1531-1533.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-879
ἀραῖον ... κεκόλληται γένος προσόψει Libri
θέσμιον γὰρ τίς ἂν γονὴν ῥᾷον ἐκβάλοι δόμων, κεκόλληται etc
. Mea emendatio,
ἀραῖον
, recepta a novissimis editoribus. Sed
θέσμιον γάρ
separandum est a ceteris verbis: quo significatur legem hanc esse, ut puniatur qui male fecerit. Perspexit hoc I. Symmons in adnotatione ad Anglicam interpretationem Agamemnonis p. 145. Deinde libri
γένος προσάψαι
. Stanleius coniecit
γένος προσάψαν
, Schutzius
γένους προσάψει
. Blomfieldius edidit
κεκόλληται γένος πρὸς ἄτα
, multus in demonstranda permutatione harum litterarum
Ψ
et
Τ
. Recepit hanc quam praeclaram vocat emendationem Scholefieldius, admisitque E. Leutschius in Schneidewini Philologo vol. I. p. 120. Scholefieldius, si quis dubitet, videre iubet Porsonum ad Med. v. 553. Scilicet Porsonus permutari
Ψ
et
Τ
illo loco docuit. At nemo dubitabit quin
ἄτᾳ
facile in
ἄψαι
abire potuerit: illud autem permulti dubitabunt, aptane sit ista quam Blomfieldius intulit sententia. Videbunt enim non esse omnino aptam neque ullo pacto cohaerere cum praecedentibus. Ferri
πρὸς ἄτα
posset, si non
γένος
, sed
δίκη
vel
τίσις
κεκολλῆσθαι diceretur, praegresso versu in parenthesi apposito. Hic, praesertim si asyndeton recte se habet, aliquid exspectatur quo graviter confirmetur id quod praecedente versu dictum est. Ideo ego coniiciebam
κεκόλληται γένος πρὸς ἅψιν
, sententia bona, sed vocabulo neque apto satis neque usitato tragoediae. Id Aeschylus sic potius dixisset,
κεκόλληται γένος πρὸς ἧπαρ
. Scribendum potius erat
κεκόλληται γένος προσόψει.
Confirmans chorus quod dixerat, non pellendam domo fuisse et neci tradendam filiam, graviter addit, prolem adspectu cum parentibus esse coniunctam.
1534.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-880
ἐνέβης Libri
ἐνέβη
. Emendavit Canterus,
ἐνέβης
scribendum videri dicens. Id plerique viri docti probarunt: recte, ut videtur. Nam ut supra ubique Clytaemnestra modo improbat, modo probat chori dicta, sic hic quoque. Defendi quidem potest
ἐνέβη
, si de Agamemnone intelligatur: sed obscurior tamen et minus elegans haec ratio est. Quod si servandum esset
ἐνέβη
, rectius scriberetur
χρησμός
, ut Casaubonus voluit: quamquam ne hoc quidem probandum est, quum
χρησμός
, quod vocabulum hic ad chori vaticinium refertur, non possit pronomine suo
ὅδε
carere.
οὖν
οὖν
Vict. et, ut videtur, Farn.
οὖν
, ut videtur, Ven. Flor.
1534
1536.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-881
Πλεισθενιδᾶν
Πλεισθενιδᾶν
, superscripto
οιδ
, Farn. Tzetzes in Exegesi Iliadis p. 68, 19.
ὁ Ἀγαμέμνων, ὁμοίως δὲ καὶ Μενέλαος, καθ' Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον (hic et v. 1570.) Πλεισθένους υἱοῦ Ἀτρέως παῖδες νομίζονται
, et p. 69, 3.
κατὰ δὲ Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον καὶ ἄλλους τινὰς Ἀτρέως καὶ Ἀερόπης Πλεισθένης: Πλεισθένους δὲ καὶ Κλεόλλας τῆς Δίαντος Ἀγαμέμνων, Μενέλαος, καὶ Ἀναξιβία· νέου δὲ τοῦ Πλεισθένους τελευτήσαντος ὑπὸ τοῦ πάππου αὐτῶν ἀνατραφέντες Ἀτρέως Ἀτρεῖδαι πολλοῖς
(scr.
τοῖς πολλοῖς
)
ἐνομίζοντο
. Eadem, sed Aeropen Plisthenis uxorem fuisse, schol. ad Il. II. 249.
1536
1537.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-882
θρέψει
θρέψει
Ven. Flor.
θύσει
Vict. et superscripto
π
Farn.
1537