NA Apud Aristophanem, postquam de versibus secundo et tertio disceptatum est, pergere Aeschylum Bacchus iubet,
ἴθι πέραινε σύ, Αἰσχύλε, ἀνύσας· σὺ δ᾽ ἐς τὸ κακὸν ἀπόβλεπε
. Pergit igitur Aeschylus,
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρὶ κλύειν, ἀκοῦσαι
. Itaque Stanleius haec statim versui tertio continuavit. Dubitari potest rectene an secus. Nam et illa,
ἥκω γὰρ ἐς γῆν τήνδε καὶ κατέρχομαι
, nimis nude posita videri possunt, quam ut credibile sit poetam statim haec subiecisse,
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρί
, neque ex Aristophanis verbis hoc certum efficias, versus ita sese statim excepisse, ut criticis visum est. Facit enim Aristophanes ea recitantem Aeschylum, in quibus aliquid reprehendi possit. Quod si quae intermedia inter hos versus erant, quae nihil continebant quod reprehenderet Euripides, ne poterant quidem ab Aeschylo recitari. In illis autem, quae supra commemoravi ab Euripide dicta ut
πατρῷα κράτη
explicaret, tam tragica est et Aeschylea oratio, tamque conveniens huic loco sententia, ut non inepte quis suspicari possit haec ab Aeschylo in hunc fere modum conformata fuisse,
ἥκω γὰρ ἐς γῆν τήνδε καὶ κατέρχομαι, τλήμων Ὀρέστης, κρυπτὸν εἰςβαλὼν πόδα, οὗ δὴ βιαίως ἐκ γυναικείας χερὸς δόλοις λαθραίοις ὄλβος ὤλλυται πατρός. τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τῷδε κηρύσσω πατρὶ κλύειν, ἀκοῦσαι.
Legebatur apud Aristophanem
τύμβου δ᾽ ἐπ᾽ ὄχθῳ τάδε γε κηρύσσω πατρί
, numeris quales in tam antiqua tragoedia ferri nequeunt. Itaque pridem iudicaveram scribendum esse
τῷδε
, quum hanc ipsam lectionem in Ravennate libro esse intellexi, ex quo eam Porsonus recepit. Idem praebet Venetus, nec longe discedunt alii,
τῷ δὲ
, vel
τάδε
, omisso
γέ
, exhibentes.