ἅτε γὰ δορὶ πτώσιμος ξυνανύτει βίου δύντος αὐγαῖς.
ἅτε καὶ δορία πτώσιμος
M. Vict.
ἅτε καὶ δωρία πτώσιμος
G. Ven. Flor. Ald. Turn.
ἅτε καὶ διρία πτώσιμος
Rob.
ἅτε δωρία πτώσιμος
, omisso
καὶ
, Farn. Deinde
ξυναντεῖ
G. Ald. Rob. Turn. Ceteri
ξυνανύτει
. Correxit accentum Porsonus. Tum omnes libri
αὐγαῖς
, quod Pauwius aliique mutarunt in
αὐγάς
. Casaubonus coniecerat
δορὶ πτώσιμος
. Twiningius ad Aristot. de poet. n. 186.
ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμους ξυνανύτει
. Blomfieldius edidit
ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμοις ξυνανύτει βίου δύντος αυγάς
. Boissonadus
ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμοις ξυνανύτει βίου δύντος αὐγαῖς
. Nullus horum attendisse videtur, quam frigidum planeque ineptum sit
καί
. In adnotatione ad Humboldti interpretationem dixi scribendum esse
ἅτε γὰ δορὶ πτώσιμος ξυνανύτει βίου δύντος αὐγαῖς.
Mirabile iudicium fuit Wellaueri, qui et duplicem dativum incommodum esse censuit, neque intelligi posse dixit unde illud
α
ante
πτώσιμος
irrepsisset. Potuerat intelligere, si ex supra scripto
οι
ortum esse cogitasset, quo duplex scriptura
δορί
et
δόρει
notaretur.
Ξυνανύτει
dictum infinite, ut sit desinit. Sophocles Phil. v. 720.
εὐδαίμων ἀνύσει καὶ μέγας ἐκ κείνων
. Hoc igitur dicit chorus, tangit cor meum purpurea gutta, quae ferro humi profusa cum occidentis vitae lumine finiet. Perversa explicatio scholiastae,
συμπληροῦται τοῦ βίου δύνοντος
(sic M.)
ταῖς αὐγαῖς σου, μηκέτι ὁρῶντος ταῖς αὐγαῖς
, quem tamen apertum est scripsisse
τοῦ μηκέτι ὁρῶντος
, Stanleium aliosque interpretes ad alienissima abripuit.