738-740.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-444
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον, θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομέναν τοκεῦσιν.
δαίμονά τε τὸν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομένων τοκεῦσιν
Vict. Sic etiam Flor. nisi quod
μελάθροις
et
τοκεῦσι
habet. In Farn.
μελάθροισιν εἰ τοκεῦσιν
scriptum est, omissum autem
ἄμαχον
, quod Triclinius expulit, atque ad
ἀπόλεμον
adscripta glossa
τὸν ἄμαχον, ἀντὶ μιᾶς
. Scribendum esse
δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον
, dixi in adnotationibus ad Humboldti interpretationem. Quod additur
θράσος ἄτας
idem est quod
θρασεῖα Ἄτη
, neque opus est ut
εἰδομέναν
cum Casaubono et Heathio in
εἰδομένας
muletur, neque ut cum Aurato
μέλαιναν ἄταν
scribatur.
742.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-445
δώμασι
δώμασιν
Farn.
δώμασι
Flor. Vict.
742
744.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-446
ἔδεθλα
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἐσθλὰ
Flor. Vict.
τὰ χρυσόπαστ᾽ ἐσθλὰ
Farn. Praeclare Auratus
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἔδεθλα
, quod suum fecit Stanleius. Recepit Schützius, non etiam alii, quamquam evidentissime verum. Usus ea voce Callimachus h. Apoll. v. 71. qui ibidem v. 61. et in hymno Deli v. 228.
ἐδέθλιον
dixit.
744
745.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-447
παλιντρόποις
παλιντρόποις
, quod Flor. Vict. habent, Elmsleius etiam ex Farn. attulit, Bekkerus autem
παλίντροπο
, eumque verum vidisse puto. Volebat enim Triclinius haec verba,
παλίντροπ᾽ ὄμμασι
, respondere illis,
νεαρὰ φάους κότον
. Non potest autem dubitari quin verum sit
παλιντρόποις
.
745
746.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-448
προσέμολε Libri
προσέβα τοῦ
. Articulus iste huc ex sequente versu venisse videtur, quum supra scriptus esset ad
πλούτου
. Pro
προσέβα
in adnotationibus ad Humboldti interpretationem scribendum esse conieci
προσέβαλε
, quo verbo attendendi reputandique significatu usus est Sophocles in Trach. v. 580.
χιτῶνα τόνδ᾽ ἔβαψα, προςβαλοῦσ᾽ ὅσα ζῶν κεῖνος εἶπε
, et iterum v. 844.
τὰ μὲν οὔτι προσέβαλε
. Sed et artificiosius quaesitum et non satis aptum huic loco, qui simplicius ideoque gravius verbum desiderat,
προςβάλλειν
est. Scribendum potius erat
προςέμολε
.
746
748.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-449
πᾶν δ' ἐπὶ τέρμα νωμᾷ Libri
πᾶν δ᾽ ἐπὶ τέρμα νωμᾷ
. Duplicem Stanleius explicationem proposuit, omnia dirigit ad finem, et omnium rerum exitum dirigit et disponit. Prior interpretatio vel propter ambiguitatem admitti non potest, dicique hoc sensu debuit
πάντα
. Altera non congruit cum verbis, nisi voluit omnem exitum intelligi. Nec placet tmesis. Aperte
πᾶν τέρμα
coniungendum,
ἐπὶ
autem, quod sine nomine positum retractionem accentus requirit, dictum est ita ut referatur ad utrosque qui ante sunt commemorati. Nam quum chorus, a communi opinione dissentiens, recte factis prospera, male factis funesta gigni ostendat, Iustitiam, quae humilis casae probitati faveat, opulentae autem domus impuras manus aversetur, omnem attribuere ait exitum, i. e. bonum et malum, ut quisque sit meritus. Haec omnia etsi chorus cogitatione malorum, quibus Troiani raptum Helenae luerunt, commotus dicit, tamen simul referuntur ad metum, quo ab ipso in orchestram accessu plenum se esse prodit, ne Iphigeniae immolatio alicuius tristis eventus caussa exsistat. Hinc intelligitur cur sic, ut mox facit, Agamemnonem alloquatur.
748
749.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-450
πολύπρακτος Libri
πολίπρακτος
. Recte Blomfieldius formam Homeri usu stabilitam posuit.
749
751.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-451
σεβίσω
σεβίσω
Farn. Vict. Doricam formam
σεβίζω
Flor. habet, nescio an recte. Usitatior certe est in deliberatione de eo quod agendum sit aoristi coniunctivus. Quamquam aliquando etiam praesenti utuntur,
τί δρῶ; τί δρῶμεν; τί λέγω;
et similia dicentes.
