Continuo autem dictum habes ad eum: sciendo scies quoniam peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et seruitio opprimentur et nocebunt eis et humiliabunt eos ecce annos quadringentos. merito tenebrosus horror magnus factus est, quia magna oracula deferebantur, cum de populo saeculorum dabatur praeceptum. quomodo tam facile capere istud mens humana poterat, maxime quae admonebatur, ut in haec peregrinaretur terra? non enim tam quae futura erant declarabantur quam praescribebantur quae facienda nobis forent. nam peregrinum inquit erit semen tuum, siue quia omnes homines peregrini esse debeamus in hac terra — omnium etenim pater est Abraham — siue quia uerum semen Abrahae peregrinetur in hoc mundo; illud enim uerum semen est, de quo dictum est: in Isaac erit semen tuum. denique qui se Abrahae heredem agnosceret ait: aduena ego sum in terra hac et peregrinus sicut omnes patres mei, qui enim peregrinus hic fuerit ciuis in caelo est, qui autem in hac terra omnem animae suae substantiam constituendam putauerit hereditatemque huius terrae adquirendam sibi exultauerit a dei regno excludetur. unde apostolus ad fideles uiros et ciues Hierusalem illius, quae in caelo est, et ecclesiae filios dicit: ergo iamnon estis aduenae atque peregrini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei. non ergo haec terra nostra est, de qua potest princeps mundi istius dicere ostendens regna omnia orbis terrae: tibi dabo potestatem hanc, si procidens adoraueris me: erunt tua omnia quae sibi alieni uindicant et seruitio opprimunt populum dei, ut seruis eius nocere et humiliare conentur sanctos dei. denique ipse filius dei nihil sibi ex hoc mundo uindicandum putauit, unde ait: uenit huius mundi princeps et in me inueniet nihil. diuersi ergo domini in seruitute nos uolunt tenere: incessit diabolus, infestant angeli eius, passiones motusque corporis uelut domestici atque intestini hostes inquietant. foris pugnae, intus timores, foris pugnae, intus cupiditates. aliena est enim interni corporis substantia puritati cordis et ideo inpugnat uel certe repugnat. bellum ergo cotidianum est et intra castra eadem graue proelium, donec deus misericors diabolum atque eius ministros iudicet, passiones restinguat ac subiciat menti sedulae, exquirat animas nostras de omnibus offensionis et periculi nostri auctoribus, qui ait: sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum. et Iohannes uidit et dixit quia mors et infernus missi sunt in stagnum ignis.