859-860.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-508
NA Quum tribus haec modis construi possint, uno
ὑπαὶ κώνωπος ἐξηγειρόμην, λεπταῖς ῥιπαῖσι θωύσσοντος
, altero
λεπταῖς ῥιπαῖσιν ἐξηγειρόμην ὑπαὶ κώνωπος θωύσσοντος
, tertio
ὑπαὶ λεπταῖς ῥιπαῖσι κώνωπος θωύσσοντος ἐξηγειρόμην
, haec postrema ratio magis quam ceterae dictioni poeticae convenit.
862.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-509
νῦν, ταῦτα πάντα τλᾶσ', ἀπενθήτω φρενὶ Legebatur
νῦν ταῦτα πάντα τλᾶσ᾽ ἀπενθήτω φρενί, λέγοιμ᾽ ἂν etc.
Illud
ἀπενθήτῳ φρενί
miro modo significare volunt animo dolori non succumbente. Mira est etiam P. Camperi ad Eur. El. p. 213. interpretatio, pectore doloribus clauso. Infelix coniectura Schneidewini in thesi VIII. dissertationi de Diana Phacelitide adiecta,
νῦν ταῦτα πάντα πλᾶσα παντλήτῳ φρενί
. Recte vero Elberlingius intellexit distinguendum sic esse,
νῦν, ταῦτα πάντα τλᾶσ', ἀπενθήτω φρενὶ λέγοιμ' ἂν etc.
Quoniam se nunc tandem omni sollicitudine liberatam quasi ex intimo animo dicere videri cupit,
νῦν
sine copula in principio dicti huius positum est, ut supra praeco dixit v. 486.
νῦν χαῖρε μὲν χθών
.
862
863.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-510
βουστάθμων In Vict. Cant. haec sic interpuncta sunt
λέγοιμ' ἂν ἄνδρα τόνδε, τῶν σταθμῶν κύνα, σωτῆρα ναός, πρότονον ὑψηλῆς στέγης, στῦλον ποδήρη, etc.
Quomodo interpungenda essent vidit in adnotatione Canterus itemque Gatakerus Adv. misc. II. 20. p. 383. Sed tamen duobus vitiis affectus est hic Shakespearianae ubertati comparandus locus. Non scripsit enim Aeschylus
τὸν σταθμῶν
, quod poetica dictio non patiebatur cum articulo dici, sed
βουστάθμων
, quo vocabulo Euripides usus est in Helena. De altero vitio dicam ad v. 866.
863
864.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-511
NA Ne quis forte velit
σταθμῶν
sive potius
βουστάθμων κύνα σωτῆρα
iungere, ut hominem stabulorum custodem
σταθμῶν οὐρῆα
Homerus dixit Od. XVII, 187. 223. reputandum est per se patere
κύνα βουστάθμων
eum esse qui tueatur stabula,
ναὸς πρότονον
autem, nisi explicate dicatur servandae navi inservire, non habere adiunctam utilitatis eminentiorem significationem. De
προτόνοις
videndus Seidlerus ad Eur. Iph. T. v. 1104.
ὑψηλῆς
ὑψιλῆς
Farn.
864
865.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-512
στῦλον
στύλον
Flor.
στῦλον
Farn. Vict. pravo accentu.
865
866-868.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-513
ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος, γαληνὸν ἦμαρ εἰςιδεῖν ἐκ χείματος, καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα. Libri
καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα, κάλλιστον ἦμαρ εἰσιδεῖν ἐκ χείματος, ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος.
