1.
mvp-aristotle-comment-130
Ritter, cap. 19 § 1
Διάνοια aptius in arte rhetorica quam in poetica pertractatur; neque de
λέξει quae exponi possunt, ad poeticam pertinent omnia. Explicata argumenti conformatione a poeta tragico instituenda (c. 7-11 et c. 13-14) et descripto morum habitu ab eodem in tragoediis observando (c. 15) et utraque disputatione praeceptis quibusdam tragoediarum scriptori destinatis conclusa (c. 17 et c. 18, 4-7), iam ad animi sensa (
διά- votar quam una voce sententiam appellare licet) a personis in scenam productis expromenda pervenit. quae cum dictione (
λέξει) proferantur, hanc tractandam sibi sumpsit, illa Rhetoricis reservanda putavit.
περὶ μὲν οὖν τῶν ἄλλων ἤδη εἴρηται: cetera quae dicit, sunt fabula, mores, spectaculum, melopoeia. de fabula quae disputata sunt sufficere videantur, de moribus quae docuit in epitomam contracta esse intelleximus: spectaculum vero et melopoeia nonnisi brevissime commemoravit c. 6, 4 et c. 18, 71). at vero spectaculum et melopoeiam accuratius ab Aristotele explicata non esse et nullis praeceptis a tragoediarum scriptore servandis instructa, vix est cur existimemus: immo c. 18, 7. cum chori tragici rite conformandi praeceptum paucis verbis proponit, ita disputat ut antegressa ampliore expositione niti videatur. quae igitur de
ὄψει et
μελοποιίą uberius explanata ab Aristotele erant, omisit, opinor, ille qui ex integra Aristotelis Poetica plura et egregia conservavit. nimirum inutilia illa videbantur poetis Alexandrinis (Alexandrinos dico omnes qui post Alexandri Magni aevum sive Alexandriae sive in aliis Grae- 1) Falsus Aristoteles etiam c. 6, 19. ad
ὄψιν et
μελοποιίαν revolvitur, sed nihil affert quae alicuius momenti videantur esse.cis urbibus artem tragicam factitabant), qui lectoribus magis quam spectatoribus scribebant, quique tragoedias edebant aut nullis aut paucis chori carminibus distinctas. -
λοιπὸν δὲ περὶ λέξεως ἢ διανοίας εἰπεῖν: postquam de quattuor illis partibus dictum est, iam restat de
διανοίᾳ vel
λέξει disputare, ut de omnibus sex partibus ante constitutis (c. 6, 4-7) explicatio absolvatur. vide mihi Aristotelem ipsum pronuntiare se ex illis sex tragoediae partibus adhuc quattuor disputatione amplexum esse, duabus etiamnum relicuis de quibus dicatur. inde iam novo documento apparet, et illa quae de alteris
κατὰ τὸ ποσὸν tragoediae partibus c. 12. posita sunt, et quae de quattuor formis tragoediarum c. 18, 2-3., quaeque de tragoediae
δέσει et
λύσει c. 18, 1. narrantur, quae omnia suis locis gravibus de causis pro suppositiciis declaravi, haec inquam ab Aristotele non scripta esse. –
περὶ λέξεως ἢ διανοίας scribit, cum absolutis quattuor partibus iam ex duabus relicuis alterutram explicandam eligere possit. statim monet quae de
διανοία dicenda sint, ea in Rhetoricis aptius explicari posse.
ἐν τοῖς περὶ ῥητορικῆς: quamquam quae de animi sensis dicenda sunt in Rhetoricorum tribus libris comprehensorum primo et secundo libro legimus, inde tamen non consequitur Poeticam post artem illam rhetoricam a philosopho emissam esse: immo in Rhetoricis quater provocat ad Poeticam iam editam. lege III, 1 et 2. ars dicendi cum pluribus ac diversis libris ab Aristotele tractata et tradita sit, hoc loco lectores non ad tres illos Rhetoricorum libros sed ad alios prius evulgatos ablegantur. de operibus Aristotelis rhetoricis disputavit Titze de Aristotelis operum serie et distinctione p. 34 sqq.
ἔστι δὲ κατὰ τὴν διάνοιαν ταῦτα,
ὅσα ὑπὸ τοῦ λόγου δεῖ παρασκευασθῆ - ναι: pertinent ad sententiam haec, quaecumque oratione parari debent, h. e. quae personae in scenam productae sentiunt verbisque pronuntiant. quod statim sequitur
τὸ λύειν, est obstantia sive ab adversariis dicta dissolvere.