1619.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-927
κοὺ λέγειν Libri
ἀλλ' ἐπεὶ δοκεῖς τάδ᾽ ἔρδειν καὶ λέγειν, γνώσῃ τάχα
. Auratus
δοκεῖ
, quod recepit Blomfieldius. Non mutandum esse
δοκεῖς
intellexissent, si considerassent verba quae languidissima ac plane inepta in libris leguntur,
καὶ λέγειν
. Scripsit Aeschylus
κοὺ λέγειν
. At, inquit Aegisthus, quoniam factis, non dictis pugnaturus videris, statim cognosces —. Non eloquitur sententiam, gestu se gladium stringere velle significans. Excidit autem post hunc versum is quo chorus ad haec respondebat.
1619
1621.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-928
NA Libri hunc et sequentem versum choro tribuunt. Quos quum olim sequerer, erravi quum inter eos medium interiisse putavi Aegisthi versum, quo ille quod dicere occoeperat ad finem perduceret. Stanleius versus 1619-1622. Aegistho, 1623. choro, 1624. rursum Aegistho tribuendos censebat. Eum secutus est Boissonadus,
λοχίτας
satellites esse Aegisthi monens ut in Choephoris v. 755. afferensque etiam Soph. Oed. R. v. 751. Adnotaverat, opinor, tale quid Hesychius, apud quem quod legitur
λοχίτης, ἐνεδρευτής, βασιλεύς
, sic corrigendum videtur,
λοχίτης, ἐνεδρευτής, ὑπηρέτης βασιλέως
. Illud recte Stanleius et Boissonadus viderunt, hunc versum Aegisthi esse: sed in ceteris libros sequi debebant. Absurdum est enim Argivis mortem portendi, quod omen in Aegisthum expetere, qui Agamemnonis necem capite luiturus erat, oportebat.
1621
1623.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-929
ἀλλὰ μὴν κἀγὼ
ἀλλὰ μὴν κἀγὼ
Porsonus. Libri
ἀλλὰ κἀγὼ μήν
.
πρόκωπος Deinde
πρόκωπος
Ven. Vict.
πρόκοπος
Flor.
πρόκοπτος
Farn.
1623
1624.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-930
αἱρούμεθα Libri
ἐρούμεθα
. Servavit hanc inusitatam futuri formam Porsonus. Stephanus male
ἑλούμεθα
. Schützius
αἱρώμεθα
, quod receperunt Blomfieldius et Scholefieldius. Verissime Auratus, Canterus, Tyrwhittus
αἱρούμεθα
, sed Tyrwhittus tamen falso argumento usus, quod scholiastes ad
τὴν τύχην
adscripserit
τὸν οἰωνὸν δηλονότι
. Nam ista scholiastae adnotatio non ad
τὴν τύχην
, sed ad
δεχομένοις
pertinet. Id Elmsleius si animadvertisset, non adnotasset ad Tyrwhitti observationem pro
θανεῖν
hoc in versu scribendum videri
κτανεῖν
. Immo necessario repetendum est verbum illud quod dixerat Aegisthus: accipimus omen, quod te mori non dubitare dixisti, et capimus nobis fortunam. Activo verbo Aeschylus usus est in Suppl. v. 365.
ἀμηχανῶ δὲ καὶ φόβος μ' ἔχει φρένας δρᾶσαί τε μὴ δρᾶσαί τε, καὶ τύχην ἑλεῖν.
1624
1625-1628.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-931
NA In libris hi versus hoc ordine leguntur,
μηδαμῶς ὦ φίλτατ' ἀνδρῶν ἄλλα δράσωμεν κακά. ἀλλὰ καὶ τάδ᾽ ἐξαμῆσαι πολλὰ δύστηνον ὁ ἔρως, πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν ἡματώμεθα.
Emendavi hunc versuum ordinem et huc retraxi versum qui in libris post v. 1635. alienissima in sede positus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα.
Versu 1625.
δράσωμεν
Vict. Codices
δράσομεν
. Proximo versu libri
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὕπαρχει· μηδὲν ἡματώμεθα
. Auratus
ὑπάρχει
et
αἱματώμεθα
. Et
ὑπάρχει
Scaliger quoque. Receperunt haec Porsonus aliique. Vossius cum eoque Stanleius legendum putabant
μηκέθ' αἱματώμεθα
, Blomfieldius
μηδ᾽ ἔθ' αἱματώμεθα
. In adnotatione ad interpretationem Humboldti, quoniam hi trochaei aperte ex lacero atque attrito codice descripti sunt, ut qui descripsit non omnia legere potuisse videatur, scribendum conieceram
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει μηδὲν ᾑματωμένοις
, non recte: nam id
μηδὲν αἱματουμένοις
potius scribendum esset. Nunc, loco versus mutato, scripsi
πημονῆς ἅλις δ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν αἱματώμεθα.
