ἀλυκτὸν δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἂν πέλοι νόαρ: Libri
ἀφυκτον οι κέαρ
.
πέλει
G. Perabsurde legebatur
ἀφυκτον δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἂν πέλοι κέαρ
. Scribendum erat
ἀλυκτόν
. Nam quidquid hoc versu diceretur, absonum erat dici, non posse id non evitari. Adnotatum est
ἄλυκτον
a Suida, qui interpretatur
τὸ ἄφυκτον
, de quo tacent editores. Zonaras etiam distinctius p. 133.
ἄλυκτον, ὃ οὐ δύναταί τις φυγεῖν
. Quae interpretatio quum significationi vocis plane contraria sit, videri potest ex scholio ad hunc ipsum Aeschyli locum esse excerpta: minus enim veri simile est ex Hesiodeo
ἀλυκτοπέδησε
fictam esse, quod grammatici pro
ἀλυτοπέδησε
dictum volunt epenthesi etiam Lobeckio iudice in Proleg. pathol. p. 34. parum probabili. Porro
κέαρ
aperte vitiosum est. Posui ego
νόαρ
, quod vocabulum Lobeckius in Paralip. p. 176. quo loco diligentissime nomina in
αρ
desinentia enumeravit, pro corrupto habendum censuit. Videtur ab
νοεῖν
dictum esse
νόαρ
de eo quod quis animo teneret vel sibi fingeret, de simulacro, spectro, quo nomine hic significatur praeco, qui abstractum ab aris virgines venit. Ad Minervae verba in Sophoclis Aiace v. 51.
ἐγώ σφ' ἀπείργω δυςφόρους ἐπ᾿ ὄμμασιν γνώμας βαλοῦσα τῆς ἀνηκέστου χαρᾶς
, scite haec adnotavit scholiastes,
χαρὰν φησὶ τὴν ἐπὶ τῷ δοκεῖν τοὺς Ἕλληνας ἀνῃρῆσθαι· ταύτης οὖν αὐτὸν τῆς χαρᾶς ἀπεῖρξα, δυςφόρους γνώμας ἐμβαλοῦσα τοῖς ὄμμασι. καλῶς δὲ εἶπεν γνώμας· οὐ γὰρ κλέψαι φησὶ τὴν ὄψιν, ὥςτε μὴ ὁρᾶν, ἀλλ' ἐπ' αὐτῇ γνώμην δύςφορον ἐπιβαλεῖν, ὡς οἴεσθαι ἰδεῖν τὰ μὴ ὄντα· τοῦτο δὲ οὐ τῶν ὀφθαλμῶν ἁμάρτημα, ἀλλὰ πολὺ πρότερον τῆς διανοίας
. Ac Sophocles quidem de vera fraude, qua Aiax pecudes pro Achivis habuerat. Lobeckius ibi "
γνῶμαι
sunt ludibria oculorum, quibus dea Aiacem a proposito itinere deflectebat. Quidam imaginibus falluntur, qualem insanientem Aiacem vel Orestem poetarum fabulae ferunt Celsus L. IV. c. 8.
Δόξας
vocat Aeschylus Choeph. 1044. quas a mentis alienatione seiunctas esse posse vel ex Eur. Hel. 583.
ή γὰρ φρονῶ μὲν εὖ, τὸ δ' ὄμμα μου νοσεῖ
intelligitur." Alibi haec
φάσματα
dicuntur, ut in Agam. 397.
φάσμα δόξει δόμων ἀνάσσειν
. Sic
φάσματα
de somniis saepius apud Euripidem, et
φαντάσματα
de umbris mortuorum, ut in Hecuba 54.95. 390. ac de visis per insaniam, ut in Oreste 407.
φαντασμάτων δὲ τάδε νοσεῖς ποίων υπο;
Furias enim cernere sibi visus erat, ut in iis quae v. 255-276. dicit.
Δόκας
dixit Aeschylus in Agam. 402.
ὀνειροφαντοι δὲ πενθήμονες πάρεισιν δόκαι φέρουσαι χάριν ματαίαν
.