ὁσιόφρονα λύσιν καθ᾽ ἁβασías ὀλολυῖα βόαμα φαίνω:
λόφ ὄμ αὖθι κάκκας νυ δυϊαν βοᾶν ἀμφαίνω
Μ. Rob. Eodem modo G. praeterquam quod
ἀμφαίνω
habet et
νυ
ex correctione.
ἰὸν, ὁμοῦ αὖθι κάκκας νυ
ex E. adnotatum. Perridicule
λόφ ὄμ
pro interiectionibus habita sunt. Si ad metrorum rationem critici attendissent, vidissent, ut in antistrophico versu est
βλοσυρόφρονι
, ita hic quoque simile nomen lectum esse. Deinde quod in libris est
κάκκας
, quum scholiastes
καταβάσεις
interpretetur, patet eum
καββάσιας
legisse habuisseque pro accusativo. At est genitivus. Puto me recte ex vestigiis corruptorum verborum haec eruisse,
ὁσιόφρονα λύσιν καββασίας ὀλωλυῖα βόαμα φαίνω
, piam solutionem descensionis (ad navem) perdita imploro clamitans.
Καταβαίνειν
proprium verbum est de iis qui ad navem e litore descendunt. Vbique
ὄλωλα
, ut apud Latinos perii, interii, occidi, in magno periculo dici solitum est: raro participium de homine vivo dicitur. Sed ita apud Sophoclem Antig. 1288. de se Creon,
αἰαῖ, ὀλωλότ᾽ ἄνδρ᾽ ἐπεξειργάσω
. Ceterum chorus piam liberationem dicit, quae revereatur sanctitatem supplicantium.