DAVUS
Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,
Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?
CHARINUS
Laetus est nescio quid.
340
PAMPHILUS
Nihil est: nondum haec rescivit mala.
DAVUS
Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias—
CHARINUS
Audin’ tu illum?
DAVUS
toto me oppido exanimatum quaerere.
Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam?
CHARINUS
Cessas adloqui?
DAVUS
Abeo.
PAMPHILUS
Dave: ades. Resiste.
DAVUS
Quis homo est, qui me? O Pamphile,
Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo.
345
PAMPHILUS
Dave, perii.
DAVUS
Quin tu hoc audi.
PAMPHILUS
Interii.
DAVUS
Quid timeas scio.
CHARINUS
Mea quidem hercle certe in dubio vita est.
DAVUS
Et quid tu scio.
PAMPHILUS
Nuptiae mihi.
DAVUS
Etsi scio.
PAMPHILUS
Hodie.
DAVUS
Obtundis, tametsi intellego.
Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas.
CHARINUS
Rem tenes.
PAMPHILUS
Istuc ipsum.
350
DAVUS
Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide.
PAMPHILUS
Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu.
DAVUS
Hem,
Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes.
PAMPHILUS
Qui scis?
DAVUS
Scies.
Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari
Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus.
Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec.
355
Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum.
Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam;
Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito.
Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem,
Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae:
360
Non cohaerent.
PAMPHILUS
Quorsumnam istuc?
DAVUS
Ego me continuo ad Chremem.
Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
CHARINUS
Recte dicis.
PAMPHILUS
Perge.
DAVUS
Maneo: interea introire neminem
Video exire neminem, matronam nullam in aedibus,
Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi.
365
PAMPHILUS
Scio.
Magnum signum.
DAVUS
Num videntur convenire haec nuptiis?
PAMPHILUS
Non opinor Dave.
DAVUS
Opinor narras? non recte accipis.
Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi
Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.
CHARINUS
Liberatus sum hodie Dave tua opera.
370
DAVUS
Ac nullus quidem.
CHARINUS
Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat.
DAVUS
Ridiculum caput,
Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:
Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis.
CHARINUS
Bene mones.
Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.