κἀγὼ ... φίλον τ' Ὀρέστην ... φίλον τ' Ὀρέστην φῶς ἀνάξομεν δόμοις Libri
κἀγώ
. Manifestum est scribi debere
κἀγώ
, quod pertinet ad praecedentia:
κλύειν εὐχάς, ἃ
(pro
ἃς
)
ἐγὼ λέγω
. Deinde
χέρνιβας βροτοῖς
M. Rob.
χέρνιβας βοτοῖς
G. Ald. Turn. Ad ultimum vocabulum in M. G.
γρ. νεκροῖς
supra adscriptum est, interpretatio exquisitioris vocabuli. Tenui quod olim in Observationibus criticis scribendum esse dixi,
χέρνιβας φθιτοῖς
. Pers. v. 218.
δεύτερον δὲ χρὴ χοὰς γῇ τε καὶ φθιτοῖς χέασθαι
, et v. 518.
ἔπειτα γῇ τε καὶ φθιτοῖς δωρήματα ἥξω λαβοῦσα πέλανον ἐξ οἴκων ἐμῶν
. Quae sequuntur, vulgo ita leguntur,
λέγω, καλοῦσα πατέρ', ἐποίκτειρόν τ' ἐμέ, φίλον τ' Ὀρέστην, πῶς ἀνάξομεν δόμοις.
In Ald. scriptum est
πάτερ
, in Rob.
πάτερ
vocativo casu,
πατέρ'
in ceteris. Deinde
ἐποίκτειρον τ᾽ ἔμε
Ald. Rob.
ἐποίκτειρόν τ' ἐμὲ
Turn. Vict. et, ut videtur, M.
ἐποικτείροντἔμε
G. Ad
πῶς
scholiastes adnotavit
ἀντὶ τοῦ ὅπως
, et
βασιλεύσομεν
ad
ἀνάξομεν
, inepte. Non possunt probari coniecturae, quae de his versibus a me ipso olim aut ab aliis prolatae sunt. Exciderunt aliquot versus, quum librarius ab uno versu, cuius hoc erat initium,
φίλον τ' Ὀρέστην
, ad idem alius versus initium aberrasset. Scripsi igitur
κἀγὼ χέουσα τάσδε χέρνιβας φθιτοῖς λέγω, καλοῦσα πατέρ', ἐποικτείροντ᾽ ἐμὲ φίλον τ' Ὀρέστην ... φίλον τ' Ὀρέστην φῶς ἀνάξομεν δόμοις.
Iubeo patrem, mei carique Orestis misertum, (providere ut vincamus) carumque Orestem aliquo modo in domum reducamus.