HEGIO
Pro Di immortales, facinus indignum, Geta.
Quid narras?
GETA
Sic est factum.
HEGIO
Ex illan familia
Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine,
Pol haud paternum istuc dedisti.
450
DEMEA
Videlicet
De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet
Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!
Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.
HEGIO
Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.
GETA
In te spes omnis, Hegio, nobis sita est.
455
Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:
Ille tibi moriens nos commendavit senex.
Si deseris tu, periimus.
HEGIO
Cave dixeris.
Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.
DEMEA
Adibo. Salvere Hegionem plurimum
460
Iubeo.
HEGIO
Te quaerebam ipsum. Salve Demea.
DEMEA
Quid autem?
HEGIO
Maior filius tuus Aeschinus,
Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
Neque liberalis functus officium est viri.
DEMEA
Quid istuc est?
465
HEGIO
Nostrum amicum noras Simulum
Atque aequalem?
DEMEA
Quidni?
HEGIO
Filiam eius virginem
Vitiavit.
DEMEA
Hem!
HEGIO
Mane; nondum audisti, Demea,
Quod est gravissimum.
DEMEA
An quid est etiam amplius?
HEGIO
Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est:
Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:
470
Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginis
Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans,
Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eo
Compressu gravida facta est: mensis hic decimus est.
475
Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet,
Paravit quicum vivat, illam deserit.
DEMEA
Pro certon tu istaec dicis?
HEGIO
Mater virginis
In medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta
Praeterea, ut captus est servorum non malus
480
Neque iners, alit illas: solus omnem familiam
Sustentat: hunc abduce, vinci; quaere rem.
GETA
Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.
Postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DEMEA
Pudet: nec quid agam neque quid huic respondeam
485
Scio.
PAMPHILA
Miseram me, differor doloribus.
Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro.
HEGIO
Hem.
Numnam illa quaeso parturit?
GETA
Certe Hegio.
HEGIO
Hem.
Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea:
Quod vos vis cogit, id voluntate impetret.
490
Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet:
Sin aliter animus vester est, ego, Demea,
Summa vi defendam hanc atque illum mortuum.
Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis
Sumus educti; una semper militiae et domi
495
Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.
Quapropter nitar, faciam, experiar, denique
Animam relinquam potius quam illas deseram.
Quid mihi respondes?
DEMEA
Fratrem conveniam, Hegio:
Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar.
HEGIO
Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites
500
Quam vos facillime agitis, quam estis maxime
Potentes, dites, fortunati, nobiles,
Tam maxime vos aequo animo aequa noscere
Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
DEMEA
Redito: fient quae fieri aequum est omnia.
505
HEGIO
Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.
DEMEA
Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo
Defunctum: verum nimia illaec licentia
Profecto evadet in aliquod magnum malum.
Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.
510
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.