In Farn. scriptum
παρ' ἐλπίδα
. Sed errore factum esse puto ut ex eo codice adnotaretur
καὶ γῆς φανεῖσαν
, quum tacuerit Bekkerus, neque Elmsleius nisi consensum codicis cum editionibus indicare voluisse videtur. Nam Porsonus dubitationis notam ad
φανεῖσαν
apposuerat: unde Blomfieldius abiecto inutili
καὶ
vel
γῆν ἐκφανεῖσαν
vel
γαῖαν φανεῖσαν
scribendum existimabat. Mihi quidem non tam videtur in his verbis aliquid vitii esse, quam in ordine rerum, quae nec satis apte coniunctae sunt, et ita ut in medio cursu abrumpatur potius oratio quam iustum producatur ad finem. Itaque mutato ordine versuum sic poetam scripsisse arbitror,
ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος, γαληνὸν ἦμαρ εἰςιδεῖν ἐκ χείματος, καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα.
Nam
κάλλιστον ἦμαρ
non scripsisse videtur Aeschylus. Friget enim nomen superlativum, multoque deterius est positivo, ubi non idonea de caussa positum est. Quare
γαληνὸν
quae scripsi, ut in notissimo illo Euripidis Or. v. 279.
ἐκ κυμάτων γὰρ αὖθις αὖ γαλήν' ὁρῶ.
Hunc versum,
ὁδοιπόρῳ — ῥέος
, Suidas affert in v.
πλέκος
.
869.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-514
τερπνὸν δ' ἀπαλλαχθῆναι παντὸς ἐκ πόνου Insiticium hunc versum iudicavit Blomfieldius, certe frigidiusculum sonare. Schützius eum in editione minore post eum qui sequitur collocavit, quod id ordo sententiarum postularet. Non recte obiicit Wellauerus, suo versum loco positum esse in libris, quia caussam contineat, quare istis appellationibus usa sit mulier. Nam caussa etiam post recte affertur. Rectius dixisset non fuisse
φθόνος δ᾽ ἀπέστω
a
τοιοῖςδε προςφθέγμασιν
divellendum. Servandus vero versus eo quo in libris est loco. Refertur enim ad illa v. 862.
ἀπενθήτῳ φρενὶ λέγοιμ᾽ ἄν
.
869
870.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-515
τοιοῖςδε τοί νυν Libri
τοιοῖςδε τοίνυν
. Schützii emendationem,
τοιοῖςδε τοί νυν
, Porsonus aliique receperunt.
870
872.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-516
νῦν δέ μοι Librorum scriptura,
νῦν δ' ἐμοὶ φίλον κάρα
, demum a Scholefieldio emendata est.
872
874.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-517
ποίας
ποίας
, ut Scaliger aliique scribendum viderunt, Farn.
ποίας
Flor. Vict. Valckenario ad Phoen. v. 1518. more suo suspicanti
πρόπαντος
a poeta scriptum esse, nemo exstitit qui obsequeretur: arrisisse tamen illud videtur Blomfieldio.
874
875.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-518
τέλος Pro
τέλος
, quod Flor. Vict. habent, in Farn. est
τάδε
, quod nescio an praeferendum sit. Videri enim possunt oculi describentis ad verba
τάδε
et
τέλος
aberrasse, quae duos continuos versus terminant 900. 901.
875
876.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-519
στόρνυτε Elmsleius ad Eur. Med. v. 1209. dubitabat an praestaret
στορνύναι
.
876
877-878.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-520
NA In editionibus veteribus hi duo versus sine ulla interpunctione procedunt. In Farn. plene distinctum post
εἵλετο
. Recte post
πόρος
comma ponitur, cetera autem coniunguntur.
886.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-521
βαρβάρου
βαρβάρου
, sed
ο
supra scripto, Flor.
886
887.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-522
βόγμα
βόαμα
Flor. Vict. sed in Flor.
γ
supra scriptum.
βόγμα
Farn.
887
890.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-523
κάλλεσιν
κάλλεσιν
cum
ν
libri habent. Suidas in v.
Κάλαϊς
,
καὶ καλάϊνον χρῶμα. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις χρώμασι
. Idem
κάλλη, τὰ πορφυρᾶ ἱμάτια. καὶ κέραμος καλάϊνος. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις κάλλοις
. Etym. M. p. 486, 48. totum versum affert,
γὰρ
pro
δὲ
exhibens. Plura de
κάλλεσιν
Fritzschius in comm. de Socrate p. 201.