Versu 1627. Libri
δύστηνον ὁ ἔρως
. Egregia Schützii emendatio,
δύστηνον θέρος
, merito assensum tulit editorum, quamquam quae sententia esset horum verborum omnes iuxta Schützium non satis intellexisse video. Omnes enim, prorsus neglecto
πολλά
, sic interpretantur ac si diceret Clytaemnestra haec quoque perpetrasse tristis messis est. At hoc illa dicit,
ἀλλὰ καὶ τάδε πολλά ἐστιν ἐξαμῆσαι δύστηνον θέρος
, sed haec quoque satis multa sunt, ut inde tristem messem metamus. Praesagit enim vindictam interfecti Agamemnonis. Absolvitur sententia eo versu quem huc revocatum addidi. Is in Flor. Farn. Vict. ita scriptus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
. In Ven. etiam in medio versu lacuna est, hoc modo,
σώφρονος γνώμης κρατοῦντα.
Stanleius, quum Casaubonus
ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
scribendum coniecisset, hunc versum ita explebat,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα δύςφορον
. Pro hoc ultimo verbo Porsonus aliique asteriscos posuerunt. Ac profecto
δύςφορον
non scripsit Aeschylus. Posui quod eum scripsisse veri non dissimile est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντ᾽ αἶσχος μέγα.
Itaque haec est sententiarum ratio, nequaquam faciamus alia mala, sed vel haec satis multa sunt ut malam messem metamus, prudentis autem consilii expertem esse regnantem probrum est.
1629.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-932
στεῖχε καὶ σὺ χοὶ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους Libri
στείχετε δ᾽ οἱ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους τούσδε
. Scaliger, deleto
τούσδε
, legebat
στείχεθ' οἱ γέροντες εἴσω
. Pro illo
εἴσω
Porsonus
ἤδη
posuit. Auratus
στείχεθ' οἵδε δ᾽ οἱ γέροντες
. Wakefieldii in Silva critica I. p. 60. aliorumque coniecturas sciens praetereo. Blomfieldio placebat
στείχετ᾽ ἤδη δ᾽ οἱ γέροντες
, quod recepit Scholefieldius. Illud vero mirum est, quod idem Blomfieldius Heathii inventum amplexus est,
πρὸς δόμους, τετρωμένους πρὶν παθεῖν
, probatum Elmsleio quoque. At
πρὸς δόμους πεπρωμένους
non dubitandum videtur quin verum sit: sed hoc participium, quo destinata cuique et propria domicilia significantur, non aliter aptum est huic loco nisi si simul ad regiam domum refertur, quae iam Aegistho, ut regi, sicuti senibus privatae domus, iusta sit habitatio. Ex quo colligi potest, id quod etiam res ipsa docet, Aegisthum non minus quam senes in suas quosque domos se recipere iuberi, plane ut in Oedipo rege v. 637.
οὐκ εἶ σύ τ' οἴκους, σύ τε, Κρέων, κατὰ στέγας;
Itaque scribendum erat
στεῖχε καὶ σὺ χοὶ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους.
Vidit hoc etiam Franzius.
1629
1630.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-933
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντες καιρὸν
Flor.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντα καιρὸν
Ven. Farn. Vict. Deinde
ἐπράξαμεν
Flor. Farn. Vict.
ἐπραξάμην
Ven. Heathius ingeniose
στέρξαντας αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Et
στέρξαντας
probabat Elmsleius, assentiens ille Blomfieldio in
αἴρειν
, qui sic scripsit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντας· αἴρειν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, obsequentem nactus Scholefieldium. Nimia profecto mira. Quis enim haec intelligat? Adhibuit quidem Blomfieldius Euripideae Electrae versum 942.
ἢ μὲν γὰρ ἀεὶ παραμένουσ' αἴρει κακά
. Sed haec verba sunt sine sententia. Recte Tyrwhittus scribendum vidit
αἴρει κάρα
. De natura loquitur Euripides, praestantiore divitiis, quae caput tollat, quod stabilis sit et permanens. In Aeschyli versu olim conieci scribendum esse
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ' ἄκαιρα
, et nullius litterae mutatione facta Bothius
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ᾽ ἄκαιρον
. Verum tamen neque haec vera esse, nec, si quis, quod haud inelegans est,
ἄρξαντ' ἀκαίρων
scribi vellet, codicis Florentini scriptura,
ἔρξαντες
, monstrat, quae quin vera sit vix dubitari posse arbitror. Nam et nominativus magis quam accusativus cum praecedentibus congruit, et pluralis positus est aptissime, quo ad solos senes haec admonitio referatur, et tritissimum illud
παθεῖν ἔρξαντα
recte caret inutili additamento
ἄκαιρα
, et denique iste
ἔρξαντες
efficitur ut illa nimis superba sententia,
χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, molliri debeat alius vocabuli intercedente vinculo. Ac valde quidem arrideat fortasse quod Lobeckio Pathol. proleg. p. 248. placuit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες· αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Probabilius tamen mihi videtur scripsisse Aeschylum
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
Sic loquitur mulier, i et tu et vos, senes, vestras domos, priusquam vim patiamini. Sufficere oportebat quae passi sumus. Sin nondum satis est hisce malis, accipiemus, dei si nos gravis ira infortunio plectet. Hoc modo quum loquitur, neque asseverat oportuisse Agamemnonem interfici, sed permittit iudicio aliorum, et, si iniuste necatus sit, diis relinquendum esse vindictam monet.
