἱερῶν
de Parcis Furiisque dici putans. Eum refutare non ausus Spanhemius ad Callimachi Lav. Pall. v. 107. aliorum testimoniis scriptorum vindicare ignem illis sacris satis habuit. Quae Pindarus Ol. VII. 88. proprie
ἄπυρα ἱερά
dixit, apud Aeschylum metaphorice dicta sunt, ut sacra igne carentia ea intelligantur, quae irrita sunt impieque facta. Hesychius
ἀπύρου, ἀθύτου. ἀπύρου, ἀθύτου. Σοφοκλῆς Μυσοῖς
. Ita apud Aeschinem contra Ctesiph. §. 131. 152.
ἀθύτων καὶ ἀκαλλιερήτων τῶν ἱερῶν
, ubi ad priorem locum videndus est Taylorus. Respicit autem chorus immolationem Iphigeniae, quam v. 140. similiter
θυσίαν ἄδαιτον
vocat. Participia cum scholiasta ad omissum
τις
referenda sunt, de qua constructione dixi ad Hecubae v. 485. Sed cogitat chorus de Agamemnone.