890
897.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-524
εἰ πάντα δ' ὡς πράσσοιμεν Consentit Farn. cum Flor. Vict. in
εἰ πάντα δ' ὡς πράσσοιμ' ἄν, εὐθαρσὴς ἐγώ
, nec verum est quod Wellauerus dicit,
ἄνευ θαρσοῦς
Blomfieldium ex eo codice recepisse. Immo ea ipsius est Blomfieldii infelicissima coniectura. Scribendum vero erat
εἰ πάντα δ᾽ ὡς πράσσοιμεν, εὐθαρσὴς ἐγώ.
Eandem emendationem fecit Dindorfius.
897
899.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-525
διαφερόντως Porsonus in Adv. p. 158. coniecerat
διαφέρουσ' ἐμοί
. Bene factum, quod Blomfieldius librorum scripturam defendit, modo ne tamen verum putasset
διαφέρουσα
, quod
θιγοῦσα
cum participio ad eum plerumque qui compellatus est referatur. Cuiusmodi argumentum quam nullam vim habeat apertum est. Tum autem, ut consentaneum est, non desunt exempla quae non sunt in illis plerisque, ut in Philocteta v. 253.
ὡς μηδὲν εἰδότ᾽ ἴσθι μὲ ὧν ἀνιστορεῖς.
899
900.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-526
δείσασαν Libri
ηὔξω θεοῖς δείσας ἂν ὧδ' ἔρδειν τάδε;
quod interpretantur
vovistine diis metuens sic facturum te ista?
Blomfieldius, quod
ἂν
huic sententiae non convenit, signo interrogationis deleto, hanc putat sententiam esse, vovisses haec ita facere, si aliquid metuisses. Haec non repugnant quidem legibus grammaticis, sed perversa laborant collocatione verborum. Oportebat enim, si hoc vellet Clytaemnestra, dici
δείσας ἂν ηὔξω ὧδ' ἔρδειν τάδε
. Vulgatum imperitissime eo tuitus est Wellauerus, quod
ἂν
ad infinitivum sit referendum: ex quo patet eum
ἂν
cum infinitivo ita pro infinitivo futuri poni existimasse, ut id ubique et sine discrimine fieri possit. Iohannes Auratus, qui omnes Aeschyli interpretes iudicio et recti sensu superavit, pro
δείσας
scribi
δήσας
volebat, non ille hic quidem verum assecutus, sed tamen coniiciens quod aptissimam praeberet sententiam. Scribendum erat
ηὔξω θεοῖς δείσασαν ὧδ᾽ ἔρδειν τάδε;
900
901.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-527
τέλος
Τέλος
sic dictum ut sit pro decreto. Similiter in Suppl. ν. 587.
ποῖ κεκύρωται τέλος
, et v. 605.
Ζεὺς δὲ κράνοιεν τέλος
.
901
902.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-528
δοκεῖς Libri
δοκῶ
. Emendavit Stanleius.
902
903.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-529
δοκεῖ Hic quoque
δοκῶ
Flor. Vict.
δοκεῖς
Stanleius, et ita Farn.
903
904.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-530
αἰδοῖ
αἰδοῖς
Flor. Vict.
αἴδοι
Farn. Restituerat coniunctivum primus Auratus, receperuntque editores novissimi praeter Wellauerum, nescientem quibus conditionibus interrumpi possit oratio.
904
906.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-531
NA Male in Vict. Cant. interrogationis nota apposita.
906
909.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-532
ἦ καὶ σὺ ... δήριος τίεις; Libri
ἦ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος τίεις;
Auratus
τῆσδε
. Ionica genitivi forma offensus Bothius
δήριος
dedit. Ac diserte Suidas
δῆρις δήριος δῆριν δῆριν
. Semel, quod sciam, praeter hunc versum in superstitibus tragoediis invenitur
δῆρις
, in Suppl. Aeschyli v. 397.
καὶ μήτε δῆρις ῥυσίων ἐφάψεται.