751
753.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-452
τοῦ δοκεῖν εἶναι
Τὸ δοκεῖν
ita significare
esse videri
monui ad Vigerum adn. 20. Philemo apud Stobaeum IX. 22.
ἀλλ' ὅςτις ἄδολον γνησίαν τ' ἔχων φύσιν, εἶναι δίκαιος κοὺ δοκεῖν εἶναι θέλει.
753
754.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-453
παραβάντες
παραβάντες
Flor. Vict.
παραβαίνοντες
Farn. Triclinius enim male saeviit in huius carminis paroemiacos.
754
755.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-454
τῷ δυσπραγοῦντί τ' Hunc et quattuor sequentes versus affert Stobaeus CXII. 12. apud quem, ut in Aeschyli libris,
τῷ δυσπραγοῦντι δ'
est scriptum. At id, quoniam quae sequuntur explicandis per duo opposita praegressis inserviunt,
τῷ δυσπραγοῦντί τ'
erat scribendum. Sic infra v. 803.
755
756.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-455
δάκος
ὀδύνη
Flor. Vict.
δάκος
Farn. ut apud Stobaeum legitur, quod Stephano probatum primus recepit Canterus. In codicibus Stobaei A. B. nihil amplius scriptum legitur quam
τῷ δυσπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστεναχεῖν πᾶς τις ἕτοιμος
, omissis reliquis.
756
757.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-456
προσικνεῖται Farn. ex Triclinii iudicio
προσεικνεῖται
.
757
758.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-457
καὶ ξυγχαίρουσιν
καὶ ξυγχαίρουσιν
Flor. Farn. Vict. Apud Stobaeum
καὶ νυκτὶ δὲ χαίρουσιν
. Id ego quum deleto
καὶ
probassem, Blomfieldius ea correctione locum penitus enervari pronuntiavit: nam manifesto coniungi homines qui ridentibus adrideant et flentibus adfleant, qui parati sint
τῷ δυςπραγοῦντι ἐπιστενάχειν καὶ τῷ χαίροντι ξυγχαίρειν
. De sententia loci recte iudicavit: verum non debebat eam enervari illa lectione dicere, auget enim priorem partem sententiae, sed privari altera parte, nisi quis eam excidisse statueret. Id vero facere debebam. Moverat enim me et scriptura Stobaei, et quod
ἀγέλαστα πρόςωπα βιάζεσθαι
potius fingere vultum ad ostendendam coactam tristitiam, quam tristem vultum cogere ut laetus appareat significare videretur.
Νυκτὶ ὁμοιοπρεπεῖς
autem defendi poterat Homerico
νυκτὶ ἐοικώς
. Aliud vero, quod maxime debebat, non reprehendit Blomfieldius. Nam si
νυκτὶ δὲ χαίρουσιν ὁμοιοπρεπεῖς
legitur, verbum principale
χαίρουσιν
positu suo male obscuratur, quod isto si loco poneretur, praecedere debebat
ἔνδον
vel
κρύβδα
, quod probe sentiens Humboldtus vertit quasi ita scriptum esset. Ob eam caussam repudiavi ego quidem iam dudum istam coniecturam rediique ad Aeschyli librorum lectionem, sed aliter quam Blomfieldius. Primo ipsa loci ratio ostendit, omnium maxime necessarium esse, ut memorentur qui gaudere se aliorum rebus bene gestis simulant. Nam rege et sospite et victore reverso gaudere quum Clytaemnestram, tum chorum par erat, qui quod non tanta quanta exspectari poterat laetitia exsultat, hac excusatione utitur: idque sic facit ut simul, quoniam non vacuus metu est propter reginam, quam et scit et modo vidit non sincero animo laetari, moneat regem ne fidat simulato gaudio. Quae autem dicit de simulatione, ea apertum est male nexa esse cum praegressis, si legitur
τῷ δυςπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστενάχειν πᾶς τις ἕτοιμος
. Nam quod aiunt
δέ
pro
γάρ
poni, quum per se vanum sit, tum falsum esse apparet ex diverso genere probandi. Nam
γάρ
simpliciter rationem reddit,
δέ
autem vel repetenda eadem re vel nova addenda modo graviter asseverat, modo leviter comprobat, non etiam explicat et dividit praegressa. Ex quo patet hic
τῷ δυσπραγοῦντί τ'
dicendum fuisse, tantoque magis, quod ei respondet mox
καί
. Deinde etsi quem hiatum facit
βιαζόμενοι
