γεῖος ἔχω βαθυχάϊος βαθρείας, βαθρείας, γέρον:
ἅγειος ἐγὼ βαθυχαῖος
Μ.
ἄγειος ἐγὼ βαθχαῖος
G. unde
βακχαῖος
Ald.
ἄγειος ἐγὼ βαθυχαῖος
Rob.
ἄγειος ἐγὼ
etiam E. Scholiastes
ἐγὼ ἡ βαθυχαῖος ἀναξία ταύτης τῆς βαθρείας, ὦ γέρον
. Patet eum
βαθρείας
pro genitivo habuisse, ut
βαρείαν
chorus vel accessionem ad se praeconis, vel suam ab simulacris discessionem dixerit. Videtur enim illud
ἅγειος
putasse per errorem scriptum esse pro
ἁγνός
. At id
ἁγνά
dictum esset. Dubitari non potest quin
αὐθρείας
idem quod
βάθρα
significet, gradus in quibus et signa deorum posita erant et virgines consederant, scriptumque fuerit
ἔχω βαθρείας
. Nam ut sacrum esse hunc quem tenent locum asseverent, iterant hanc vocem: ad quod respondens praeco acerba cum ironia
ἐν ναΐ, καΐ
dicit, ipse quoque
βαθρείας
nominans eum locum in quo mox sint sessurae.
Ἄγειος
Lobeckius in Paralip. p. 552. in
γέγειος
mutandum suspicabatur. At id metro non convenit. Ego
γεῖος
scripsi. Stephanus Byzantius
γῆ ἀπὸ τοῦ γέα κραθέν· ἀφ' ου τὸ γέγειος κτητικὸν πλεονασμῷ τοῦ γε
. Antiquum κτητικόν necesse est
γεῖος
fuerit, possessorem terrae et in ea natum significans, diversumque a
γάϊος
, quod oppositum est marino, ut supra v. 794.
ὁ νάϊος γάϊος
. Debent autem hae virgines caussam memorare, cur iure suo istos gradus teneant: itaque dicunt
γεῖος βαθυχάϊος ἔχω βαθρείας
, ut indigenae ab antiquissima nobilitate generis hunc locum sibi vindicantes.