Butlerus inepte
ἀδήριτος
coniecit, ut id esset animo obstinato et insuperabili. Erat quum putarem adiectivum hic latere,
δηριτὴς
(nam
δηριτὴς
finxit Etym. M. p. 248, 31.) vel
δηριτικός
, quod esset rixabunda. Dicuntur autem talia masculina forma, ut in Choeph. v. 233.
ἄζωστος
τριβή
. Id expressit vertendo Humboldtus. Sed scribendum potius est
ἢ οὐ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος (vel δήρεως) τίεις;
Intellexit hoc etiam Franzius, nisi quod is
οὐ
scripsit.
909
910.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-533
μέντοι Blomfieldii, qui
μέν τοι
divisim scripsit, permira adnotatio est, “vulgo
μέντοι
. Vid. Hermann. Elem. Doctr. Metric. p. 111." Ibi ego exempla attuli versuum quorum singuli vel pedes vel dipodiae singulis vocibus constant. Itaque ut ex eo numero hunc versum eximeret, divisit voculas non separandas. Nam
μέντοι
, tamen, precantis est. Ceterum, si quis non rectis numeris hunc versum incedere putabit, monendus erit ut recte recitet, neve negligat pausam quam fieri iubet interpunctio.
910
912.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-534
πρόδουλον Invenustissime a quibusdam positum est
πρόδουλος
. Librorum scripturam, male intellectam a Stanleio, recte interpretatus est Schützius. Calcei quasi servi pedum dicuntur. Similiter in Prometheo soluto (fr. 205.)
ἵππων ὄνων τ᾽ ὀχεῖα καὶ ταύρων γονὰς δοὺς ἀντίδουλα καὶ πόνων ἐκδέκτορα.
De consuetudine soleas ponendi, ne stragulis labes afferretur, dixit Gatakerus Adv. misc. II. 19. p. 376.
912
913.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-535
καὶ τοῖσδέ μ'
σὺν τοῖς δέ μ'
inde a Cantero edebatur.
σὺν τοῖς δέ μ'
Vict.
σὺν ταῖςδέ μ'
Farn.
σὺν ταῖςδε
Heathius. Recepi ex Flor.
καὶ τοῖςδέ μ'
. Neutro
τοῖςδε
ἁλουργέσιν
usus est poeta, nec dixit
ἁλουργίσιν
, ut qui de stragulis, non de vestibus loqueretur. De colore isto videndus Arnaldus Animadv. crit. c. 35. p. 234. seqq. de forma vocabuli Lobeckius ad Phryn. p. 185.
ἐμβαίνονθ' ἁλουργέσιν
ἐμβαίνοντ᾽ ἀλουργέσιν
Flor. Farn.
ἐμβαίνονθ' ἁλουργέσιν
Vict.
913
914.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-536
βάλοι Recte libri
βάλοι
, quod ab nemine correctum miratus Blomfieldius, sublata plena interpunctione post
ἔμβασιν ποδός
, edidit
βάλῃ
, comparans Eur. El. v. 900.
αἰσχύνομαι μέν, βούλομαι δ᾽ εἰπεῖν ὅμως, νεκροὺς ὑβρίζειν, μή μέ τις φθόνῳ βάλῃ,
ubi probat Tyrwhitti coniecturam
φθόνος
. Licebit vicissim mirari, non solum quod quid esset diversitatis inter hos locos non viderit Blomfieldius, sed etiam quod sententiam intulerit ineptam: quamquam etiam ab aliis haec non recte intellecta sunt. Nam quid est hoc, exuite mihi calceos, ne me deorum invidia in his purpuris incedentem adspiciat? Num si nudis pedibus incedit, minus invident dii? Immo purpuras erat deprecatus, ne superbire videretur: sed ubi cedit Clytaemnestrae, purpuris parcens soleas exuit, incessurus autem per eas optat ne deorum concitet invidiam. Accedit quod aliquid spatii inter haec disticha interiectum fuit, dum solutae essent soleae.
914