Quarta autem generatione reuertentur. historia quidem uidetur de Iudaeis conuenire, qui in Aegyptum transierunt et de Aegypto exierunt. quadringenti enim anni et triginta exacti illic anni eorum sunt, sed non omnes centenos et quot excurrunt annos uixerunt, sicut Moyses aut Iesus Naue, ut quartae generationis tempus conueniat. unde mysticum aliquid magis requiramus, eo quod tetras omnibus numeris apta sit et radix quaedam decimae ac fundamentum, hebdomadis quoque media. denique nonagesimus tertius psalmus scribitur quarta sabbati, eo quod hic numerus medius sit priorum sequentiumque: tres enim praecedunt eum: primus secundus tertius et tres sequuntur: quintus sextus septimus. qui hunc psalmum canit uelut aptis numeris uitam istius mundi transigit quasi tetragonus et stabilis atque perfectus. in quattuor libris plenum euangelium atque perfectum est. quattuor animalia mystica sunt, mundi quoque istius quattuor parles, exquibus congregati filii ecclesiae regnum Christi sacratissimum propagarunt uenientes ab oriente atque occidente, septentrione ac meridie. quadrupertito igitur latere sancta surrexit ecclesia. decas quoque ex isto numero adsurgit. si enim conectas ab uno usque quattuor, hoc modo decimam facies. conputa unum. adde illi duo: fiunt tres. adde tribus tres: fiunt sex. et ad sex adde quattuor: fiunt decem. tetras igitur decimam inplet, decas numerum omnem conplectitur. quattuor quoque aetates sunt hominis: pueritia adulescentia iuuentus maturitas. paulatim adsurgit et fundatur sapientia. itaque summa prudentiae quarto aetatum ordine uenit. meritoque etsi quis ante sub rege Aegypti fuit, maturioris tamen aetate consilii exit de potestate eius et legem sibi agnoscit sequendam. tunc fit ei uitae istius mare peruium. similis ratio est his quae gignuntur solo. ubi semen sparsum fuerit, humo soluitur et primo prorumpit in radicem, deinde germinat, formatur fructus et postea maturescit. arbores quoque ipsae primum fructum ferunt, deinde ipse adolescit fructus, accessu temporis mutat colorem, quarto ordine consummatur, hoc est nouissimo. ita ergo et nos in hac terra adflictionis fugiamus lateres formare, sed gemitu et lacrimis prouocemus domini misericordiam, ut mittat nobis Moysen et Aaron, hoc est legem et sacerdotem, sed illum uerum sacerdotem et sacerdotum principem, qui licet inter homines uersaretur, dicebatur ecce spiritusante faciem nostram Christus dominus, et liberet nos de terra Aegypti, ut domini pascha celebremus. feramus etiam fructum fidei ab ipsa pueritia, augeamus in adulescentia, coloremus in iuuentute, conpleamus in senectute. iam enim securis ad radices arborum posita est, ut qui facit fructum ferat. adultam etiam maturamque segetem nostram messor inueniat, ut maturos fructus in apothecis recondat, ne inmaturos hiemps deprehendat, uentus decutiat, pluuia corrumpat.