Itaque exibunt iusti, ut nihil de suo dimittant in terra hac, ne spolia eorum residant apud incolas et possessores istius terrae. qui etiam sic abibunt de terra Aegypti ista, ut uasa,quae sumpserunt ab Aegyptiis mutua uel aurea, inquit, uel argentea, quibus ad tempus uterentur, secum auferant et depraedentur Aegyptios. haec uasa acceperunt uoluntate domini et secum ea auferent, quia resurrectionis filii sunt, quibus dicitur: non peribit capillus de capite uestro. uasa haec Aegyptii dederunt, quae de terra adflictionis adsumpta sunt, et sunt alia aurea, alia argentea, quia omnis creatura dei bona et maxime hominis in terris praestantissima, quam honorauit deus, ut inspiraret in faciem eius spiritum uitae et omnibus praeficeret animantibus. haec illa sunt uasa, de quibus dicit apostolus: habemus thensaurum in uasis fictilibus. haec est uestis Aegyptiorum, qua uestitur anima nostra, ut locupletior hinc recedat et quo hic uehementer laborabat liberetur. non solum enim omnis creatura ingemescit et parturit, sed etiam nos, donec ueniat redemptio corporis nostri. habet dominus curam operis sui, habet naturae promptae in plerisque ad rationem ac beniuolentiam. neque enim excidi et perire patimur arbores, quarum circa primos fructus nobis fetura prorumpit, si posteriore aetate eas aut uentus decutiat aut sol adurat, ut 〈in〉 sufficienda et subministranda uirtute siccitatibus deficiat ueteris animae [deficiat] substantia, sedmelioribus auris differimus examinandas. et ideo deus noster bonae uoluntatis remunerator etiam primae feturae atque indolis contemplationem habens omne colligi patitur animae nostrae patrimonium ac reseruari futuri aduentus probaturus temperie.