defendi fortasse possit propter aliquam pausam in dicendo factam, tamen non esse ab Aeschylo admissum dubitari non potest. Amat Aeschylus brevia anapaestorum systemata, et quum etiam saepius quam necesse sit utatur paroemiaco, quis sibi persuadeat adhibitum esse in media sententia,
οὐδὲν ἐφ᾽ ἧπαρ προςικνεῖται,
non esse autem adhibitum, ubi maxime debebat, in fine totius sententiae? Quin egregie confirmat omissi paroemiaci suspicionem universa descriptio carminis huius anapaestici, quae non temere ut casus ferebat, sed quadam ratione proodica facta esse videtur, ut primum systema, quod est versuum sex, duo sibi respondentia trium versuum systemata exciperent, quarto systemati autem, quod quattuor versuum est, duo subiicerentur systematum paria, utrumque ex duobus systematis constans duum et trium versuum cum dimidiato, hac forma, 6. 3. 3. 4. 2. 3½. 2. 3½. Quam ob caussam in carminis fine dimidiati istius versus omissionem, etsi ad sententiam nihil deest, notandam signis putavi. Quod si deest aliquid post
βιαζόμενοι
, illud incertum manet, utrum
ξυγχαίρουσιν
participium sit constructum cum
ὁμοιοπρεπεῖς
, an sit verbum,
ὁμοιοπρεπεῖς
autem dictum pro
ὁμοίως
, i. e. pari, ut qui dolere se cum dolentibus videri volunt, simulatione, quae Elberlingii sententia est. Si tertiae personae est
ξυγχαίρουσιν
, suspicari licet excidisse
δυσαρεσκόμενοι
γελάσαντι
. Certe
δυσαρεσκόμενοι
apud Hesychium, et fortasse etiam
δυσαρεσκομένην
, non minus Aeschylea esse credam quam
δυςτετίμηται
in Septem c. Thebas v. 1031.
758
759.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-458
ἀγέλαστα πρόσωπα Grammaticus in Bekkeri Anecdotis p. 336, 29.
ἀγέλας πόνων Εὐριπίδης εἶπεν, ἀνδρῶν δὲ ἀγέλας Πλάτων, ἀγέλαστα δὲ πρόςωπα Αἰσχύλος.
Postrema verba ex alio articulo irrepsisse coniicias: sed videtur grammaticus legisse
ἀγέλας τὰ πρόςωπα
, uti scriptum est in Stobaei editione Trincavelliana,
τὰ πρόςωπα τῆς ἀγέλης
dixisse Aeschylum ratus, quod ille mox memorat
προβατογνώμονα
.
759
760.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-459
NA De omisso versu paroemiaco v. ad v. 758.
760
761.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-460
προβατογνώμων
προβατογνώμων
Flor. Etym. M. p. 236, 49.
γνώμων, ὁ ἰδοὺς τῶν ἀλόγων ζώων, ἔνθεν καὶ προβατογνώμων εἴρηται, ἀπὸ τοῦ τὸν χρόνον διαγιγνώσκεσθαι
. Mire scholiastes
ἤγουν ἁπλοῦς καὶ ἄκακος τὴν γνώμην
.
761
764.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-461
ὑδαρεῖ ... φιλότητι
Ὑδαρεῖ φιλότητα
Schutzius de benevolentia humore ex oculis stillante prodita dictum putabat, non ille quidem recte, sed tamen ut, qui aliter senserunt, ostendere debuerint, quomodo
ὑδαρὴς φιλότης
hic ita dici potuerit de parum sincera amicitia, ut verbi usus postulat, a P. Victorio Var. Lect. I. 13. Aristotelis verbis in Polit. II. S. (4. p. 27, 19. Bekk.) confirmatus,
ἐν δὲ τῇ πόλει τὴν φιλίαν ἀναγκαῖον ὑδαρῆ γίνεσθαι διὰ κοινωνίαν τὴν τοιαύτην
. Exspectes enim propter
τὰ δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
contrarium, oculos, qui videantur sinceram prodere amicitiam, quae tamen non sit talis, aut omissis
δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
simpliciter
τὰ ὑδαρεῖ σαίνοντα φιλότητι
. Quare sic statuendum est, in recitando hanc vocem
ὑδαρεῖ
brevi ante et post pausa facta a ceteris verbis separari, ut non ad
δοκοῦντα εὐφρόνως ἐκ διανοίας
referatur, sed ipse quid de ea sentiat chorus indicet. Attii memorantur Agamemnonidae, quae fabula, si quid ex nomine divinari licet, vel idem argumentum quod Aeschyli Choephori et Sophoclis Electra habuit, vel totius Aeschyleae trilogiae quaedam epitome fuit. In ea apud Nonium in v. componere p. 260. non dissimilis sententia his versibus dicta est,
multi, animus quorum atroci vinctus malitia est, composita dicta e pectore evolvunt suo, quae quum componas dicta factis discrepant.
