Palaestrio
Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient
concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,
unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,
600
neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
nam bene
consultum consilium surripitur saepissime,
si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.
quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
605
atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
610
Periplectomenvs
Ecce nos tibi oboedientes.
Palaestrio
Facilest imperium in bonis.
sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,
gerimus rem?
Periplectomenvs
Magis nón potest esse ad rem utibile.
Palaestrio
Immo
quid tibi, Pleusicles?
Plevsicles
Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?
quis homo sit magis meus quam tu es?
615
Palaestrio
Loquere lepide et commode.
Periplectomenvs
Pol ita decet hunc facere.
Plevsicles
At hoc me facinus miserum macerat
meumque cor corpusque cruciat.
Periplectomenvs
Quid id est quod cruciat? cedo.
Plevsicles
Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia
obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
620
mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.
Palaestrio
Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
625
Plevsicles
Hancine aetatem exercere
mei me amoris gratia?
Periplectomenvs
Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
630
Palaestrio
Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Plevsicles
Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
Periplectomenvs
Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam
635
comitatem erga te amantem.
Plevsicles
Quid opus nota noscere?
Periplectomenvs
Vt apud
te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;
nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,
639640
neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
vel cavillator facetus vel conviva commodus
item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
incommoditate abstinere me apud convivas commodo
commemini et meae orationis iustam partem persequi
645
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
Palaestrio
O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
650
Periplectomenvs
Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,
neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
655
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
Palaestrio
Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
Plevsicles
At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum
lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.
660
Periplectomenvs
Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.
665
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
Palaestrio
Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
Plevsicles
Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,
670
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.
Periplectomenvs
Morus es.
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
675
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
680
sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
Palaestrio
Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
Periplectomenvs
Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
Palaestrio
Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
Periplectomenvs
Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
685
ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias),
verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
690
dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
695
iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
quid? nutrici non
missurus esmissuru's quicquam, quae vernas alit?”
haec atque horum similia alia damna multa mulierum
me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
700
Palaestrio
Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
Plevsicles
At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
Periplectomenvs
Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
705
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.
prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.
710
sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
715
Palaestrio
Nimis bona ratione nimiumque ad te
te et tuam vitam habes:
et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
Periplectomenvs
Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
719720
censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Palaestrio
Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
Plevsicles
O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
725
deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
730
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
quí homines probi essent, esset is annona vilior.
735
Periplectomenvs
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
Plevsicles
Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
740
nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
Periplectomenvs
Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
745
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
nunc, quod occepi, opsonatum pergam.
Plevsicles
Si certumst tibi,
commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
750
Periplectomenvs
Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
“quid opus fuit hoc,
hospes, sumptu tanto nostra gratia?
insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”
755
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
Palaestrio
Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
Periplectomenvs
Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
“iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
760
remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,
sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
Palaestrio
Bonus bene ut malos descripsit mores.
Periplectomenvs
Haud centesimam
partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
Palaestrio
Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.
765
nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,
qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
ut hic eam abducat habeatque.
770
Periplectomenvs
Dari istanc rationem volo.
Palaestrio
At ego mi anulum dari istunc tuom volo.
Periplectomenvs
Quam ad rem usui est?
Palaestrio
Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
Periplectomenvs
Vtere, accipe.
Palaestrio
Accipe a me rusum rationem doli,
quam institui.
Plevsicles
Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.
Palaestrio
Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem
775
fúisse aeque neque futurum credo.
Plevsicles
Credo ego istuc idem.
Palaestrio
Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,
itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
Periplectomenvs
Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier,
sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,
780
quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
Palaestrio
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
Periplectomenvs
Ingenuamne an libertinam?
Palaestrio
Aequi istuc facio, dum modo
eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,
785
cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
Periplectomenvs
Lautam vis an quae nondum sit lauta?
Palaestrio
Sic consucidam,
quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Periplectomenvs
Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
sed quid ea usus est?
790
Palaestrio
Vt ad te eam iam deducas domum
itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.
Plevsicles
Erro quam insistas viam.
Palaestrio
At scietis. séd ecquae ancillast illi?
Periplectomenvs
Est prime cata.
Palaestrio
Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,
795
ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
militi ut darem, quasique ego
ei rei sim interpres.
Periplectomenvs
Audio;
ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
auribus utor
Palaestrio
ei dabo,
aps tua mi uxore dicam delatum et datum,
800
ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
Periplectomenvs
Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.
Palaestrio
Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.
805
Plevsicles
Tibi sum oboediens.
Palaestrio
Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
memineris ne Philocomasium nomines.
Plevsicles
Quem nominem?
Palaestrio
Diceam.
Plevsicles
Nempe eandem quae dudum constitutast.
Palaestrio
Pax, abi.
Plevsicles
Meminero. sed quid meminisse id refert,
rogo ego te tamen.
Palaestrio
Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,
810
ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
Plevsicles
Ego eo intro igitur. —
Palaestrio
Et praecepta sobrie ut cures face.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.