εἶτα Libri
ἢ ξυγγενὴs ὢν εἶχε συμπενθεῖν ἐμοί
. Schützius in proximo versu
τιμὴν
edidit, quae etiam Porti aliorumque coniectura fuit. Non hoc, sed
εἶχε
mutandum erat. Inepti illi qui
εἶχε
pro
ἐδύνατο
dictum putant.
Ἔχω συμπενθεῖν
non potest dici nisi ab eo qui materiam habet lugendi: ubi de facultate sermo est, necessario
δύνασθαι
dicendum est. Scripsisse videtur Aeschylus
ἢ ξυγγενὴς ὤν, εἶτα συμπενθεῖν ἐμοὶ ἄγαλμα τύμβου τοῦδε καὶ τιμὴν πατρός.
Recte, si sensum spectes, ad ultimum versum scholiastes adnotavit
λείπει ἡ εἰς
. Sic igitur bene procedunt hi versus,
εἴθ᾽ εἶχε φωνὴν ἔμφρον᾽ ἀγγέλου δίκην, ὅπως δίφροντις οὖσα μὴ κινυσσόμην, ἀλλ᾽ ἦν σαφηνῆ τόνδ᾽ ἀποπτύσαι πλόκον, εἴπερ γ᾽ ἀπ' ἐχθροῦ κρατὸς ἦν τετμημένος, ἢ ξυγγενὴς ὤν, εἶτα συμπενθεῖν ἐμοὶ ἄγαλμα τύμβου τοῦδε καὶ τιμὴν πατρός.
Utinam perspicuam vocem nuntii instar haberet, quone anceps animi penderem, sed aperte hunc cincinnum abominarer, si ab inimico capite esset, aut, si esset cognatus, tum mecum doleret in huius tumuli ornamentum et honorem patris.