Comparari etiam licet Plautum in Colace apud Frontonem Ep. ad M. Caesarem II. 9.
qui data fide firmata fidentem fefellerint subdoli subsentatores, regi qui sunt prorumi, qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animis habent.
Editum est
in animo
.
764
766.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-462
οὐκ ἐπικεύσω Libri
οὐ γὰρ ἐπικεύσω
. Vitii signo notavit Porsonus. Musgravius et Butlerus
τ'
inseruerunt, quos secutus est Wellauerus. Quod Pauwio auctore posuit Blomfieldius,
οὐ γὰρ ἐπικρύψω
, non scripsisset Aeschylus; multo minus
οὐ τἆρ᾽ ἐπικεύσω
, quod idem aliquando se coniecisse ait. Hic quoque versus paroemiacus in acatalectum mutatus est. Aeschylum enim non dubito scripsisse
οὐκ ἐπικεύσω
.
766
767-768.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-463
ἀπομούσως ἦσθα γεγραμμένος οὐδ' εὖ Elmsleius ad Med. v. 102. sine iusta caussa scribendum censebat
κάρτ' ἀπόμουσός τ᾽ ἦσθα γεγραμμένος, οὔτ᾽ εὖ πραπίδων οἴακα νέμων
. Peior etiam coniectura Blomfieldii in glossario putantis legendum esse
ἀπομούσων
.
769-770.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-464
θάρσος ἑκούσιον
Θράσος ἑκούσιον
Flor. Vict.
θάρσος ἑκούσιον
Farn. Deinde Farn. ex inepta Triclinii mutatione
ἀνδράσιν εὖ θνήσκουσι κομίζων
. Canteri coniecturam,
θράσος ἀκούσιον
, Schützius, Porsonus, Blomfieldius, alii receperunt. Sed Blomfieldius vix satis se intelligere ait, quid sit
ἀκούσιον
, quod vertant ad mortem destinatis. Non tam in hoc verbo, quam in
κομίζων
caussa est dubitandi. Nam quod crediderunt interpretes, fortitudinem involuntariam allatam viris ab Agamemnone esse dici, id vereor ne non sit Graece dictum, si additam animis illam fortitudinem intelligunt. Aliud enim
κομίζειν
est, quod significat apportare vel adducere ad aliquem ita ut quod affertur vel adducitur prope illum statuatur, aliud
φέρειν
, quod latius patet atque sic dicitur ut res allata etiam inseri ei ad quem affertur significari possit. Quod si posset hoc sensu dici
κομίζειν
, sententia bona esset, si
θράσος ἀκούσιον
legitur. Recte vero Boissonadus recepit
θάρσος ἑκούσιον
. Hoc ita explicandum est, vehens (ad Troiam) spontaneam audaciam mori volentibus viris. Id acerbe dictum de mortifera expeditione.
772.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-465
πόνος
εὔφρων τὶς πόνος εὖ τελέσασιν
Farn. Vict.
τις
, quod a Triclinio additum esse apparet, non est in Flor. In
πόνος εὖ τελέσασι
libri conspirant. Bothii coniecturam,
πόνων
, in quam etiam Auratus inciderat, receptam olim ab Schützio, deinde reiectam, Blomfieldius et Boissonadus admiserunt. Interpretatur Blomfieldius hodie vero ex alta mente et vere benevolus videris, quum iam laborem feliciter perfecerint. Pessima vero ista mutatio est, qua dictio poetica in pedestrem eamque non expeditiorem, sed impeditiorem convertitur. Nam sic
εὔφρων
de Agamemnone dictum esset, quod perversum est in novo systemate, si
ἐστί
suppletur, perversiusque, si refertur ad
γεγραμμένος
. Nam et nomen sibi suum et verbum proprium poscit novum systema. Quare intelligendum quidem
ἐστί
, sed servandum etiam
πόνος
.
Εὖ τελέσασιν
autem est per eos qui perfecerunt, sive
πόνος
sive
πόνων
legas. Est autem
πόνος εὐφρων
acceptus.
772
773.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-466
775.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-467
NA De omisso monometro dictum ad v. 758. Poterat dici
σοῦ ἀφεστῶτος
.
775
778.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-468
μεταίτιος
Μεταίτιος
dixit, ut saepe solent, pro simplici
αἴτιος
. Luculentum exstat exemplum in Soph. Trach. v. 1234.
ἡ μοι μητρὶ μὲν θανεῖν μόνη μεταίτιος, σοί τ' αὖθις ὡς ἔχεις ἔχειν.
778