1630
1631.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-934
εἰ δ᾽ ἔτ᾽ οὐ μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις, δεχοίμεθ᾽ ἂν Libri
εἰ δέ τοι μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις γ' ἐχοίμεθ' ἄν
. Auratus
εἰ δέ τῳ μόχθων δέοιτο
vel
μέλοιτο
. Alii quae coniecerunt adeo nec Graeca sunt neque intelligi possunt, ea ut referre pigeat. Humboldtus quid vertendo expressisset non recte assecutus est Wellauerus. Expressit ille meam emendationem, quam ad eius interpretationem non adscripsi,
εἰ δ᾽ ἔτ᾽ οὐ μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις, δεχοίμεθ᾽ ἂν δαίμονος χολῇ βαρείᾳ δυςτυχῶς πεπληγμένοι.
De sententia dictum est ad versum praecedentem.
Ἔτ' οὐ
habet Sophocles Trach. v. 116.
ἔτ' οὐδέν
idem in Philocteta v. 1217.
Οὐ
vero hic, non
μή
, dici debuit, quia
οὐχ ἅλις
per se unam notionem efficiunt, neque negatio ad particulam conditionalem pertinet.
1631
1632.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-935
χολῇ
χολῇ
recte Vict. et, ut Franzius ait, Flor.
χηλῇ
Farn. et, ut Franzius ait, Ven. quod videtur monachi esse cui imago diaboli obversabatur. Neque enim potest defendi his quae in Persis v. 510. leguntur,
ὦ δυσπόνητε δαῖμον, ὡς ἄγαν βαρὺς ποδοῖν ἐνήλλου παντὶ Περσικῷ γένει
.
πεπληγμένοι
πεπληγμένοις
Ven.
1632
1634.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-936
ἀπανθίσαι Non inepta est Wakefieldii coniectura
ἀκοντίσαι
. Sed recte tamen dictum videtur
ἀπανθίσαι
, quod idem fere est ac
δρέψασθαι
.
1634
1635.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-937
δαίμονος Libri
δαίμονας
. Casauboni et, nisi fallor, Aurati quoque emendatio
δαίμονος
inde a Schützio merito recepta est. Post hunc versum in libris hic versus legitur,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
, quem post v. 1627. collocavi.
1635
1636.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-938
προσσαίνειν
προσσαίνειν
Ven. Farn.
προσαίνειν
Flor. Vict.
1636
1637.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-939
NA Huic versui in Flor. Clytaemnestrae persona praefixa est. Aegistho recte eum tribuunt Farn. Vict.
1637
1639.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-940
θνῄσκοντος ἀνδρός Speciosa, nec tamen necessaria est Aurati coniectura,
φεύγοντος ἀνδρός
.
1639
1640.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-941
1642.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-942
θαρρῶν
θαρσῶν
Porsonus. Libri
θαρρῶν
.
ὥςτε Deinde
ὥςτε
Canterus et Scaliger. Libri
ὥςτε
. De proverbio v. ad Pers. v. 757.
1642
1643-1644.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-943
ἐγὼ ... καλῶς In libris hi versus sic scripti sunt,
μὴ προτιμήσῃς ματαίων τῶνδ᾽ ὑλαγμάτων καὶ σὺ θήσομεν κρατοῦντε τῶνδε δωμάτων.
omissis postremis utriusque versus vocibus. Ex scholiasta et ipsa iubente sententia addendum viderunt
ἐγὼ
Canterus,
καλῶς
Heathius. Facit Clytaemnestra finem tragoediae, quoniam chorus, cuius alias hoc officium esse solet, susceptis hac in scena actoris partibus non recte potuit ad perorandum adhiberi. Ad id aptior erat Clytaemnestra, quae nunc quidem, postquam explevit suum in Agamemnonem odium, vacuum motu animum habens, idonea videbatur ad componendam rixam quae est inter Aegisthum et chorum exorta. Subscriptum in Flor.
καὶ νῦν πάρεστιν ἀγαμέμνονος τέλος
, in Ven.
τέλος ἀγαμέμνονος
.