Palaestrio
quantas res turbo, quantas moveo machinas.
eripiam ego hodie concubinam militi,
si centuriati bene sunt maniplares mei.
815
sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,
progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.
Lvcrio
Non operaest Sceledro.
Palaestrio
Quid iam?
Lvcrio
Sorbet dormiens.
Palaestrio
Quid, sorbet?
Lvcrio
Illud, stertit, volui dicere.
sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas —
820
Palaestrio
Eho an dórmit Sceledrus intus?
Lvcrio
Non naso quidem,
nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum,
dum misit nardum in amphoram, cellarius.
Palaestrio
Eho tu sceleste, qui illi
suppromus essuppromu's, eho —
824825
Lvcrio
Quid vis?
Palaestrio
Qui lubitum est illi condormiscere?
Lvcrio
Oculis opinor.
Palaestrio
Non te istuc rogito, scelus.
procede huc. periisti iam, nisi verum scio.
prompsisti tu illi vinum?
Lvcrio
Non prompsi.
Palaestrio
Negas?
Lvcrio
Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;
830
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum
neque illic calidum éxbibit in prandium.
Palaestrio
Neque tu bibisti?
Lvcrio
Di me perdant, si bibi,
si bibere potui.
Palaestrio
Quid iam?
Lvcrio
Quia enim obsorbui;
nam nimis calebat, amburebat gutturem.
835
Palaestrio
Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
bono subpromo et promo cellam creditam.
Lvcrio
Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:
quoniam aemulari non licet, nunc invides.
839840
Palaestrio
Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.
atque ut tu scire possis,
ego dico tibi:
si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
Lvcrio
Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
post
e sagina ego eiciar cellaria,
845
ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
Palaestrio
Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.
Lvcrio
Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:
mihi imperabat, ego promebam postea.
Palaestrio
Hoc illi crebro capite sistebant cadi.
850
Lvcrio
Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,
ibi erat bilibris aula sic propter cados,
ea saepe deciens complebatur: vidi eam
plenam atque inanem fieri, plenam maxume;
855
ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.
Palaestrio
Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria
bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.
Lvcrio
Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit,
quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.
860
fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
Palaestrio
Quo té agis?
Lvcrio
Missus sum aliquo: iam huc revenero.
Palaestrio
Quis misit?
Lvcrio
Philocomasium.
Palaestrio
Abi, actutum redi.
Lvcrio
Quaeso tamen tu meam partem, infortunium
865
si dividetur, me absente accipito tamen. —
Palaestrio
Modo intellexi quam rem mulier gesserit:
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom
foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.
sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem
870
nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.
quam digne ornata incedit, haud meretricie.
lepide hoc succedit sub manus negotium.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.