GETA
Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
180
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
ANTIPHO
Quidnam ille commotus venit?
GETA
Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
ANTIPHO
Quid istuc mali est?
GETA
Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?
185
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
190
ANTIPHO
Quam hic fugam aut furtum parat?
GETA
Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
PHAEDRIA
Te nominat.
ANTIPHO
Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
PHAEDRIA
Ah, sanusne es?
GETA
Domum ire pergam: ibi plurimum est.
PHAEDRIA
Revocemus hominem.
195
ANTIPHO
Sta ilico.
GETA
Hem,
Satis pro imperio, quisquis es.
ANTIPHO
Geta.
GETA
Ipse est quem volui obviam.
ANTIPHO
Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GETA
Faciam.
ANTIPHO
Eloquere.
GETA
Modo apud portum—
ANTIPHO
Meumne?—
GETA
Intellexti.
ANTIPHO
Occidi.
GETA
Hem.
ANTIPHO
Quid agam?
PHAEDRIA
Quid ais?
GETA
Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
ANTIPHO
Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
200
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
Nulla est mihi vita expetenda.
GETA
Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
ANTIPHO
Non sum apud me.
GETA
Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
205
Commeruisse culpam.
PHAEDRIA
Hoc verum est.
ANTIPHO
Non possum immutarier.
GETA
Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
ANTIPHO
Quum hoc non possum, illud minus possem.
GETA
Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
PHAEDRIA
Et quidem ego.
ANTIPHO
Obsecro:
Quid si assimulo? satin est?
210
GETA
Garris.
ANTIPHO
Vultum contemplamini: hem,
Satin sic est?
GETA
Non.
ANTIPHO
Quid si sic?
GETA
Propemodum.
ANTIPHO
Quid si sic?
GETA
Sat est.
Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,
Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
ANTIPHO
Scio.
GETA
Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?
Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
215
ANTIPHO
Ipsus est:
Non possum adesse.
GETA
Ah, quid agis? quo abis, Antipho?
Mane, inquam.
ANTIPHO
Egomet me novi et peccatum meumr:
Vobis commendo Phanium et vitam meam.
PHAEDRIA
Geta, quid nunc fiet?
GETA
Tu iam lites audies:
Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.
220
Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus
Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
PHAEDRIA
Aufer mihi
oportet: quin tu quod faciam impera.
GETA
Meministine olim ut fuerit vestra oratio
In re incipienda ad defendendam noxiam;
225
Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?
PHAEDRIA
Memini.
GETA
Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,
Meliore et callidiore.
PHAEDRIA
Eiet sedulo.
GETA
Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero
Succenturiatus, si quid deficias.
230
PHAEDRIA
Age.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.