ἀραῖον ... κεκόλληται γένος προσόψει Libri
θέσμιον γὰρ τίς ἂν γονὴν ῥᾷον ἐκβάλοι δόμων, κεκόλληται etc
. Mea emendatio,
ἀραῖον
, recepta a novissimis editoribus. Sed
θέσμιον γάρ
separandum est a ceteris verbis: quo significatur legem hanc esse, ut puniatur qui male fecerit. Perspexit hoc I. Symmons in adnotatione ad Anglicam interpretationem Agamemnonis p. 145. Deinde libri
γένος προσάψαι
. Stanleius coniecit
γένος προσάψαν
, Schutzius
γένους προσάψει
. Blomfieldius edidit
κεκόλληται γένος πρὸς ἄτα
, multus in demonstranda permutatione harum litterarum
Ψ
et
Τ
. Recepit hanc quam praeclaram vocat emendationem Scholefieldius, admisitque E. Leutschius in Schneidewini Philologo vol. I. p. 120. Scholefieldius, si quis dubitet, videre iubet Porsonum ad Med. v. 553. Scilicet Porsonus permutari
Ψ
et
Τ
illo loco docuit. At nemo dubitabit quin
ἄτᾳ
facile in
ἄψαι
abire potuerit: illud autem permulti dubitabunt, aptane sit ista quam Blomfieldius intulit sententia. Videbunt enim non esse omnino aptam neque ullo pacto cohaerere cum praecedentibus. Ferri
πρὸς ἄτα
posset, si non
γένος
, sed
δίκη
vel
τίσις
κεκολλῆσθαι diceretur, praegresso versu in parenthesi apposito. Hic, praesertim si asyndeton recte se habet, aliquid exspectatur quo graviter confirmetur id quod praecedente versu dictum est. Ideo ego coniiciebam
κεκόλληται γένος πρὸς ἅψιν
, sententia bona, sed vocabulo neque apto satis neque usitato tragoediae. Id Aeschylus sic potius dixisset,
κεκόλληται γένος πρὸς ἧπαρ
. Scribendum potius erat
κεκόλληται γένος προσόψει.
Confirmans chorus quod dixerat, non pellendam domo fuisse et neci tradendam filiam, graviter addit, prolem adspectu cum parentibus esse coniunctam.