CHARINUS
Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum?
BYRRHIA
Sic est.
CHARINUS
Qui scis?
BYRRHIA
Apud forum modo e Davo audivi.
CHARINUS
Vae misero mihi.
Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,
Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.
BYRRHIA
Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,
305
Id velis quod possit.
CHARINUS
Nil volo aliud nisi Philumenam.
BYRRHIA
Ah,
Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas,
Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.
CHARINUS
Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.
Tu si hic sis aliter sentias.
310
BYRRHIA
Age age, ut libet.
CHARINUS
Sed Pamphilum
Video: omnia experiri certum est prius quam pereo.
BYRRHIA
Quid hic agit?
CHARINUS
Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum:
Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
Interea fiet aliquid, spero.
BYRRHIA
Id aliquid nihil est.
CHARINUS
Byrrhia,
Quid tibi videtur? adeon’ ad eum?
315
BYRRHIA
Quidni? Si nihil impetres,
Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?
CHARINUS
Abin’ hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
PAMPHILUS
Charinum video: salve.
CHARINUS
O salve Pamphile.
Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens.
PAMPHILUS
Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam.
320
Sed istuc quidnam est?
CHARINUS
Hodie uxorem ducis?
PAMPHILUS
Aiunt.
CHARINUS
Pamphile,
Si id facis hodie postremum me vides.
PAMPHILUS
Quid ita?
CHARINUS
Hei mihi,
Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia.
BYRRHIA
Ego dicam.
PAMPHILUS
Quid est?
BYRRHIA
Sponsam hic tuam amat.
PAMPHILUS
Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi:
Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine?
325
CHARINUS
Ah Pamphile
Nihil.
PAMPHILUS
Quam vellem.
CHARINUS
Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro
Principio ut ne ducas.
PAMPHILUS
Dabo equidem operam.
CHARINUS
Sed si id non potes,
Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.
PAMPHILUS
Cordi?
CHARINUS
Saltem aliquot dies
Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.
PAMPHILUS
Audi nunc iam.
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto
330
Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.
CHARINUS
Reddidisti animum.
PAMPHILUS
Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,
Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:
Ego id agam qui mihi ne detur.
335
CHARINUS
Sat habeo.
PAMPHILUS
Davom optume
Video cuius consilio fretus sum.
CHARINUS
At tu hercle haud quidquam mihi;
Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc?
BYRRHIA
Ego vero ac libens.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.