PHORMIO
ITANE patris ais conspectum veritum hinc abisse?
315
GETA
Admodum.
PHORMIO
Phanium relictam solam?
GETA
Sic.
PHORMIO
Et iratum senem?
GETA
Oppido.
PHORMIO
Ad te summa solum, Phormio, rerum redit.
Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Accingere.
GETA
Obsecro te—
PHORMIO
Si rogabit?
GETA
In te spes est—
PHORMIO
Eccere.
Quid si reddet?
320
GETA
Tu impulisti—
PHORMIO
Sic opinor.
GETA
Subveni.
PHORMIO
Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
GETA
Quid ages?
PHORMIO
Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis?
GETA
O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio,
Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
325
PHORMIO
Ah,
Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via.
Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius.
Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
GETA
Qui istuc?
330
PHORMIO
Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,
Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur.
Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.
Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:
Mihi sciunt nihil esse. Dices,
Ducent damnatum domum:
Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia,
335
Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
GETA
Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.
PHORMIO
Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.
Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis,
Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur
340
Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas;
Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur.
GETA
Quid istuc verbi est?
PHORMIO
Ubi tu dubites quid sumas potissimum.
Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum?
345
GETA
Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima.
Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.