PAMPHILUS
Quid igitur sibi vult pater? cur simulat?
375
DAVUS
Ego dicam tibi.
Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria,
Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit.
Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
Tum illae turbae fient.
380
PAMPHILUS
Quidvis patiar.
DAVUS
Pater est Pamphile.
Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit
Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido.
PAMPHILUS
Eiiciat?
DAVUS
Cito.
PAMPHILUS
Cedo igitur quid faciam Dave?
DAVUS
Dic te ducturum.
PAMPHILUS
Hem.
DAVUS
Quid est?
PAMPHILUS
Egon dicam?
DAVUS
Cur non?
PAMPHILUS
Numquam faciam.
DAVUS
Ne nega.
PAMPHILUS
Suadere noli.
385
DAVUS
Ex ea re quid fiat vide.
PAMPHILUS
Ut ab illa excludar huc concludar.
DAVUS
Non ita est.
Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem,
Ducas volo hodie uxorem: tu,
ducam, inquies:
Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia
Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient,
390
Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes
Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris
Haec quae facis ne is mutet suam sententiam.
Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.
Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus
395
Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat.
Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris:
Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PAMPHILUS
Itan credis?
DAVUS
Haud dubium id quidem est.
PAMPHILUS
Vide quo me inducas.
DAVUS
Quin taces?
PAMPHILUS
Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est:
400
Nam pollicitus sum suscepturum.
DAVUS
O facinus audax!
PAMPHILUS
Hanc fidem
Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem.
DAVUS
Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.