DEMIPHO
Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
Monitor!
GETA
Vix tandem.
DEMIPHO
Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
Demiror.
235
GETA
Atqui repperi iam: aliud cura.
DEMIPHO
Anne hoc dicet mihi,
Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor.
GETA
Places.
DEMIPHO
Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
Etiamne id lex coegit?
PHAEDRIA
Illud durum.
GETA
Ego expediam: sine.
DEMIPHO
Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere:
240
Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum:
245
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
GETA
Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.
250
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
DEMIPHO
Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
PHAEDRIA
Mi patrue, salve.
DEMIPHO
Salve: sed ubi est Antipho?
PHAEDRIA
Salvum advenire—
255
DEMIPHO
Credo: hoc responde mihi.
PHAEDRIA
Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
DEMIPHO
Vellem quidem.
PHAEDRIA
Quid istuc?
DEMIPHO
Rogitas, Phaedria?
Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
PHAEDRIA
Eho, an id succenses nunc illi?
GETA
O artificem probum.
DEMIPHO
Egone illi non succenseam? Ipsum gestio
260
Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
PHAEDRIA
Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.
DEMIPHO
Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;
Unum cognoris, omnes noris.
265
PHAEDRIA
Haud ita est.
DEMIPHO
Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.
Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas.
GETA
Probe horum facta imprudens depinxit senex.
DEMIPHO
Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
PHAEDRIA
Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
270
Ex qua re minus rei foret aut famae temperans;
Non causam dico quin quod meritus sit ferat.
Sed si quis forte, malitia fretus sua,
Insidias nostrae fecit adolescentiae,
Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum,
275
Qui saepe propter invidiam adimunt diviti,
Aut propter misericordiam addunt pauperi?
GETA
Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
DEMIPHO
An quisquam iudex est qui possit noscere
Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
280
Ita ut ille fecit?
PHAEDRIA
Functus adolescentuli est
Officium liberalis. Postquam ad iudices
Ventura est, non potuit cogitata proloqui:
Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
GETA
Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem?
285
Here, salve: salvum te advenisse gaudeo.
DEMIPHO
Oh,
Bone custos, salve, columen vero familiar,
Cui commendavi filium hinc abiens meum.
GETA
Iam dudum te omnes nos accusare audio
Immerito, et me horunc omnium immeritissimo.
290
Nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
Servum hominem causam orare leges non sinunt:
Neque testimoni dictio est.
DEMIPHO
Mitto omnia.
Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino.
Tu servus: verum, si cognata est maxime,
295
Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,
Dotem daretis; quæreret alium virum.
Qua ratione inopem potius ducebat domum?
GETA
Non ratio, verum argentum deerat.
DEMIPHO
Sumeret
Alicunde.
300
GETA
Alicunde? nihil est dictu facilius.
DEMIPHO
Postremo, si nullo alio pacto, foenore.
GETA
Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet
Te vivo.
DEMIPHO
Non, non sic futurum est: non potest.
Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier
305
Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier.
GETA
Nempe Phormionem?
DEMIPHO
Istum patronum mulieris.
GETA
Iam faxo hic aderit.
DEMIPHO
Antipho ubi nunc est?
PHAEDRIA
Foris.
DEMIPHO
Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc.
PHAEDRIA
Eo
Recta via equidem illuc.
310
GETA
Nempe ad Pamphilam.
DEMIPHO
At ego Deos Penates hinc salutatum domum
Devertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihi
Amicos advocabo ad hanc rem qui assient,
Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.