ἀστέρας, ὅταν φθίνωσιν, ἀντολάς τε τῶν
ὅταν
Flor. Turn.
ὅτ' ἂν
M. G. Bess. Marc. Ven. Ald. Rob. ut solent. Quoniam Achilles Tatius non habet hunc versum, Valckenarius ad Phoen, v. 506. eum ut ineptum damnavit: cui assensi sunt quum alii, tum Porsonus in Appendice ad Toup. p. 479. et in editione Aeschyli. Tuiti eum sumus, Heathius, ego in Opusc. II. p. 78. Petersenus in Misc. Hafn. I. p. 45. Conzius, Vossius in Curis Aeschyleis p. 14. Orellius in Symbolis ad philol. ex Helvetia I. p. 193. Nam nec Tatio magna fides habenda, cuius liber non est emendatissimus, et in ipso versu potius cur servetur, quam cur abiiciatur, videtur inesse. Omisso enim, ut recte dicat excubitor se signa quae anni tempestates afferant contemplari, tamen hoc loco rectius addet observare se quando occidant atque oriantur. Numerare enim dies et computare tempora solent, quibus molesta est diuturna exspectatio. Quaerendum vero est, qua ratione iungenda sint verba. Si subiectum est
δυνάστας
, et interpungitur demum post
αἰθέρι
, friget sane addita explicatio
ἀστέρας
: sin, ut quibusdam placuit, iunguntur haec,
ἐμπρέποντας αἰθέρι ἀστέρας
, non est id multo melius, quia descriptio prope idem quod nomen ipsum significat, nec stellae sunt quae non sint in aethere. Quare
ἀστέρας
pro subiecto habendum videtur,
καὶ τοὺς φέροντας χεῖμα καὶ θέρος βροτοῖς ἀστέρας
, quibus adiiciatur amplificandi caussa non
λαμπροὺς δυνάστας, ἐμπρέποντας αἰθέρι
, sed
ἐμπρέποντας αἰθέρι λαμπροὺς δυνάστας
, sidera, quae lucidi in aethere reges micant. In
τῶν
non esse quod offendat monuit Boissonadus, afferens Suppl. 343.
τῶν γὰρ οὐ δεῖται πόλις
, 422.
ἢ τοῖσιν ἢ τοῖς πόλεμον αἴρεσθαι μέγαν
, Sept. ad Th. 178.
χὤτι τῶν μεταίχμιον
, 366.
ὑπ' ἀσπίδος δὲ τῷ χαλκήλατοι κλάζουσι κώδωνες φόβον
. Non est autem
ἀντολάς τε τῶν
interpretandum et ortus horum, sed et aliorum ortus.