Memor itaque sui muneris, quod inmortale esse uoluit aequis, [sed] si culpa non obrepisset et grauis, quae fecit ut non expediret diu uiuere, ait ad Abraham: tu autem ibis ad parentes tuos cum pace, nutritus in senectute bona. patitur nos discedere ex hoc saeculo, ut secessione animae hoc corpus resoluatur in terram suam et fiat finis peccati, deinde per resurrectionem reformetur diuinae liberalitatis gratia. ideoque dicit ad Abraham: tu ibis ad patres tuos. nonnulli putauerunt patres esse elementa, ex quibus constat caro nostra, dum uiuimus, et in quae resoluimur. sed nos qui meminimus matrem nobis esse Hierusalem, quae sursum est, quae est libera, quae est mater omnium nostrorum, sicut apostolus dicit, illos adserimus patres qui uitae et merito et ordine praecesserunt. erat illic Abel pia uictima, erat pius et sanctus Enoch, erat Noe: ad eos promittitur Abrahae transitus. transit enim qui de hac uita recedens ad uitam demigrat alteram, quam uiuit mens sapientis et iusti uiri, qui nutritur in pace; nam insipiens in bellonutritur et in discordiis, iustus in senectute bona uiuit. non dixit 'longa', sed bona, quia iustus bene senescit, iniustorum autem nemo, quamuis ceruis uiuacibus diuturniorem uitam uixerit. nam diu uiuere commune sapientibus atque insipientibus est, bene autem uiuere speciale sapientis est, cuius senectus uenerabilis, et aetas senectutis uita inmaculata, non diuturna inquit neque numero annorum computata nec capillis canis in capite, sed sensibus. ille ergo bene senescit qui bene senserit.